Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed magnificentia, si quod in se est tantum sibi habeat. habet admirationem, non habet laudem; et otiosa aliis est potentis operatio, nisi per operantis sanctitatem usum aliquem ex se illis, qui laudabunt et admirabuntur, inpertiet. ex quo conpetenter hoc sequitur: et sanctitatem tuam loquentur. et sanctitas quidem iam bona est neque tantum sibi proficit neque hoc, quod ex se est, intra usum commodi proprii consumit. nam etiam ad prouocandam in se aliorum beneficentiam sanctitatis officiis sese ipsa commendat. sed nihil de se dignum [*](7 est om. R 8 futura. quae ess & R 11 diuersae Re aduersae h 17 laudari autem Re laudari b 18 quia Rb qui e 22 magnificentiae Rb magnificentia e exaequetur Rb exequatur e 23 & magnificentiam in Ra magnificentiam e 28 - = ptia corr. m. 1 R. )

833
admiratione praestabit, si sibi sola sit. at uero hoc proprium est et admirabile sanctitatis, cum hoc, quod in se est, in usum aliorum, quibus est sancta, concedat, ipsa aliquo non egens, nisi forte per beniuolentiam eo tantum, ut se alius utatur. ad id ergo, quod dictum est: et sanctitatem tuam loquentur, merito subiecit: et mirabilia tua narrabunt.

Et mirabile quidem est sanctitatem nihil sibi proficientem in usum alienae beatitudinis exuberare; sed mirabilius est sanctitatem plenam esse terroris; ne, si non indiscretam se utentibus aut abundantibus praestet, dum bonis ac malis promiscua est, tamquam ex naturae necessitate se praebens, admirationem non habeat sanctitatis. et idcirco mox subdidit: et uirtutem terribilium tuorum dicent: ut sanctitatem loquentes et mirabilia narrantes dicant quoque terribilium uirtutem, media admiratione inter sanctitatem atque terrorem, dum et terror suauis et terribilis suauitas admirabilem facit et terrorem suauem et terribilem suauitatem.

Ob quod ingentem hanc admirandae temperationis magnitudinem propheta intellegens subiecit: et magnitudinem tuam narrabunt. magnitudinis enim infinitae est in deo, quod terribile est, suaue esse et, quod suaue est, esse terribile. magnitudo autem non habet modum, ne, si moderata sit, iam magnitudo non sit per id, quod modo non caret. ut ergo propriae admiratio sanctitatis atque terroris in magnitudinis suae infinitate consistat, mansura est et semper et abundans nec tempore definita nec copia. et idcirco conexuit: memoriam abundantise suauitatis tuae eructuabunt: quia nec memoria obliuione intercipitur, nec abundantia per inopiam detrahitur.

Tenuit autem ordinem propheta rationis, ut memoriam et abundantiam suauitatis condicione et moderatae et conseruatae magnitudinis temperaret dicens : et iustitia tua exultabunt. [*]( ter 4 beniuolentiam Ra beneuolentiam e 9 — — = roria corr. m. 1 R, b erroris e ne si non Rb nisi non e 11 tamquam R et tamquam E 18 admirande R 26 conexuit R connexuit E 27 habundantiae et sic in aeq. R eructuabunt R eruotabunt E 28 memoriae R 80 rationis Ra orationis e memoriam habundantiam R.. ) [*]( XXII. Hllar. Pict. pars I. ) [*]( 53 )

834
infinita quidem est memoria et abundantia suauitatis, quia nequaquam deus aut. obliuiscitur esse suauis aut desinit; sed infinitatem memoriae atque abundantise iustitia interiecta moderatur. moderatur autem non praebendi modo, sed utendi: dum, quod per abundantiam et memoriam dei semper aequis omnibus patet, id ab iniquis utendi indignitate non capitur. sanctitas dei iter populo suo diuiso mari praebuit; sed eadem sanctitas et terribilis fuit uirtus, cum ingressis in ipsum iter impiis, ubi fuerat salus religiosorum, ibi poena constitit impiorum. circumstant alios firmitate muri solidatae undse; alios refusae ipsae illae, quse constiterant, absorbent. ad istos pelagus naturam suam nescit; hos per naturam suam punit. ad istos ex mari terra est; istis, quod erat, mare est. horum salus sanctitas est: horum mors terror est. aut cum tribus pueris in camino cantantibus circumstantes flammis, quas illi non sentiunt, aduruntur, illis in roris humorem ignis temperatur, hos exaestuans ignis conburit. ipsae intus extraque flammse sunt, quarum pro diuersitate meritorum et deficit a se natura, nec deficit. nam quod est, manet erga eos ignis esse, quos urit; et quod non est, necesse est in his esse, quibus ros est. atque ita mag-Ditudinem memoriae et sanctitatis dei iustitia sola moderatur, cum per iustitiam dei ad iniquos atque iustos et terrorem sanctitas et terror temperet sanctitatem.

Et iustitia quidem [hominum] recta atque utilis est; sed tamen eadem ipsa aliquando praedura est, ita ut sibi uti bonitate non liceat, dum pro diuersitate iudicii decernendo, quod iustum est, fit seuera. sed dei iustitia iustitise non cosequatur humanae. neque enim naturae legi subdita est, per quam est lex statuta naturae: ut necessitatem non habeat bona non esse, cum iusta sit. habet dei iustitia miserandi uoluntatem; neque tamen per miserandi uoluntatem ita a se erit demutata, ne iustitia sit. humana autem iustitia solet in id deuenire, ne misericors sit, et misericordia ita se praestare, ne iusta sit. misericordia enim [*]( 8 iustitiae R 8 in ipsum = (eras. d) R 11 absorbant R pelagol ex pelagos R 12 puniit R 16 humorem R humore E 17 conborit R amburit E ipse R extraquae R 24 hominum suppl. Bened., om. Re, an humana? cf. lin. 32 27 non quoaequatur R 82 misaerioors R. )

835
non erit [iusta], si miserabiliter inope calumniante ius opulentiori inuideas, si feminse lacrimas uiri prseferas contumeliae, si caeci conuicia non putes arguenda. at uero e contrario misericordiam iustitia non tenebit, si furem unius nummi ut furem ingentis thesauri plectes, cum tamen in uno nummo thesaurum habuerit, qui amisit, uel adolescentem uno tantum et eodem infamis adulterio inretitum pari in morte, ut plurium adulteriorum artificem, poenarum quaestione nexabis, cum tamen crimen sit mortis in utroque. haec atque istiusmodi inperfectam faciunt et misericordiam et iustitiam humanam; dei autem iustitiam misericordem praestat criminosorum poenis indulta patientia. qui, cum contra morem humanae inpatientise non festinat punire, miseratus est: tenens iustitiam in poena post misericordiam non pro- ficiente patientia, habens misericordiam in poena post patientiam exerendo iustitiam. non enim deus rapit humanorum criminum occasiones neque tamquam infirmitatis nostrae naturaeque nescius ipsum illud ad poenam erroris et peccati nostri tempus inuadit: sed dissimulat et differt et paenitentiae solacium dilatione ultionis expectat, suauem se omnibus praestans, dum per misericordiae et iustitise modum temperandae seueritatis indulgentiae se reseruat.

Hoc in deo praecipuum, hoc in potente laudandum: non caelum fecisse, quia potens est; non terram fundasse, quia uirtus est; non annum astris temperasse, quia sapiens est; non hominem animasse, quia uita est; non mare in accessus ac decessus mouisse, quia spiritus est: sed misericordem esse, qui iustus est; sed miserantem esse, qui rex est; sed [*]( 1 insta post enim suppl. Bened in adn., fadlius posteriore loco excidere potuit ob illud iusta sit in linea anteced., om. Re inope calumniante scripsi, quae horum ablatiuorum forma alibi apud Hilar. optimis codicibus traditur (de forma inope substantiui uice fungente cf. etiam Neue Formenl. II, 42) inopi oalumnianti RE opulentiori scripsi (cf. Draeger Synt. /, 404 et interpret. nd Verg. Ecl. VII, 58 de inuidere = "bertveigern") opulentioris RE 2 lacrimas Rb lacrimis e contumeliae Rb contumelias e 5 plectea R plectas E 6 uel Hartel ut RE uno R in uno E infamis (= infamia mulieris) R infami E 8 poenarum quaestione Rb poena non quaestione e 17 ipsum = (eras. d) R 18 & dissimulat R dilatione ex dilatatione R 26 misaericordem R. ) [*]( 63* )

836
dissimulantem esse, qui deus est. ad id enim, quod dictum est: iustitia tua exultabunt, tamquam necessarium sequitur: miserator et misericors dominus est. patiens et multse misericordise. suauis dominus uniuersis, et miserationes eius super omnia opera eius. quod enim potens est, naturae suae uirtus est: quod autem misericors est, salutis nostrae profectus est. et plus est non suis uti, sed aliis praestitisse, quae sua sunt; atque ideo praestat ceteris dei operibus misericordia, quia magnifica eius operatio uirtutis suae res est, misericordia uero eius usus alienus est.

Ob quod tamquam in apice ipso diuinarum ob misericordiam laudium propheta consistens debitum deo honorem ueluti publicae confessionis ostendit dicens: confiteantur tibi, domine, omnia opera tua, et sancti tui confiteanturtibi. gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur: ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui. regnum tuum regnum omnium sseculorum, et dominatio tua in omni generatione et progenie. dignus prophetica magniloquentia ordo dictorum est. opera deum confitentur: quam magnificus enim sit, operum et creaturse magnificentia confitetur. sed confitentur et sancti, quibus rex esse dignatur. gloriam regni elocuntur, ne ignorata non desideretur usuris. magnificentiam quoque gloriae regni dei nuntiant, ne desperetur seterna. dominatus etiam in generationem et generationem ostenditur, ut se dominatui intellegat coseternam. atque ita cognitio dei in operibus est, sanctorum officium in doctrina est, prophetise usus in prsedicatione est, regni gloria in aeternitate dominatus est, dominatus seternitas eos necesse est habeat, in quos agatur aeternus.