Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Tenuit autem etiam nunc eum ordinem, quo in superioribus usus est, ut, cum in pluribus populum ostendat, nunc in uno ludam significare uideatur dicens: uir linguosus non dirigetur super terram: uirum iniustum mala capient in interitum. in linguoso anceps et dubium et fallax os proditoris ostenditur, qui sero criminis sui scelere conperto laqueo se a uita et fide profugus suspendit. nihil enim directum in eo, nihil simplex, nihil absolutum fuit: fur antea, dehinc proditor, postremo ipse in se dignus ultor; nunc mulierem effuso in caput domini unguento damni inutilis arguens, nunc Iudseis omnes domini aditus et egressus nuntians, nunc de pretio iusti sanguinis paciscens; linguosus semper, semper in uerbis, ut in eum prophetse dictum conpetenter aptetur: de multiloquio non effugies peccatum. hic ergo in hoc multiloquio suo peccator non directus in uitam est neque rectum fidei iter tenuit, sed, ut dignum est, mala eum in interitum ceperunt. impius in dominum cum fuisset, postea in semet quoque ipsum impius mansit. fur pecuniae, uenditor sanguinis iusti, proditor dei et, quantum in se est, parricida nec uitse ueniam potuit habere nec mortis. [*]( 5:3 Prov. X, 19. ) [*]( 1 meorum G 2 gloriam Ge gloria Rb 5 deiciet R 10 eum ex cum R 11 ut cum pluribus R 12 iuda R uideatur G E uidetur R 18 dirigetur GE dirigitur R 14 in interitum R in interitu E cf. Sabatier II, 273 18 in se om. G 19 dampni R 26 in interitum R in interitu e coeperunt R in dum R in deum E. ) [*]( 50* )

788

Non nescius itaque huius uindictse suae unigenitus deus est; ait enim: cognoui, quia faciet dominus iudicium inopis et uindictam pauperum. pauper dominus secundum hominem est. paupertauit enim se secundum apostolum. ut nos locupletaremur, cui in saeculi rebus nihil nisi corpus fuit. huius enim salutis causa nasci inops uoluit ex uirgine: non pecuniam, non agrum, non pecus caelorum dominus elegit. pauper ergo in homine tantum suo fuit. sed non solum iudicium inopis, sed et uindictam pauperum dominus faciet. iudicium inopis referri ad damnationem eorum, qui iniusti in dominum extiterunt, oportet. conuenit enim eos secundum iudicium, non secundum uindictam iudicari. inferioris naturae est, qui debeat uindicari. uindicantur ceteri pauperes, id est, qui dominum exemplo passionis secuti sunt, qui ex contemptu saeculi et pecuniae pauperes fuerunt. fit ergo iudicium inopis, cum ob passionem domini impii iudicantur. pauperes uero uindicantur. quorum sub ara occisorum sanguis clamat uindictam in impios postulans: qui cotidie in gloria martyrii manentes dei nomini confitentur.

Et sermo ipse, quo psalmus clauditur, ita loquitur: attamen iusti confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum facie tua. iustorum confessio potest etiam corporalis uideri, quia plures in carne adhuc licet positi dei nomini confitentur. recti autem habitantes cum facie dei nihil in se corporale retinere intelleguntur. natura enim carnis dei non patitur aspectum ipso dicente: nemo uidebit hominum faciem meam et uiuet. hoc iam caelestium est et transformatorum et terrenam corruptionem caelesti incorruptione mutantium, quos iam diuinitatis honore claros, conregnaturos ipse deo patri tradet in regnum dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen. [*]( 4 II Cor. 8, .9. 26 Exod. XXXIII, 20. ) [*]( 6 nos om. R 6 nasci ineo uoluit R 12 quae debeat R 16 paeperes uero uindicantur om. R 28 caelesti incorruptione om. R Explicit psal CXXXVIIII incipit CXL R. )

789

PSALMUS CXL.

Psalmus Dauid.

Domine, clamaui ad te, exaudi me: intende uoci orationis mese, dum clamabo ad te et reliqua.

Omnium sanctorum fidelis oratio clamor est deo; fide enim ad eum, non uocis clamore clamatur. Moyses instante Aegyptiorum rege maestus stabat in littore; sed tacente licet eo excelsae mentis fidelem orationem dominus audiuit dicens: quid pro clamas ad me? martyrum quoque sanguis uoce corporis caret; sed indignitas necis eorum deo clamor est ipso domino de Abel ad Cain dicente: uox sanguinis fratris tui clamat ad me. sic et sub ara dei martyrum animae proclamare scribuntur magna uoce dicentes: quousque dominus sanctus et uerus non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de habitantibus in terra? si igitur non humilia nec terrena nec corporalia fidei spiritu oremus, tacens licet oratio nostra deo clamor est. atque ideo propheta totus ad deum spiritu orationis intentus ita c“pit: domine clamaui ad te, exaudi me. et ut clamorem istum non uocis, sed fidei doceret esse, adiecit: intende uoci orationis meae, dum clamabo ad te. clamor etiam inuitis nobis penetrat in auditum ac se sponte in aures nostras ui contentae uocis inmittit. sed quia propheta non tali clamore clamat, orat, ut clamante se deus in uocem orationis intendat: per id namque, quod intenditur, fidei inspectio est, non clamoris auditio. id enim, quod interius est, intenditur: ceterum clamorem corporalem intendi non necesse est, per semetipsum omnem sensum aurium occupantem.

Dehinc sequitur: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, domine. quorum pura et recta et sinceris oratio est, hi poterunt dicere: dirigatur oratio mea; ceterum si externarum cogitationum interuentu [*](9 Exod. XIV, 16. 11 Gep. IV, 10. 13 Apoo. VI, 10. ) [*]( 4 orationis h. 1. om. R cum clamauero h. 1. R sed cf. lin. 21 17 adque R 28 sui contentae R 29 domine dirigatur E 80 domine h. I. om. E 81 et sinceris Re sincera b dicere poterunt E. )

790
deprauabitur, non dirigetur. sed quod ait: dirigatur ut incensum, intellegendum est, quid sibi uelit conparatio proposita incensi. et primum natura incensi ea est, ut in altum se de humilibus extollat spirans optime et se nobis in sensum suaueolentise inmittens. hinc ex quattuor odoratissimis generibus in maximam subtilitatem comminutis conparatur: stacte, onyche, galbano, ture; quse omnia haec in formam orationum fidelium constituta esse beati Iohannis Apocalypsis ostendit, cum ait: et illi quidem uiginti quattuor seniores prociderunt ante agnum, habentes quisque citharam et phialas aureas plenas odoribus, qui sunt orationes sanctorum. quattuor autem genera orationum apostolus esse significat ad Timotheum scribens: exhortare ergo primo omnium fieri precationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones. humilitatis nostrae est deprecari, magnificentise dei est orari, fidei est postulare. confessionis et laudis est gratulari. et forte quattuor illa genera odorum ad unum thymiama ex partibus subtilissimis conparata singulis quoque generibus poterint consummandse orationis aptari. quamquam speciem quoque quattuor elementorum horum quattuor odorum natura et species significare uideatur, ut tus. quod perlucidissimum est, spiritui conparetur, stacte uero aquis. galbanum et onyx terrae atque igni: ut per haec omnium, qui in caelo et infra caelum et in terra et in aquis sint, placita deo incensi modo haec efferatur laudis oratio. sed haec his, quos profundioris scientiae cognitio delectat, relinquamus: nobis sufficit prophetica atque apostolica auctoritas, quae et incensum orationes esse significat et orationes deprecatur dirigi ut incensum.

Sed qui deprecatus est orationem suam dirigi ut incensum, etiam illud post haec ait: alleuatio manuum mearum [*](9 Apoo. Y, 8. 18 I Tim. 2, 1. ) [*]( 4 optimae R et sese E 5 suauae olentiae R 6 componitur E 7 onychae R turae R thure E 10 cytharam et fialas R 18 ad Timothaeum R exhortor coni. Bened. 18 timiama R 19 poteraot E cf. F. Neue Formenl. II, 602 20 quoq R om. b aelementorum R 22 perlucidum E spui supr. scr. m. 1 R stacten R 23 onix R et igni E quae E 25 incensu R offeratur E 28 depraecatur R. )

791
sacrificium uespertinum. plurimis locis tractauimus. in alleuatione manuum excelsi operis officium monstrari, ut, cum Moyses eleuatis manibus stare praeceptus est, populo in alleuatione et demissione manuum suarum uel uictore uel uicto. apostolus quoque orantes iubet eleuare manus puras. et cum ait: sine ira et cogitatione, non habitum orandi constituit, sed praescriptum diuinse operationis adiecit. denique dominus per Esaiam prophetam orationes impiorum inprobans ita locutus est: si extendatis manus, auertam oculos meos a uobis, non utique si eleuetis, sed si extendatis; quia habitus orandi in manibus extendendis est, perfecti autem operis efficientia est in eleuandis.

Manuum ergo eleuatio sacrificium uespertinum est. non enim sanguine et holocaustis nos, in quos consummatio saeculorum deuenit, sacrificamus deo. sed quod sacrificium uespertinum placitum sit, audiamus dominum in euangeliis dicentem: uenite, benedicti patris mei, possidete praeparatum uobis regnum a constitutione mundi. esuriui enim, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et suscepistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere fui, et liberastis me. et respondentibus illis, quod numquam his officiis humanse necessitatis eguisset, ait: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi fecistis. hoc sacrificium uespertinum, id est temporum nouissimorum est. in hoc manus eleuandae sunt, quia istius modi orationibus iam ab initio mundi benedictis dei regni caelestis praeparata possessio est.