Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Psalmus, qui lectus est, inscribitur psalmus Dauid, quia per eum spiritus sanctus haec locutus est. et recte ita conpetit psalmo; nihil enim in tempus alterum destinatur. nihil ex occultis profertur, sed omne opus eius in praesens est: denique ita incipit: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? oratio est simplex dominum precantis et optantis ab eo noscere, qui mores, quod studium, quse uoluntas sit cohabitaturi cum deo et in excelsis eius et caelestibus quieturi. non est enim humilis cuiusdam animi nec mediocris operis admisceri deo, mereri eiusdem domicilii conmunionem. ergo de quibus quaeritur, statim respondetur: ut, quia arduum est atque difficile haec obtinere. quibus modis id consequendum sit, intellegatur.
Dicit enim ad id, quod qusesitum est: qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, et cetera psalmi consequentia. talibus praeceptis formatur, talibus monitis instruitur, cui ad deum iter est, cui ad sublimitatem eius ascensus est, cui in aeternis eius est requies. praeceptum autem omne breuitate collectum est, ut memoriae mandetur, ut haereat animo, ut foris ac domi, publice priuatimque, die ac nocte retineatur, ut temperetur, instetur. est enim haec breuitas [*](1 Explicit psalm. XIII incipit psalmus dauid XllII Vr Finit psalmua XIII inoipit XlIII R 4 Dauit V õ ita om. V 6 in tepus (p in rOR.) R 7 pfertur R 9 aut quis tabit requiescit V cf. infr. cap. 6 10 dominum praecantis R dJñ depraecantis V optantes I' orantisii 11 qurbabitaturi R 12 eius et caelestibus om. V13 cuiusi M dam nomin i = V cuiusdam nominis r 14 misereri ex miseriri m. 2 V misceri r communione r 15 qritur V statim et respondetur sup. C /in. a m. 2 V arduum atque difficile sit hae CV 19 psalmi consequentis R psalmo consequentia rb 91 ad sublima V aacensus est R it 29 cuius in aeternisius sit requies V 28 hereat VR 24 publicae V priuatimquae V priuataeque R noctu V 25 ut temperetur scripsi qf. Abh. IV, o9 temperetur Rl temptetur V obtemperetur R' ins = tetur R. )
Et tabernacula, quse prius fuisse legimus, fuerunt leuia, caduca, arescentia, ad tempus ex frondibus texta, qualia interdum a nobis effici solent uitandi aestus causa, ut infra umbram eorum ardorem solis aestumque uitemus. istius modi enim tabernacula populo sunt per Moysen instituta. sed haec arefacta sunt et dissoluta. erant enim imaginaria et facta ad exemplum. ait enim ita deus Moysi: uide facias omnia secundum speciem, quam ostendi tibi in monte. Dauid quoque. templum aedificare optans, tabernaculum cognominauit, sicuti ait: non dabo somnum oculis meis, donec iueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. sed et Moysi et Salomonis tabernaculum concidit; et deinceps apostoli plurima tabernacula condiderunt et per omnes orbis terrarum partes, quacumque adiri potest, quin etiam ex Oceani insulis habitationes deo plurimas parauerunt. de quorum gloria testatur spiritus sanctus: quam amabilia [*]( 17 Exod. XXV, 40. 20 PS. CXXXI, 5. 26 PB. LXXXIII, 2. ) [*]( 3 adque VR ipsius om. R comendabilior esse ex comendabiliores se corr. m. 3 R posset V 4 sacramenti sit rpseqait' (ti sit p sequitr in ras.) R 6 inde a confirmatio diuersa man. incipere uidetur usque ad adquisita p. 96, 2 R conformatio Vr 8 habitatio ex habitio R 9 requiei ex requie m. 2 V 11 primum V laeuia V 19 caduca (duca in rtU.) R aresoentia ex rescentia m. 2 V te≡x ta V tecta b 14 ardore V 16 et effecta de exemplo V 17 uide ut facias Rb 19 opta≡ns V 22 Moyses ex Moysi m. 3 R de genetiuo Moysi cf, Neut Formenl. I, 333 Solomonis T' Salomoni r Salomon Rb con- didit Rrb sed et deinceps V sed deinceps r 24 quaecumque adiri posauut rb 25 in Oceani Vrb d5 add. m. 2 V. )
Primus itaque et maximus gradus est ad caelestia ascendentibus habitare in hoc tabernaculo et illic noctibus diebusque uitam seui totius agere, amotum a sseculi curis et negotia mundi huius relinquentem, sicut plures sanctorum numquam a tabernaculo recesserunt; ut de Iesu Naue scriptum est: et Iesus iuuenis non egrediebatur tabernaculum; et Anna prophetis non discedebat a templo, ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. post quse in monte domini quiescendum est: hinc enim proficiscentibus eo iter est, et non nisi per hanc habitationem iter ullum est. ergo quaerendum prius de habitatione tabernaculi fuit; quia ex eo in montem esset ascensus, deinde habitatio est temporis et laboris. quies uero non interpellatur extrinsecus, sed otium est iuge, perpetuum, molestia carens, quod in statu suo maneat; ceterum si inquietudo se misceat, otii et naturam et nomen amisit.
Sed mons domini nullus in terra est: omnis enim terra iam pridem per uitia hominum maledictis obnoxia est; nam et in Adae operibus et in Abel sanguine meruit offensam et . sub Noe habitantium peccatis fuit plena et nunc quoque edita [*](18 Exod. XXXIII, 11. 14 Luc. II, 37. ) [*]( 1 deus uirtutum Rb 2 post mea in 1 lin. uacua V in atriia V (cf. Sabatier II, 169) in atria Rb 8 Mosen R uel per dd R 4 et per Solomonem V cf. Acad. p. 15 humani = s (in ras. fuit b) V 5 ordinatum R 6 eolesia V tamen ex tam m. 2 V 9 itaquae V n 18 reliquentem corr. m. 2 Y sicut ex si m. 2 Y a om. V 13 ut de ihu VR ue e 14 iu nis R 15 profet ≡sV profetes R 16 ao ex hac R 17 in mBtem V * h- ino V 18 ulluest 21 iterpe≡antur V 28 cetearum R 24 di V 26 per uitia hominum (a homin in ras.) R maledioti obnoxia eat V malediotionibus noxia eat R 27 edita et exclusa V. )
Ergo ad id, quod quaesitum est: domine, quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo? respondit spiritus sanctus per prophetam: qui ingreditur sine macula et iustitiam operatur. igitur inpollutus ingrediens et extra omnem peccati labem uiuens hic esse responsus est, cui post baptismi lauacrum nullae adhaeserint sordes, sed sit inmaculatus et nitidus, sitque ei non corpus stupris contaminatum, non oculi spectaculis theatralibus sordidi, non mens uino ebria, non pecuniae uita ancilla. magnum est igitur his abstinere; sed non in his statim confecti itineris est requies: c“pta. enim in his uia est, non peracta. nam sequitur: et operatur iustitiam. bonum non tam cogitandum est, quam exsequendum; et beniuolentia non ineunda est, sed explenda. iustitiam enim uelle hic erit fructus, ut fiat. et quidem in his utilis est ad dominum cursus; uerum plura sunt reliqua.
Restat enim: qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. qui loquitur ueritatem in corde [*](1 et in quod V et in quo — eat et om. R 8 inter nostri et croci una uox erat. V 4 corporae V 5 ecleaiae V eoclaesiae R in domini — in illo om. V 6. otiabimur V 7 ait V ex impietate R an ex infirmitate? 8 nnllus om. R 11 habitabit ex habitauit R habitanit V cf. supra cap. 1 12 in tabernaculo ex in tabernaculum m. 1 r aut quiB requiescet — tuo om. Rb 14 et operatur iuatitiam Rb 16 respo nsusus eat R 18 post oculi 1 litt. eras. R 19 non uita decuniae ancilla V 20 igitur est hi = s (in ras. fuit o) V sed h non is V 26 his sup. lin. add. m. 2 V ad deum V 28 ueritatem ex ueritate m. 2 V. )
Conscius ergo spiritus sanctus ea, quse superiora sunt in uitae innocentia et in operibus iustitise, et gentibus et haereticis esse communia. namque plures eorum et ieiuniis corpora defatigant et continentiam patrimoniorum largitione testantur et pudicitiam uirginitate consummant. sed quia abundatura haec et multa istiusmodi in ipsis essent, dominus ad discipulos sic locutus est: amen dico uobis, cum uenerit filius hominis, putatis inueniet fidem super terram? sciebat et uirginitatem et continentiam et ieiunia esse curanda, et quia hsec non proficiunt ad sanctitatem, nisi expleantur in Christo, id est cum Christi ueritate consentiant, ad id, quod superius dixerat, proheta subiecit: et loquitur ueritatem in corde suo, superiora illa inutilia demonstrans, nisi in confessionis ueritate suscepta sint. et in his quidem conscendentibus ad requiem montis domini gradus celsus est. in innocentia uidelicet et in operibus et in confessione: sed, licet prouecti per plura simus, adhuc tamen alia sunt reliqua.
Solent enim plures gloriosam Intellegentise uerborum speciem prseferre et uoluntatis ac iudicii decus etiam sermonum honestate mentiri, cum de deo bene sentiant et loquantur, uerbis autem ac sensui suo gestis atque operibus mentiantur. hi sunt, qui quae locuntur oderunt et his, quse prsedicant, ipsis rebus inimici sunt. ergo ad ueritatem cordis adiunxit dicens: qui non egit dolum in lingua sua: ut ueritatem, quam sentit, non fallat in uerbis, ut catholicse doctrinae professionem et ita sentiendi ac praedicandi iudicium etiam operatio consequatur, quia, secundum apostoli testimonium, ut in corde creditur. ita ore confessio fit ad salutem. ergo ut sit in dei requiem [*](7 Luc. XVIII, 8. 27 Rom. X, 10. ) [*]( 51 hereticia R 8 esse add. m. 2 V defetigant ex defitigant fort. recte m.1 V deifioant r 5 uirginitatem ex uirginitate m. 2 V consumant uel consumunt (a et u interdum distingui non possunt) R habundatura R 6 e V 8 sciebat enim et V 9 fort. sed quia 10 ad salutem nia nisi V 12 ueritate m corr. m. 2 V 15 uidelicet ex uidellioet m. 2 V 17 alta annt r 19 iudicii sui V etiam uerborum R 20 sentiat V 21 adoensui suo V operib; supr. scr. R 22 loquuntur R et hi quae V 24 et ueritatem VR 25 catolicae V 26 hac praedioandi R ac praedicandi ex aut praedicandi m. 2 V 28 ita in ore Rb in requiem dñi huius dignus V (r) )
Sed artum hoc et per saeculi nequitias 80 uitia difficile est. est enim necessarium plerumque mendacium, et nonnumquam falsitas utilis est, cum aut percussori de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramur, aut fallimus de difficultate curationis segrotum; et oportet secundum apostoli doctrinam sermonem nostrum sale esse conditum. idcirco nunc spiritus sanctus falsitatis adfectum mendacii condicionibus temperauit dicens: qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum, ut crimen mendacii in incommodo haberetur alieno.