Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ob quse nos, tamquam cunctantes et hsesitantes, propheta cohortatur ad laudem dicens: inchoate domino in confessione, psallite deo nostro in cithara, qui operit caelum nubibus et parat terrse pluuiam, qui producitin montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum et pullis coruorum inuocantibus eum. frequenter admonet propheticus sermo, ut eum uniuersitatis huius esse dominum credamus, quem omnis lex deum locuta est, qui se nuncupari deum Israhel uoluerit: ut nunc in eodem psalmo, cum dixisset: aedificans Hierusalem et congregans dispersiones Israhel, et ad laudem eius cohortatus adiecit: qui operit cselum nubibus, qui parat terrae pluuiam, ut non alius atque alius legis latae et creationis istius deus posset intellegi. ita autem temperata doctrinae istius ratio est, ut ea creationis enumeratse et nomina commemorarentur et genera, quae, cum creatorem deum esse latae legis ostenderent, significationem tamen in se institutionis typicse continerent: ut nunc confiteri deo ob id admonemur, quia operit caelum nubibus, quia parat terrae pluuiam, quia producit in montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum [et herbam seruituti hominum] et pullis coruorum. inuocantibus eum. in his enim omnibus dei et prouidentia significatur et bonitas, ut subtexto nubibus caelo terris pluuias infundat, ut uertices collium fseno uestiat et iumentis pabulum [*]( 1 haesitantes ex aesitantea m. 1 R 8 psallite do no G psallite diio nostro R in oythara R 4 et parat GR qui parat E 5 dat R qui dat E cf. Sabatier II, 283 post ipsorum R add.: & herba seruituti hominu, quae uerha desunt GE 6 et pulli G 7 profeticus G 9 istrahel G israel R in eodem psalmo GR in eodem hoc psalmo E 10 congregans ex congregas m. 1R 18 adque G 14 possit G temperatae R 16 legis ex leges m. 1 R 17 institutionis typicae continerent R institntionis typicae et prophetioae continerent E ut nunc Ra et nunc. 18 d5 R deum E quia E qui R et sic ter 20 dat R quia dat E tUrba et herbam seruituti hominum h. I. in RE leguntur, G nos iiestituit ; si ea respicis, quae infra p. 851, 24 de hoc uersu in pluribw codicibus insertou, qui supr. secundum GE omittendus erat, exponuntur, eum h. I. uncinis includendum esse suspiceris. 22 dei om. R 23 subterto R cf. Forbiger ad Verg. Aen. III, 682 subteoto E nubibus caelo (us oaelo in ras. m. I) R 94 & iumentis R ut iumentis e iumentis b. ) [*]( XXII. HlUr. Plet. pan I. ) [*]( 54 )

850
praebeat et auibus cibos praestet, quia ab eo alimoniam uniuersa, quae creauit, expectent. sed haec omnia diligentius introspecta significationis alterius uirtutem in se habent.

Scimus enim esse nubes, quibus deus, ne super uineam pluant, mandat, sicut per Esaiam dictum est: et nubibus mandabo, ne pluant super eam pluuiam; uinea enim domini Sabaoth domus Israhel est. nouimus nubes, quae prae fulgore eius in conspectu domini transeunt: prae fulgore, inquit, eius in conspectu eius nubes transierunt. nouimus nubes, quas deus in ascensum suum posuit: et posuit nubem ascensum suum. nouimus nubes, ad quas usque dei ueritas est: et usque ad nubes ueritas tua. et has nubes aliquot locis sanctorum doctrinam significari ratio absoluta est, quae uetitae infidelibus pluere eloquia arida impiorum corda non irrigant. quse, cum dominus adsit, esse cessabunt: ut orto sole stellarum lumen hebetatur. ita et doctrinae nubium domino ipso iam per se fulgente praetereunt. per quas etiam ad dominum conscenditur, dum diuina praedicatio iter nobis regni caelestis ostendit: et ideo hse nubes nobis positse sunt in ascensum. ueritas quoque dei usque ad nubes easdem est, quia in se ueram dei cognitionem haec doctrina prophetica continet.

Haec ergo ad commemorationem dei laudium creaturarum genera electa sunt, quae, cum prseconium in se creatoris ostenderent, parabolicam tamen, siue, ut apostolus ait, allegorumenam nobis doctrinam ita commemorata praeberent. caelum ergo nubibus subtegitur, id est prophetica doctrina rebus est subiecta diuinis. pluuia terris infunditur, eloquia scilicet harum subtextarum nubium profunduntur, per quae infructuosi ipsi atque [*](5 Esai. V, 6. 9 Ps. XVII, 13. 11 Ps. CIIl, 3. 12 Ps. LVI, II. ) [*]( 1 cibos ex cibis m. 1 R 8 prae fulgorae R 10 quas ex qua R 13 aliquot ex aliquod R 15 aeloquia R (ita ut acctis. cum pluere coniungendus sit, cf. Abh. IV, 73 eloquio E irrigant R rigant E 16 solae R haebetatur R 17 dootrinae Ed. Basil. 1.550 et Paris. 1572 doctrina R praetereunt e praetereat R qf. Abh. IV, 74 23 laudium R cf. Neue Formenl. I, 272 laudum E 25 allegoruminam R 28 aeloquia R subtextarum R subtectarum E. )

851
aridi ad eliciendos ex nobis fractus dono diuini imbris humescimus. et haec eloquia diuina tamquam imbrem intellegenda esse Moyses testatus est dicens: expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant sicut ros uerba mea, ut pluuia super gramen. haec ergo terrae pluuia praeparatur, post quam fsenum in montibus producitur et iumentis in escam propriam praebetur. opinor fecundiores esse montibus ualles, quse circumiectorum collium concauo decliui in se humore pinguescant; et quid rationis est, ut ad escam iumentorum produci faena laudentur in montibus? et quamquam plures montes fecundis uerticibus atque herbidis sunt, tamen rerum corporalium nominibus spiritalis doctrina conserta est. producunt ergo montes iumentis in escam suam fsenum; sed montes, qui exultauerunt sicut arietes, in quos frequenter propheta oculos erexit dicens: leuaui oculos meos in montes. hi ergo montes, patriarcharum prophetarum apostolorum martyrum altitudines, fsena pecoribus producunt. et quibus tandem pecoribus? Esaiam audiamus: agnouit, inquit, bos possessorem suum et asinus praesaepium domini sui; Israhel uero me non cognouit. et quia per hebetis naturae inreligiosam ignorationem pecora sunt dicta, cibus quoque eorum significatus in fseno. hoc ergo faenum et his iumentis praebetur in montibus.

In pluribus autem codicibus insertum hunc uersum deprehendimus: et herbam seruituti hominum, ut ea, quae superius dicta sunt, de homine dicta esse per nuncupationem ipsius hominis intellegerentur. sed nos non egemus hoc sensu. nam licet non inpediat adiectus, non tamen eum, tamquam non [*]( 8 Dent. XXXII, 2. 14 Ps. CXIII, 4. 16 Ps. CXX, 1. 18 Esai. I, 3. ) [*]( 1 ad eligendos R 2 hymbrem R intellegenda ex intellegendam R 3 exspectur R 4 aeloquium R 6 post quam R per quam E b I 7 opinor sic m.1 R 13 qui eras. R 15 hi R 17 faeni R foenum E faena scripsi, quia i ei a saepius in nostri, libris mss. confundunttir cf. praef. et supr. lin. 10 19 praesaepium R praesepe E 20 hebetis R 28 & his R* hia R' E 26 deprsehendimus R 26 superius dicta om. R 27 nos cnn. R 28 non tamen cum R. ) [*]( 54* )

852
aliis ad huius intellegentise confirmationem uti possimus, amplectimur. hic enim ordo dictorum est: qui operit caelum nubibus et parat terrae pluuiam, qui producit in montibus fsenum, dat iumentis escam ipsorum et herbam seruituti hominum et pullis coruorum inuocantibus eum. siue igitur per nubium pluuiam producto iumentis in montibus fseno, ut allegorica doctrina posset intellegi, hsec herba seruituti hominum praebetur, qui pecudea ignoratione deposita deum tandem rationabiliter conperissent; siue, quod absolutius intellegi potest, in herba fructus humanis cibis praestiti edocentur, quia omnes fructus per herbam con- - firmantur in messem: deo utrumque laudi est, infirmitati eum nostrae uel corporales in fructus cibos uel spiritalia in prophetis uitae pabula praebuisse.

Sed id, quod sequitur, quomodo intellegi oportebit: et pullis coruorum inuocantibus eum? deum inuocare proprium hominis officium est, qui solus ex uniuersis animantibus particeps rationis effectus est. coruorum uero pulli deum quomodo inuocant? et cur pulli coruorum potius quam corui, quorum natura hebes, inproba, inprouida, nulla dei cognitione donata sit? aut quse esca praebetur? numquid ut fseni iumentis et ut herba hominibus? corruptorum cadauerum foetidas sordes deus orantibus se coruorum pullis et pecudum mortes ad cibum uitae praesentis inpertiet? hsec ita intellegere non dicam erroris, sed inreligiositatis extremae est. quid ergo intellegi oporteat, prout ipsi dono gratise caelestis adepti sumus, loquemur.

Coruum in formam peccatoris constitutum esse tum, cum ex arca. emissus non redit, meminimus. cum enim consistendi nusquam locus esset aquis in uniuersa diffusis, ipse columba postea non reperta requie reuertente non rediit. cum enim illic arca ecclesiae formam habuerit, is, qui ecclesiam, cum numquam alibi posset consistere, derelinquit, peccatoris in eo exemplum est constitutum, qui, cum nullam aliam praeterquam [*]( 12 laudiB R infirmitati cum R 13 in fructibus coni. Bened. in adn., sed cf. interpret. ad Corn. Nep. Eum. XI, 2 19 qur R SO haebes R 21 faeni R foenum E 88 corruptorum Ra sic corruptorum e 28 emissui (e in ras.) R redit R rediit E 31 is (i in ras.) R qui ecclesifte R. )

853
ecclesiae requiem habeat in saeculo, mauult tamen in inanibus saeculi demorari. hanc quoque auem legimus in pastum Helise deputatam cibos semper ei fuisse solitam inferre et hoc tum, cum impiissime omnis populus et inreligiosissime deuersaretur. in famulatum ergo tanti prophetae haec auis, quae in formam peccatoris erat constituta, delecta est. cum enim anterior populus inprobabilis repertus est, tum dei prsedicatio, quse cibus et esuritio est prophetarum, per eorum, qui peccatores erant, officia expletur. nos enim uel ceteri ante nos ex inpudentibus et procacibus et inmundis et cruentis geniti atque nati tamquam pulli coruorum deum inuocamus agnitione, confessione, famulatu: ut ex iumentis et pecoribus per agnitionem dei homines effecti, rationis scilicet participes ex rationis ignaris, quibus cotidie a deo producente in prophetis doctrinae praedicationem tamquam in montibus faenum cibi caelestis praebetur alimonia.

Ut autem omnia hsec, quse allegorice commemorata sunt, in profectum humanae salutis geri intellegerentur, psalmum conclusione confirmat. ita enim ait: non in uiribus equi uoluntatem habet, nec in tabernaculis uiri beneplacitum est ei. beneplacitum est domino super timentes eum et in omnes, qui sperant super misericordiam eius. contraria sibi ista sunt, si corporaliter intellegantur. quomodo enim deus iumentis fsenum producit in montibus, cui non est beneplacitum in equis? necessitatis namque ministerium, non prouidentise benignitas est alimonia praebere non placitis. sed quia omnis dei misericordia curam habet humanse salutis, allegorice superius dicta conclusionis [*]( 9 auem (em in ras.) R heliae R 4 impiiseimae R deuersaretur R diuersaretur E 6 deleotata est R 10 adque G 18 homines G homines ex hominis m. 1 R ignaris G ignaris ex ignarus R 14 }>*aedicatione G 17 allegorioae GR 18 psalmum G psalmi RE 19 equi - G aequi R 90 habet Ge habebit Rb 92 et in omnes GRb m et omnes e super misericordia G snper miserioordia E in misericordia R 28 sibi ista GR ista sibi E 25 in equis G in aequis R 96 alimonia G (cf. de forma alimonium plur. alimonia Klotz Lex. I, 289, Georges Wortf. 33) alimoniam RE 28 allegoricae R. )

854
absolutione consummat: non pecorum speciem atque uirtutem nec pretiosarum domorum deo ornamenta placuisse — quae maxima est humanae opinionis ambitio, habere equos nobiles, domos pulchras — sed placere tantum timentem, sperantem et potestatem dei et misericordiam spe metuque testantem. misericors enim et potens est, qui dixit: qui credit in me, non iudicabitur, sed transiet de morte ad uitam; et potens mortem demutare uita et misericors iudicii amouere terrorem dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.