Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Psalmus, qui lectus est, inscribitur psalmus Dauid, quia per eum spiritus sanctus haec locutus est. et recte ita conpetit psalmo; nihil enim in tempus alterum destinatur. nihil ex occultis profertur, sed omne opus eius in praesens est: denique ita incipit: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? oratio est simplex dominum precantis et optantis ab eo noscere, qui mores, quod studium, quse uoluntas sit cohabitaturi cum deo et in excelsis eius et caelestibus quieturi. non est enim humilis cuiusdam animi nec mediocris operis admisceri deo, mereri eiusdem domicilii conmunionem. ergo de quibus quaeritur, statim respondetur: ut, quia arduum est atque difficile haec obtinere. quibus modis id consequendum sit, intellegatur.

Dicit enim ad id, quod qusesitum est: qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, et cetera psalmi consequentia. talibus praeceptis formatur, talibus monitis instruitur, cui ad deum iter est, cui ad sublimitatem eius ascensus est, cui in aeternis eius est requies. praeceptum autem omne breuitate collectum est, ut memoriae mandetur, ut haereat animo, ut foris ac domi, publice priuatimque, die ac nocte retineatur, ut temperetur, instetur. est enim haec breuitas [*](1 Explicit psalm. XIII incipit psalmus dauid XllII Vr Finit psalmua XIII inoipit XlIII R 4 Dauit V õ ita om. V 6 in tepus (p in rOR.) R 7 pfertur R 9 aut quis tabit requiescit V cf. infr. cap. 6 10 dominum praecantis R dJñ depraecantis V optantes I' orantisii 11 qurbabitaturi R 12 eius et caelestibus om. V13 cuiusi M dam nomin i = V cuiusdam nominis r 14 misereri ex miseriri m. 2 V misceri r communione r 15 qritur V statim et respondetur sup. C /in. a m. 2 V arduum atque difficile sit hae CV 19 psalmi consequentis R psalmo consequentia rb 91 ad sublima V aacensus est R it 29 cuius in aeternisius sit requies V 28 hereat VR 24 publicae V priuatimquae V priuataeque R noctu V 25 ut temperetur scripsi qf. Abh. IV, o9 temperetur Rl temptetur V obtemperetur R' ins = tetur R. )

85
locuples et infinita et ex omnibus noui ac ueteris Testamenti prseceptis institutisque decerpta, infantibus, feminis, uiris, senibus aptissima. atque ut breuitatis ipsius conmendabilior esse possit opulentia, quid in singulis uerbis sacramenti sit, prosequemur. non est hic prophetia, non obscuritas, non exemplum. uox interrogantis est, bonitas respondentis, confirmatio audientis. sed in his uirtus est contuenda uerborum. distinxit enim ita: habitationem in tabernaculo, requiem in monte; et prior est habitatio in tabernaculo, posterior requies in monte. ut ergo habitationis etrequiei distantia intellegatur, montis et tabernaculi proprietas explicanda est.

Et tabernacula, quse prius fuisse legimus, fuerunt leuia, caduca, arescentia, ad tempus ex frondibus texta, qualia interdum a nobis effici solent uitandi aestus causa, ut infra umbram eorum ardorem solis aestumque uitemus. istius modi enim tabernacula populo sunt per Moysen instituta. sed haec arefacta sunt et dissoluta. erant enim imaginaria et facta ad exemplum. ait enim ita deus Moysi: uide facias omnia secundum speciem, quam ostendi tibi in monte. Dauid quoque. templum aedificare optans, tabernaculum cognominauit, sicuti ait: non dabo somnum oculis meis, donec iueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. sed et Moysi et Salomonis tabernaculum concidit; et deinceps apostoli plurima tabernacula condiderunt et per omnes orbis terrarum partes, quacumque adiri potest, quin etiam ex Oceani insulis habitationes deo plurimas parauerunt. de quorum gloria testatur spiritus sanctus: quam amabilia [*]( 17 Exod. XXV, 40. 20 PS. CXXXI, 5. 26 PB. LXXXIII, 2. ) [*]( 3 adque VR ipsius om. R comendabilior esse ex comendabiliores se corr. m. 3 R posset V 4 sacramenti sit rpseqait' (ti sit p sequitr in ras.) R 6 inde a confirmatio diuersa man. incipere uidetur usque ad adquisita p. 96, 2 R conformatio Vr 8 habitatio ex habitio R 9 requiei ex requie m. 2 V 11 primum V laeuia V 19 caduca (duca in rtU.) R aresoentia ex rescentia m. 2 V te≡x ta V tecta b 14 ardore V 16 et effecta de exemplo V 17 uide ut facias Rb 19 opta≡ns V 22 Moyses ex Moysi m. 3 R de genetiuo Moysi cf, Neut Formenl. I, 333 Solomonis T' Salomoni r Salomon Rb con- didit Rrb sed et deinceps V sed deinceps r 24 quaecumque adiri posauut rb 25 in Oceani Vrb d5 add. m. 2 V. )

86
sunt tabernacula tua, domine uirtutum! concupiscit et deficit anima mea in atriis domini. non ergo unum tabernaculum, uel per Moysen frondeum, uel per Dauid exoptatum, uel per Salomonem omnibus humanis operibus ornatum propheta desiderat, sed multa et innumerabilia: quia, etsi in orbe ecclesia una sit, tamen unaquaeque urbs ecclesiam suam obtinet; et una in omnibus est, cum tamen plures sint, quia una habetur in pluribus.

Primus itaque et maximus gradus est ad caelestia ascendentibus habitare in hoc tabernaculo et illic noctibus diebusque uitam seui totius agere, amotum a sseculi curis et negotia mundi huius relinquentem, sicut plures sanctorum numquam a tabernaculo recesserunt; ut de Iesu Naue scriptum est: et Iesus iuuenis non egrediebatur tabernaculum; et Anna prophetis non discedebat a templo, ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. post quse in monte domini quiescendum est: hinc enim proficiscentibus eo iter est, et non nisi per hanc habitationem iter ullum est. ergo quaerendum prius de habitatione tabernaculi fuit; quia ex eo in montem esset ascensus, deinde habitatio est temporis et laboris. quies uero non interpellatur extrinsecus, sed otium est iuge, perpetuum, molestia carens, quod in statu suo maneat; ceterum si inquietudo se misceat, otii et naturam et nomen amisit.

Sed mons domini nullus in terra est: omnis enim terra iam pridem per uitia hominum maledictis obnoxia est; nam et in Adae operibus et in Abel sanguine meruit offensam et . sub Noe habitantium peccatis fuit plena et nunc quoque edita [*](18 Exod. XXXIII, 11. 14 Luc. II, 37. ) [*]( 1 deus uirtutum Rb 2 post mea in 1 lin. uacua V in atriia V (cf. Sabatier II, 169) in atria Rb 8 Mosen R uel per dd R 4 et per Solomonem V cf. Acad. p. 15 humani = s (in ras. fuit b) V 5 ordinatum R 6 eolesia V tamen ex tam m. 2 V 9 itaquae V n 18 reliquentem corr. m. 2 Y sicut ex si m. 2 Y a om. V 13 ut de ihu VR ue e 14 iu nis R 15 profet ≡sV profetes R 16 ao ex hac R 17 in mBtem V * h- ino V 18 ulluest 21 iterpe≡antur V 28 cetearum R 24 di V 26 per uitia hominum (a homin in ras.) R maledioti obnoxia eat V malediotionibus noxia eat R 27 edita et exclusa V. )

87
et excelsa quaeque montium fanis, templis sacrisque maculantur. ergo non in his talibus expectandus hic mons est. sed ut editissimse humi partes montes nuncupantur, ita necesse est in his, quae caelestia sunt, . maxima atque sublimia sub montis nomine opinari. et quid sublimius Christo ? quid excelsius deo nostro? mons autem eius est illud, quod ex homine corpus adsumpsit, in quo nunc habitat et sublimis et excelsus super omnem principatum et potestatem et omne nomen. super hunc montem sedificata est ciuitas, quse non possit abscondi, quia, sicut ait apostolus, non est aliud fundamentum nisi Christus. ergo quia, qui Christi sunt, in Christi corpore ante constitutionem mundi electi sunt, et ecclesia corpus est Christi, et fundamentum aedificationis nostrae Christus est, et ciuitas super montem sedificata: hic ille mons est, in quo quaeritur, quis possit esse requiescens. in alio quidem psalmo de hoc eodem monte sic legimus: quis ascendit in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? et Esaias nobis erit testis: et erit in no- uissimis diebus manifestus mons domini, et dicent: uenite, ascendamus in montem domini et in aedem dei Iacob. et rursum Paulus: uos accessistis ad Sion montem et ad ciuitatem dei uiuentis Hierusalem. si ergo requiei nostrae spes omnis in Christi est corpore et cum in monte sit quiescendum, montem non aliud possumus intellegere quam corpus, quod suscepit e nobis, ante quod [*]( 10 I Cor. 8, 11. 16 Ps. XXIII, 3. 18 Esai. II, 2. 21 Hebr. XII, 92. ) [*]( 1 profanis V 8 edetissimae R aeditissimae V 5 sub monti nomine V 6 quidve b quid - deo nostro om. R dun V if. Acad. p. 49 7 et est sublimis V et celsus V 10 abscondi — apostolus in marg. infer. add. m. 2 V 11 quia qui ex quia m. 2 V 12 et eclesia V 13 corpus est Christus R 14 supra montem aedificatur V 16 quia posset requiescens V et in alio V 16 ascendet Rb 17 in om. b qui eorr. m. 2 V 18 Eseas corr. m. 1 V 19 mons domus domini Rb qf. Sabatier 11, 520 et dicent= V 20 in aedem (om. et) Rb 21 post Panlus 2 litt. eras. V aocessistis ex accesstis R 22 ierusalem ex hierusalem R 24 in mon Ie corr. m. 2 V montet non R 25 ex Vb inter ante quod et de erat uerba ex dittogr. orta suscepit ex nobis sit an quod del. m. 2 V. )
88
deus erat et in quo deus est et per quod transfigurauit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae, si tamen et nos uitia corporis nostri cruci eius confixerimus, ut in eius corpore resurgamus. ad illud enim post habitationem ecclesiae scanditur, in illo in domini sublimitate requiescitur, in illo cum angelorum choris, cum et nos simus dei ciuitas, sociabimur. quiescitur autem, quia nullus fit ex infirmitatibus dolor, nullus ex inopia metus, sed omnibus firmitate sua per uirtutem aeternitatis utentibus in his sit, extra quse' nihil indigeant, quiescendum.

Ergo ad id, quod quaesitum est: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? respondit spiritus sanctus per prophetam: qui ingreditur sine macula et iustitiam operatur. igitur inpollutus ingrediens et extra omnem peccati labem uiuens hic esse responsus est, cui post baptismi lauacrum nullae adhaeserint sordes, sed sit inmaculatus et nitidus, sitque ei non corpus stupris contaminatum, non oculi spectaculis theatralibus sordidi, non mens uino ebria, non pecuniae uita ancilla. magnum est igitur his abstinere; sed non in his statim confecti itineris est requies: c“pta. enim in his uia est, non peracta. nam sequitur: et operatur iustitiam. bonum non tam cogitandum est, quam exsequendum; et beniuolentia non ineunda est, sed explenda. iustitiam enim uelle hic erit fructus, ut fiat. et quidem in his utilis est ad dominum cursus; uerum plura sunt reliqua.