Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Scit autem propheta esse et aliud sanctitatis dei opus in eo, quod sequitur: suffulcit dominus omnes, qui ruunt, et corrigit omnes elisos. adest omnibus dei sanctitas et se humanis auxiliis non subtrahit. sed seruat etiam nunc iustitise et misericordise propheta rationem. suffulcit enim dominus non conlapsos, sed cadentes, quos, etsi trahat pronus naturae lapsus in casum, paenitentia tamen, quae auctor est desinendi, ne penitus iam ceciderint, sistet in lapsu. ruere enim, non ruisse potest in id confirmatum esse, ne ruerit.

Sed et eriguntur allisi. differt autem ui exteriore conlidi et ruisse suo casu. alliditur namque ille, quem per diaboli instinctum calens aetas praecipitauit in casum, quem ignoratio conpulit in errorem, quem fraudulentis usa blanditiis naturae infirmitas egit in crimen. hic potius eliditur, quam ille, qui uoluntate permanserit, quem hic uitiorum usus oblectet, quem non paeniteat admissi. habet enim uenise apud deum solacium psenituisse de gestis, nec temperamento seueritatis indignum est, quod per admissi dolorem adfectum ita profitetur inuiti.

Et cur cadentes suffulciat et allisos corrigat, consequentibus docet dicens: oculi omnium in te sperant. et tu das escam illorum in tempore oportuno. aperis tu manum tuam et inples omnem animam benedictione. totis itaque in deum allisi et cadentes oculis aspectant; neque quisquam ita de se confidat, ut non semper cadere, [*](8 ista R ita E 11 corrigit R cf. Sabatier l. c. erigit E 16 paenitus R ceciderint Rb ceciderit e sistet in lapsu R si stet (aistet b) in lapsu suffulcit E 21 fraudulerRis (sic corr. m. 1) R 23 perman = = aerit (eras. en ?) R 27 qur R 28 sperant R sperant domine E 99 escam ex ascam m. 1 R oportuno Ra opportuno. 81 aspectant Ra aspectent e fort. recte (an aspiciant?) x )

838
semper se uereatur allidi. ab illo sperandum est, ne casu periclitemur, ne allidamur infirmitate naturae. omnia autem nobis uitse subsidia ex ipso sunt, cum ex oportunitate fructuum indultis cibis uiuimus, cum manum aperiendo animas nostras donis spiritalibus replet: etenim ex uirtutis suae fonte copia in nos eorum, quse sibi beneplacita sunt, exuberat. quod utrumque in his, quse consecuntur, discernit ita: iustus dominus in omnibus uiis suis et sanctus in omnibus operibus suis. iustus in uiis est, cum infirmitatem nostram in aeternum regnum suum confirmata donorum spiritalium communione deducit; sanctus autem in operibus suis, cum uniuersis fructus in temporum oportunitate subpeditat: sanctitatem suam in omnium alimonia docens, iustitiam uero in replendis beneplacito animis conseruans.

Post quae sequitur: prope est dominus inuocantibus eum. non longe abest, qui per naturae suae uirtutem et ipse ubique semper est, et totus semper et ubique est secundum illud Apostoli: quia in ipso sumus et in ipso uiuimus ac mouemur. prope est ergo inuocantibus, cum nihil sit, quod sine eo sit. sed quibus inuocantibus prope sit, subiectis docet: omnibus inuocantibus eum in ueritate. non ex otio inuocantibus neque ex infidelis ambiguitatis incerto, sed uerum deum fideli inuocantibus ueritate.

Et cum prope adsit, quid in ueritate se inuocantibus tribuat, demonstrat dicens: uoluntatem timentium se faciet; non turpium uoluntates neque uitiosorum cupiditates deus faciet, sed timentium se, per metum innocentes, per fidem honestas, per reuerentiam uerecundas; et uoluntates non otiosas neque sperare aliquid a se quodam contemptu silentii [*]( 18 Act. ap. XVII, 28. ) [*]( 8 oportunitate Ra opportunitate e et sic infr. 5 & enim R et cum E 7 consequntur R 10 confirmatam coni. Rimed. 18 saecundum R 21 subieotis R ex subiectis E 24 in ucritate se inuooantibus R inuocantibus se in ueritate E 26 turpium Rb turbidorum e 27 sed ei ue se corr. m.1 R 28 Rerentiam (R ex u corr., ro. 1) R non otiosas neque sperare R non otiosas neque mutas neque sperare E 29 contemptus )

839
dedignantes, sed quas eloquatur oratio, quas preces contestentur. etideo subiecit: et orationem eorum exaudiet. uoluntas ergo ea a deo fit, quae uoce orationis exauditur. sed quse uoluntas fiet orantium? et saluos faciet, inquit, eos. hoc uolunt timentes deum, hoc ut audiantur orant, ut non dominetur eorum aeterna mors, non in interitum perpetui iudicii deputentur, sed sub custodia dei tuti sint. sequitur enim: custodit deus diligentes ipsum. saluos ergo faciet eos custodiendo, id' est aeterni regni participes reseruando; sed eos, qui et timebunt. et precabuntur et diligent. dehinc sequitur: et omnes peccatores disperdet, qui nec ut homines timuerint nec ut subditi orauerint nec ut donati uita mundoque dilexerint.

Conclusit autem propheta honoris debiti confessionem dicens: laudationem domini loquetur os meum. laudatio ei non sufficit, nisi et laudare non desinat. laudabit enim adhuc, cum iam tamen laudet. sed cum ille laudet, omne quoque ad benedictionem dei humanum genus adhortatur: et benedicat omnis caro nomen sanctum eius. per officii sui et fidei constantiam semper quidem ille laudabit; sed prophetae cura, ut omnes deum benedicant, optat. non enim ait: benedicent, tamquam certus sit in futurum, sed ex uoti adfectu ait: benedicant, et illud, potius ut intelligeretur optare, quam confideret sic futurum. deinde benedictionem non temporariam esse postulat, sed aeternam, in sseculum et in saeculum sseculi. nobis potius optandum, ut in aeternum benedicamus aeternum: quia in aeternum benedicens aeterno illi necesse est maneat coseternus, domino scilicet nostro unigenito et primogenito dei filio Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. I [*]( 1 eloquatur ex eloquetur m. 1 R oratio ex oratio oratio corr. R 2 exaudiuit h. 1. R 4 facia inquid R inquit faciet E 14 laudatio e scripsi laudationem R laudasse E 19 laudabit Rb laudabilis e 20 rpfaae cura R rppheta hec curat a propheta et curat I optat R et optat E 22 et illud potius ut coni. Bened. ut illud potius ut R ut illud potiua e 28 confideret Rb confidere e fort. recte 29 qui ex que m. 1 R Explicit pSl CXLIT Incp CXLIII (sic) fin. uers. uacat et psalmus — Zachariae am. R. )

840

PSALMUS CXLV.

Psalmus Dauid. Alleluia. Aggsei et Zachariae.

Lauda, anima mea, dominum, laudabo dominum in uita mea: psallam deo meo, quamdiu ero.

Etiam huic psalmo addere aliquid translatoribus uisum est. nam cum Hebrseis sola alleluia sit praelata confessio, illis placuit Aggaeum et Zachariam in titulo anteferre: hoc eo, ut psalmum esse propheticum nosceremus, quia per hos prophetas, sub quibus sedificata rursum Hierusalem est, ipso illo tum tempore aeternae Hierusalem sedificatio praedicatur, etiam euangelio testante, cum ingressuro templum domino et nummulariorum mensas et ementium ac uendentium negotia subuersuro ita scriptum est: hoc autem factum est, ut impleretur quod dictum est per Zachariam prophetam dicentem: dicite filise Sion: ecce rex tuus uenit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum nouellum subiugalem.

Et, ut arbitror, huius Hierusalem potius et Sion regem psalmus ostendit, qui ita coepit: lauda, anima mea, dominum, laudabo dominum in uita mea: psallam deo meo, quamdiu ero. scienter et de prophetae doctrina dictorum ordinem tenuit. primum enim animam hortatur ad laudem, quse in hanc est constituta naturam, ut maneat aeterna tum deinde, quia per donum resurrectionis glorificato corpore totum se ei meminerit coseternum, tamquam de futuro confidens ait: laudabo dominum in uita mea. non enim ea uita, quae nunc est per infirmitates corporis, sua est; ab Adam namque ista coepit, non cum Adam inchoata est, quam non uitam, sed mortem esse apostolus nouit dicens: miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis huius? in hac ergo uita sua deum, qualis primum in homine est instituta, laudabit. tum tertio. ne in hoc eodem nunc corpore inreligiosus existimaretur, adiecit: psallam deo meo, quam [*]( 13 Matth. XXI, 4. 14 Zach. IX, 9. 28 Rom. VII, 24. ) [*]( 5 aliquit R 7 Aggeum R 10 aenae (t supr. scr. m.l) R 18 caepit R 21 animam cwm. Bened. eam RE cf. praef. 29 a corpore R tf. p. 609, 26 de corpore E huius k. 1. om. R 82 dno deo meo R. )

841
diu ero. in omni autem hoc psalmorum libro in psallere religiosas operationes corporis significari meminimus apta et consona corporei motus uarietate placituri.

Post quae stultas hominum opiniones et inanes in regum nominibus religiones, quos sibi deos antiquitas finxit, redarguit dicens: nolite confidere in principibus et in filiis hominum, quibus non est salus. exibit spiritus eorum et reuertentur in terram suam: in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. confidere uetuit in regibus. et quibus regibus? subiecit: et in filiis, inquit, ominum. et quibus filiis hominum? quibus non est salus. et cur salus non est? ostendit: exibit spiritus eorum et reuertentur in terram suam. et reuersuris in terram quid erit? in illa die peribunt omnes cogitationes eorum: corruptae ipsi scilicet originis, quia esse filii hominum perstiterunt nec filii dei esse uoluerunt; nullius quoque salutis, quia exeunte spiritu et in terram corporibus dissolutis cogitationes eorum corporeae atque terrenae cum terreno corpore interibunt.

Sed uetita in eius modi reges fiducia, in quem sperandum esset, ostendit dicens: beatus, cuius deus Iacob adiutor est: spes eius in domino deo ipsius, qui fecit cselum et terram, mare et omnia, quae in eis rsunt; qui custodit ueritatem in sseculum, facit iudicium his, qui patiuntur iniuriam. non est caduca cogitatio in regem eius modi sperare; et spes illa non interit, quse in creatorem caeli, terrae, maris et omnis uniuersitatis huius [*](4 post q'i{ (sic; eras. uae) R 6 & in filiis R in filiis E 7 quibus R in quibus E exiuit R 8 illa ex olla (?) corr. m. 1 R 10 et in filiis GE in filiis R inquid G 11 et quibus ex e quibus corr. R et quibus filiis hominum om. G cf. Acad. p. -12 19 qur R est G sit RE exiuit R 18 et reuertentur in terram suam omisisse uidetur G i 16 nullus R 20 sed uaita R sed uetitu (?) G sed ut ita E eius modis (xic) G istiusmodi RE reges G E regis R fiducia R fiduciam G fiduciam non conferas E cf. Abh. IV, 71 21 esse (?) G dicens GR, om. E adiutor est G adiutor eius RE 22 spes eius RE spes G faecit R 26 eius modi G istius modi RE interit ex interiit R 28 caeli terrae maris G caeli et terrae et maris RE. )

842
extenditur. hic sperandus adiutor est, in quo dolus non est. nam cum secundum prophetiam omnis homo mendax est, ueritatem in saeculo solus ille custodit et custodiens ueritatem iudicium facit ob eos, qui patiuntur iniuriam. beatus ille est, quem adiuuando ex Iacob faciet Israhel. spes eius aeterna. est, quia in creatorem caeli, terrae marisque confidit. creator autem horum omnium hic et uerus et iudex est et ueritatem custodiendo et faciendo iudicium.

Neque solum iudicium facit, sed etiam id, quod sequitur: dat escam esurientibus. dominus soluit conpeditos: dominus sapienti ficat csecos, dominus erigit elisos, dominus diligit iustos. dominus custodit proselytum, pupillum et uiduam suscipiet et uiam peccatorum exterminabit hsec quidem et corporaliter intellegere non otiosum est: sed altius nescio quid et maius sermo conplectitur. dat, inquit, escam esurientibus. uideamus quam escam et quibus esurientibus. et hse quidem escae corporales non tum semper praebentur a deo, cum esuritur a nobis. annuum namque hoc earum munus est: et ideo intra tempus praebentur, ut intra tempus ne quis esuriat., est igitu alia esuritio et sunt aliter esurientes, quibus esurientibus esca praebetur. scriptum namque est in Amos propheta: ecce induco famem super terram; non famem panis neque sitim aquse, sed famem, ut audiatur uerbum dei. hanc igitur escam praedicationis esurientibus dominus inpertit. quae cum in cibum fuerit adsumpta, uincula diaboli resoluuntur. ligauit enim secundum euangelia decem et octo annis Abrahse filiam. compedes quoque auaritise, libidinis, ebrietatis cibus [*]( 22 Amos VIII, 11. 27 cf. Luc. XIII, 16. ) [*]( u 2 mendax est GRa mendax sit. 8 sols illi G 4 ab eo* G 6 terrae R (G'I) et terrae E 9 uerba neque solum iudicium, quae extant in G, om. R 10 dat G dat (at in ras.) R xierba dominus aoluit conpeditos, quae om. R, in G (ubi soluet) secunturpost erigit elisos, sed cj. ordinem infra et quae dixi Abh. IV, 89 adn. 12 dilige* G 13 proselytum t% prosylitum R 17 hae (h supr. scr. m. 1) R 18 tum R tam (?) G (cf. Acad. p. 14) tamen e 19 namque hoc earum GRa namque earum t 22 scribtum G 23 induco G induco (co in ras. m. 1) R 28 aebrietatis It. )

843
talis absoluit. et absolutis compedibus caecis sapientiam praestat. si de corporalibus donis propheta loqueretur, commemorasset potius caecis lumen indultum. sed quia per cibum esuritione depulsa soluebantur compedes saeculi, etiam caecitas saeculi sapientiae inpertitione depellitur. alimur enim post ingentem famem diuinse cognitionis spiritalibus cibis et compedibus, quibus currere ad aeterna non sinimur, absolutis, discussa per indultam sapientiam csecitate creatorem nostrum oculis intellegentise contuemur. desinit ergo famis longa, compedes graues, caecitas stulta et id, quod sequitur, succedit.

Adlisi eriguntur, iusti diliguntur, aduense siue proselyti custodiuntur, pupillus et uidua suscipitur et uia peccatorum disperditur. quisquis ille est, qui modo dei est, etsi non uniforme, tamen proprium habet munus. ut, adlisus licet, si non esuriat, si non compeditus et stultus sit, tamen erigi possit, ne iaceat in aeternum; ut iustus ob iustitiam diligatur, ut aduena, etsi non tamquam iustus diligitur, tamen uel ob hoc, quia aduenerit, reseruetur, ut pupillus, quia patrem sibi diabolum abiurauerat, exemplo apostolorum non orphanusrelinquatur.utuidua suscipiatur in sponsam,. posteaquam sibi in Christo confixus hic mundus est. omnem enim credentium fidem, cui per adimpletionem temporum lex tamquam uir primus emortuus sit, uiduam apostolus nuncupauit. sed non solum uidua suscipitur, sed etiam uia peccatorum exterminatur. quibus in interitum demersis Hierusalem sancti illius regis ciuitas incoletur: non ista utique, quae desolata et subuersa profani parricidii luit poenas.

Conclusit enim ita: regnabit dominus in seternum: deus tuus, Sion, in generationem et generationem. ubi illa Sion est, in qua regnaturus est dominus? nisi forte [*]( B per cibum esuritione R(G Y) per oibum uerbi esuritione E 5 sapientiae inptione depellitur (ntiae — depellitur in ras. m. H) R cf. uu Paucker ttttppl. I, 345 6 cognitionis RE cogitatio... (?) G 7 qbs G om. R non E nunc R cf. Acad. p. 24; 67 9 famis R (cf. Neue Formenl. /, 180) fames E 11 prosyliti R 12 pupillus G (ubi lus mo etiam nunc lejti potest) E pupilli R 18 quodo R 15 ne taceat R 17 diligatur R 18 qui patrem R 19 orfaniis R 27 conclusit Rs Ed. Basil. 1550 concludit inde ab Ed. Paris. 1572 28 in generatione R. )

844
in ea, quae prophetas occidit et lapidat eos, qui ad se missi sunt? haec utique hodie iam non est et quomodo dominus in aeternum regnabit regni sui sede subuersa? sed regnabit in ea, quae mater caelestis est, quae uiuis lapidibus exstructa et sanctis ciuibus plena per generationem legis et per generationem fidei frequentabitur a domesticis dei et domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.