Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Promissiones duas Abrahse fuisse in Genesi accipimus. unam ante Ismael generationem deo dicente: quoniam omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo in aeternum etfaciam semen tuum tamquam harenam maris. si potest quis enumerare harenam maris, ita et semen tuum dinumerabitur, nato uero Isaac et in holocaustum, quantum ad Abraham spectat, oblato hsec sequens repromissio fuit: nisi benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas cseli et sicut harenam, quse est ad oram maris. et si secundum apostolum haec duo testamenta sunt, unum secundum Ismael in seruitutem generans, aliud secundum Isaac in libertatem matris nostrae Hierusalem, quae in caelis est, educens, duum necesse est seminum in stellis et in harenis numerositas praedicetur. ergo amici dei super harenam maris dinumerantur. quis enim ambiget, secundum ecclesiam toto in orbe numerosam multitudinem gentis Iudsese copia in Christo credentium prseueniri? atque ideo super harenam multiplicabuntur, quia copiosiores his erunt, qui ex legis impio populo terreni et aridi significantur in harenis.

Dehinc sequitur: exsurrexi et adhuc tecum sum. surrexi ad resurrectionis gloriam spectat, sed secundum prsescientiam dei id, quod futurum est, tamquam praeteritum loquitur, quia deo ob scientiam atque uirtutem, quse futura sunt. facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quae futura [*](4 Gen. XIII, 15 sq. 10 Gen. XXII, 17. 14 Gal. IV, 24. ) [*]( 4 ante GRb om. e ismael Gb ismahel R ismahelis (his mahelis a) e quoniam G quia RE 13 ad ora R 14 ismael G ismahel R Ismahelem E 16 duum Rb dum « 17 in stellis RE in sidiis (?) G (an in sideribus?) 19 ambiget R ambig*** G ambigat E eclesiam G 20 iudeae R 21 adque G ideo om. Gf 24 dehinc G dein Rb hinc e exaarrexi G et surrexi Ra surrexi. 95 speotat RE m scl n expectat G sed om. GR 26 praescientia G praeentiam R 97 qa' (?) d5 G. )

774
esse confidimus. id autem: et adhuc tecum sum nondum esse temporis significat; ut resurgat, quia nondum tempus sit passionis, dum se adhuc esse cum deo profiteatur. ipse enim ait: a deo exiui et ueni. adhuc ergo tecum sum, quia nondum temporis est, ut a te ueniam et ueniam in mundum, ut, quae prophetata sunt, expleam.

Quod autem. ait: si occidas deus peccatorem, numquid, qui uenit saluare quod perierat et peccatorem redimere, peccatorem precatur occidi? absit, ut uelit occidi. sed peccator occiditur, cum saeculo moritur, cum Christo conmoritur, ut uiuat in Christo. beatus apostolus ait: cotidie morior et rursum: mortuus sum legi, ut uiuam Christo. morimur autem ita, quod in nobis per fidem perempta peccata moriuntur. et audiamus adhuc, quomodo deus peccatores occidit, per id quod dicitur: mortificate ergo membra uestra super terram, fornicationes, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam. sic peccator occiditur, cum generatio uitae spiritalis uitiorum omnium peccatorumque morte renouatur.

Sequitur deinde: uiri sanguinum declinate a me; quoniam dicis in cogitatione: accipient in uanitate ciuitates suas. latina translatio, dum uirtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem non discernens ambigui sermonis proprietatem. quod enim nobiscum scribitur: quoniam dicis in cogitatione, cum Graecis hoc modo est: [*]( 4 Ioh. XVI, 28. 11 I Cor. 16,31. 12 Gal. II, 19. 16 Coloss. III, 5. ) [*]( 2 esse temporis R temporis esse E 8 (lum se scripsi, tum ne R cum Be E profiteatur RE ***fateatur (?) G 4 et adhuo ergo R 5 a te ueniam et ueniam coni. Bened. ante ueniam et ueniam e ante ueniam R (de G h. I. non conatat, sed ex spatio euanidorum id certe conicere licet, eum uoces et ueniam non omisisse) 9 praecatur (;R 13 quod R quando E 14 et audiamus GR audiamus E dS peccatores GE peooatores deus R 15 dicitur RE sequitur G 16 fornicationes G fornicationem RE 17 malam et e cf. Sabatier 111, 8'i* malam.. G et b om. R 19 pecoatorumque scripri peccatorum.. f; et peccatorum RE 21 dicis G iтif,.. lin. 23 dices E dicitis R in uanitate R in uanitatem E cf. de h. I. Sabatier II, 271 94 scribtur ,; 25 dicis G dices RE. )

775
OTI IQVIG b dtaXoyiGficp, ' et illud EPEIC in pronuntiatione distinguitur, ut aut dicis intellegatur aut contentio: utrumque enim sub isdem uerbis significatur hoc dicto. sed hi, qui hebraei sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo, quod EPEIC translatum est, prodiderunt. et sane id ita esse ratio et intellegentia monstrabit.

Viri, inquit, sanguinum declinate a me. memini in Ezechiel dictum episcopos reos sanguinis futuros, quorum adulanti silentio plures in interitum incidissent: ecce fili hominis, speculatorem te dedi domus Israhel, et audies ex ore meo uerbum et comminaberis; et non distinxisti ei neque locutus es, ut distingueres iniquo, ut se auerteret ab itineribus suis et uiueret, inicus ille in iniquitate sua morietur, sed sanguinem eius de manu tua requiram. et inuenio et alium sanguinarium. de quo dictum est: uirum sanguinum et dolosum abominabitur deus. ut igitur uiri sanguinum sunt, quorum adulans doctrina est, ita et uiri sanguinum sunt quorum dolosa doctrina est.

Dolosa autem doctrina est haereticorum sub nomine dei blasphema, sub praetexto religionis impia, sub ueritatis specie fallax; quorum in animo et cogitatione solum contentionis studium persistit. nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem adquirunt, nihil pacificum cogitant, ut omnis his in [*](8 Ezech. III, 17 sq. 16 Ps. V, 7. ) [*]( 1 OTtEPEtC £ N AIMOT6ICMU) Rom.aftzi tyeis- e»r <ti<xkoyt6ftdv e illud de pelC R illud tnet6a cf. de h. l. Beilr. 219 in scripsi ig (fere euan.) 7! <'*<' G om. E 2 distinguitur GRe non distinguitur b 8 iadem G hisdem Ra iisdem e 4 hi RE hii G cf. Biicheler - Windekilde Decl. p. 42 ebrei G hebraici RE 5 epelC R inetd a 6 intellegentiam G monatrauit G 7 inquid G 8 in ezechiel R ezeciel G in Ezechiele E 9 in interitum GE interitum R ecce scripsi cf. Sabatier II, 761, Hartel Lucif. p. 229, 1.5 seu (?) G ita RE 10 te dedi GR dedi te E 11 audias R et non diatinxisti ei R cf. Sabatier et Hartel l. c. et si non distinxisti E 12 distingueres RE distingueris G 14 iniqus R 15 et inuenio & alium R (GO inuenio et alium e et inuenio alium b 17 ut RE aic G 18 adulans dootrina est — quorum om. R ita et uiri — doctrina est om. G cf. Acad. p. 32 19 dolosa doctrina est R dolosa est dootrina E 20 hereticorum GR 21 blasfema G praetexto G praetextu RE. )

776
contentionibus labor sit et pugnam meditentur. isti infelices animas extinguunt et in uanum ecclesias sibi congregant. quas ciuitates dei secundum propheticam et euangelicam consuetudinem nuncupari frequens et plurima auctoritas est. hoc ergo significatur his dictis: uiri sanguinum declinate a me; quia contentiones in cogitatione: accipient in uanum ciuitates suas. uiri sanguinum sunt propter deperditarum animarum reatum; declinare iubentur, quia contentiones in cogitatione sunt; in uanum ciuitates dei accipiunt, infructuosarum ecclesiarum coetus per schismatum discidia reddentes.

Sed plane, quia pax et iustitia et ueritas est, adfectum in eos suum ostendit dicens: nonne odientes te, domine, odiui et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam eos; inimici facti sunt mihi. est religiosum odium, quotiensque is nobis odio est, qui deum odit. inimicos quidem nostros amare praecipimur; sed nostros, non et dei. nam iuxta deum et patrem et matrem et coniugem et filios et fratres odisse deuotum est. odit ergo odientes deum et inimicorum odio tabescit et odit odio perfecto, et inimici sibi facti sunt. non enim filius diuersus a patre est. ut non alteri inimicus utrique fiat inimicus.

Concludit deinde libertatis suas fiducia simulque, ut ea. quse per prsescientiam tamquam gesta memorauerat, nunc ad demonstrationem temporis gerenda monstraret, dicens: proba me, deus, et scito cor meum; interroga meetscito semitas meas. et uide, si uia iniquitatis in me est, et deduc me in uiam aeternam. humanae naturse fiducia ista non est, ut probari se uelit, ut sciri cor suum postulet, ut cognosci semitas suas expectet, ut inspici non metuat, si uia [*](1 et pugna meditantur R isti ex isit m. 1 R 2 extinguunt G extingunt Ra eolesias G 3 et euangelica G euangelicam R euangelicamque E 6 in cogitationee R 9 in uanum R hi in aanam E 10 discidia GR diMidia E 12 odiente domine R 14 eos R illae E 16 quotiensque is tcripsi quotiensque in G quotiensq = is R (erat. h) quotiens is e quotiens in b 16 praecipimur ex praecepimur fII. 1 R t nostroa non G noetroa = = = non R 19 odio G odo R 20 sibi GE om. R 22 fiducia G fiduciam RE 24 dioens GR dixit E. )

777
iniquitatis in se sit, ut per hanc condicionem in aeternam uiam deducatur. uox ista eius tantum potest esse. qui dixit: ecce uenit princeps huius mundi et non inuenit in me quicquam. solus enim extra peccatum est dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

PSALMUS CXXXIX.

In finem psalmus Dauid.

Eripe me, domine, ex homine maloauiro iniquo libera me et reliqua.

C“ptus est psalmus ex persona hominis inter multas 10 infestationes inimicorum anxii, aduersus quem multae insidise et doli plures sint: et conuenire hsec omnia in personam huius prophetae Dauid uidentur, cuius uita infesta undique et plena semper periculis fuit, Saul eum in deserto, in urbibus, bello ac dolis persequente, filio quoque ipsius Abessalon multa aduersum regnum uitamque eius moliente et audente. multis praeterea aliis et domesticis et extraneis insidiis subiectus fuit semper. sed nihil speciale ex his omnibus in psalmo continetur, ut propria personae eius oratio esse credatur. sed generalis aut forte ex spiritu prophetise psalmus esse noscitur unumquemque nostrum per orationis exemplum, cum in mediis infestantium in nos odiis iactemur, erudiens, quali deum prece oporteat deprecari.

Sed contuenti mihi penitus quasdam uirtutes proprietatesque uerborum, quse ultra humani sermonis consuetudinem altius [*](8 Ioh. XIV, 80. ) [*]( 1 condicionem GR cognitionem E Ezplioit psals CXXXUIII incipit psalfl CXXXUIIII G ExiH psal CXXXVIII incip. CXXXUIIII R 8 ex R cf. p. 778, 24 ab E 11 anxii (ii in ras.) R quem ex quaem R 12 doli RE diaboli G in personam G in persona R 13 infesta G infestata RE 14 bello ao dolis persequente filio quoque ipsins Abessalon multa GR cf. Acad. p. 72 bello ao dolis sequebatur persequente quoque filio ipsius . AbeBsalon et multa E 15 aduersum R aduersus E 17 fuit semper G semper fuit RE 19 sed generalis ant forte ex G generalis autem forte et ex RE 20 profetiae G profetae R nosoitur GE noscetur R 22 praeoe GR1. 83 depraecari GR1. )

778
nescio quid et sublimius elocuntur, eius potius hominis, in quo ex partu uirginis ad sacramentum humanae salutis unigenitus dei filius natus est, repertus est psalmus iste intellegi oportere. secundum eam enim quse in se generis fuit utriusque naturam. dei uidelicet atque hominis, non modo in euangeliis, sed etiam in prophetis ita coaptatis ad utrumque dictis locutus est, ut. dum diuinitatis suse inpassibilem atque indemutabilem uirtutem docet, infirmitatem quoque naturae corporeae non taceret: rursumque, cum ex susceptione carnis infirmitatis in eo sermo esset, praeconium quoque mox non infirmandse ex aliquo diuinitatis.. nitatis adsisteret. quod enim deus est, naturae suae est; quod autem homo fuit, naturae nostrae adsumptio est. loquitur itaque in psalmo ex infirmitatis nostrae, quam adsumpsit, affectu, cum traditorem suum nouit, cum consilia aduersum se inita prospicit, cum quaestionum praelia et obtrectationum uenena perpetitur, cum temptationum scandala et uerborum laqueos euitat, cum patri confitetur, cum ad eum orat, cum ei omnis uirtus ab eo est, cum, licet ex infirmitate corporis anxius sit, non se solum tamen relinquendum in die passionis meminerit. haec igitur omnia ex persona eius in psalmo contineri docemur: atque ita, ut in his, quae naturae humanae societas permittit, personse etiam nostrae ex aliquo intellegi possit oratio.

Hoc enim, quod ita c“ptum est: eripe me, domine, ex homine malo, a uiro iniquo libera me, ad communem quoque credentium omnium pertinet precem. omnes enim insidise, quascumque nobis spiritales nequitiae prsetendunt. maxime per homines aptantur: et occasiones uitiis nostris alienae naturae peruersitas subministrat. in lites nos inicus exagitat, in anxietates aduersantium et insidiantium nobis terror inpellit in libidinem facultas se in id praebentis inuitat. oculus enim [*]( 1 elocuntur G eloquntur R 3 istae R 4 secundum eam enim G saecundum enim ea R generis fuit G fuit generis R 5 adque GR 10 praeconis R 16 euitat Ge uitat Rb 18 non se solum tamen G non solum tamen se RE 20 adque G 24 ex homine GR ab homine E 25 pertinet praecem G praecem pertinet R 28 inicus G iniqua R 30 praebentis inuitat GR praebentis loci inuitat E cf. Acad. p. 65. )

779
meretricis laqueus est peccatoris; oramus ergo in his malis positi dicentes: eripe me, domine, ab homine malo, a uiro iniquo libera me. sed propria esse haec oratio domini ex consequenti docetur, cum ait: qui cogitauerunt malitias in corde. cogitationes cordis nosse non nostrum est, sed eius, de quo dictum est: scrutans corda et renes deus, eius quoque, qui dixit sciens cogitationes eorum: quid cogitatis mala in cordibus uestris? ille occultos omnes malignorum cordium sensus penetrabili atque inuios aditus obeunte natura uirtutis suse contuetur.

Sed qui eripi se de homine uno malo et iniquo deprecatus est, in quo significare traditorem suum existimatur, iam de plurimis mala in corda cogitantibus loquitur dicens: qui cogitauerunt malitias in corde, tota die constituebant prselia. acuerunt linguas suas sicut serpentes: uenenum aspidum sub labiis eorum. non omni et toto aduersum Dauid die armis certatum est neque semper instructis prseliis. aduersus autem dominum secundum euangelicas operationes eius nullum tempus uacuum fuisse ab insectantium odiis inuenimus. paralyticum sanat: mox de eo ob inlicitam, ut putabant, peccati indulgentiam uenenato ore disseritur. *aridam manum reformat: statim uiolatee legis reis adscribitur. dsemones curat: continuo per Beelzebul daemonum principem haec perficere arguitur. nihil est, quod non ei plenum semper insidiis sit, quod non uiperese linguae ueneno [*](6 Ps. VII, 10. 7 Matth. IX, 4. ) [*]( 1 laquaeus R est peccatoris G peccatoris est RE malis GE malis ex malos R 2 me om. G ab G ex R 3 esse haec GR haec esse E 9 penetrabili adque inuios aditus obeunte G penetrabili atque peruio aditu obeunte Rb impenetrabiles atque inuios aditus obeunte e quo cf. Acad. p. 39 11 uno om. G depraecatus G 12 in G iniquo R 14 in corde G corde R 17 toto G tota R 18 instructis proeliis G instructa sunt = = (eras. 2 litt.) proelia R aduersus G aduersum R 19 operationes GR narrationes E 22 reia Kcripsi rens G reatus RE 23 daemones GRa daemoniaoos E cf. Acad. p. 66 belzebul G beelzebul R Beelzebub E cf. Neue Formelll. /, .588 daemonum GRe daemoniorum b 25 quod non uipereae — sit om. G. )

780
obiectum sit. nostra quoque omnium uita maximeque eorum, qui religioni student, quae aduersantium uirtutum sustinet bella, quae obtrectationum uenenata iacula suscipit! quo fraudulentse blandiloquentise ueneno adpetitur! et hsec omnia per homines. in quibus spiritales nequitiae operantur, existunt scriptum est enim: excitauit dominus satanan Salomoni, Ader Idumse um. et aduersatus est Ader, non ut homo, sed ut satanas Salomoni omnibus diebus uitae eius. et Salomoni quidem, quia ita meruit, Ader in satanan a deo est excitatus; sed per istius modi homines haec multimoda infestantium in nos odia desseuiunt inimicaeque uirtutes horum ministerio grassantur.

Intercessio autem diapsalmse adtulisse uidetur aut personse aut sensus demutationem. fit autem repetitio orationis eiusdem: ita tamen, ut absolutius ea, quse in confusum ante adiecta sunt, recenseantur et, quae superius fuerat de uerbis, nunc sit querella de factis. custodi me, domine, de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me, qui cogitauerunt supplantare gressus meos. ab uno tantum csepta deprecatio refertur ad plures, ut significare et in 000 traditorem et in pluribus populum nosceretur. et uni quidem et nunc et superius malitiam et peccatum et iniquitatem exprobrat; in plurimis uero cogitatas supplantationes, absconsos laqueos, extensas funium captiones et continuata semitis scandala arguit dicens:

Qui cogitauerunt supplantare gressus meos. absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt muscipula pedibus meis, continuata semitis scandala posuerunt mihi. cogitauerunt enim [*](6 m Reg. 11, 14. ) [*]( 1 maximaeque R 3 quae obtrectationum GR atque obtrectationum E 4 blandaeloquentiae G 5 scribtum G 6 satanan GRa satanam I eolomoni G 7 idumeum G est bis scr. G 8 solomoni G 9 in u satanan G in Batana R 10 mltimoda G 11 deaeuiunt G daesaeuiniit R graasantur G crassantur R 20 significare R significaret E 21 populum R populus E cf. Abh. IV, 63 sq. 28 musoipula R mnscipulam a in muscipulam e. )

781
synagogse principes supplantare gressus eius, cum post depulsam necem Lazari de eo occidendo cogitant, cum ob receptos oculos caeco illi a natiuitate maledicunt, cum taceri de eo decernunt, cum mortem confessoribus eius denuntiant. egregium itaque diuinarum operationum suarum gressum atque cursum istius modi rebus subplantare cogitauerunt. absconderunt autem laqueos superbi, cum Sadducaei fraudulentiam simulatae de resurrectione interrogationis occultant, cum responsionis laqueum captioso sermone praetendunt; superbi, cum admisceri peccatoribus dedignantur, cum conuiuia publicanorum ei, qui peccatorum est remissor, exprobrant. funes etiam extenderunt in muscipulum pedibus eius, cum tributum poscitur, cum de dando Caesari tributo interrogatur. absconsus autem superius laqueus fuit, nunc autem funes in laqueum extensi sunt, ut ualidior hic interrogationis laqueus esse nosceretur in funibus, cum per extensum interrogationis laqueum captiosse ab eo professionis responsio aduersus nomen Csesaris quaereretur. continuantes autem semitse scandala posuerunt ei, cum de mandatis legis interrogatur, cum diues, legi utpote satisfaciens, quid sibi adhuc desit, requirit, cum apud eum de repudii condicione tractatur. hsec enim interrogationum scandala uise suse doctrinaeque legis continuantes statuerunt, ut sub specie earum ac familiaritate, quae in lege scriptae sunt, quaestionum haec ei ubique continuantium semitse interrogationum et responsionum scandala ponerentur.