Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Occultum igitur hoc mysterium fuit, quod esset Christus in nobis: hoc pater reuelauit. Petro enim dictum est: non caro, non sanguis reuelauit tibi, sed pater meus, qui in cselis est. reuelatum autem est Christum esse in nobis, in pauperibus spiritu, in tribulatis corde, in humilibus terrae, in purgamentis mundi, in ecclesiae infimis. infimum enim ecclesiae id est omni humilitate submissum. hoc ergo occultum mysterium reuelatum est, quod est Christus in nobis. non per apostolum hsec tantum dominus, sed etiam in hoc eodem psalmo ita loquitur dicens: non est occultatum os meum a te, quae fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae. non in inferno, sicut superius. cum de passione tractabat, sed in inferioribus terrae. cum de reuelatis a patre, quae in occulto fuerant, praedicabat. occultum autem fuerat, quod est Christus in uobis, id est substantia mea in inferioribus terrae, in inferioribus scilicet omnium humilitatis officiis.

Procedit deinde secundum profectum euangelicum sermo psalmi, cum ait: inperfectum tuum uiderunt oculi mei, et in libro tuo omnes scribentur: die replebuntur, et nemo in eis. atque ut omnia secundum doctrinam caelestem intellegere possimus, id, quod difficultatem adfert, absoluendum est. quod enim latini translatores inperfectum interpretati sunt, id in graecis libris axartQyaCror scribitur: nec querimur de translatoribus; uereor enim, ne non [*](5 Matth. XVI, 17. ) [*]( 8 in tribulationis (?) G 12 in om. R 13 ocoultum G sed qf. p. 764. 27 14 a te quae fecisti R a te**** quae fecisti G (an erat a te ad ea quae fecisti ? cf. Sabatier 11, 270) a te quod fecisti E 17 fuerunt ? 0 praedicabat — fuerat om. G 18 in uobis GR in nobis E 19 in inferioribus GE inferioribus R 21 secundum profetam euangelicum G 22 inperfectum meum R oculi mei Ge oculi tui Rb cf. p.767,12 et Abh.JY.76 28 scribuntur G sed cf. p. 767, 15 24 in eis Ga in his Rt 27 libris supr. scr. R aratepsacton R (ric etiam in seq.) 28 quaeremur R. )

767
aliter significari ab his potuerit. id autem, quod graece est axartQyadTov, significat id, quod sine operatione maneat: ut sit id ipsum, cum factum tamen non sit. inperfectum autem nobiscum id demonstrat, quod c“ptum nec consummatum est. sed si interius uerbi huius uirtutem pertractemus, potest non sane a grsecitatis proprietate esse diuersum. deo autem soli proprium potest esse. ut sit et infectus sit: quia quod est, non habet necessitatem ut fiat; quod autem fit, non est, antequam fiat. sed qui aeternus est, manet neque factus est. hoc ergo inperfectum et, ut ad intellegentise profectum dicere audeamus, inoperatum dei oculi eius uiderunt.

Inperfectum enim tuum uiderunt oculi mei. sed qui tandem oculi? numquid spiritales illi, quibus deum patrem solus unigenitus uidet? sed isti non egent his, quse secuntur: et in libro, inquit, tuo omnes scribentur: die replebuntur, et nemo in his. profectum indemutabilis illa unigeniti dei natura non expetit. et qui tandem ei erit profectus, ut omnes oculi eius in libro scribantur, ut die repleantur, ut in his nemo sit? hoc totum contumeliosum et inpudens est opinari.

Sed quemadmodum ossi eius, in quo ecclesiae corpus ostenditur, quae occulta erant, non occulta sunt, ita et oculi eius hoc, quod inperfectum dei est, uiderunt. os autem ad ecclesiam referri, quae corpus est Christi, superius admonuimus. in corpore uero oculos principalis esse officii ac uirtutis nemini dubium est. et quia oculi potiores ceteris membris sunt, in his apostolos significari non ambigendum est, per quos lumen ecclesiae atque operationum diuina mysteria praebentur. quod dominus manifeste in euangeliis ostendit. namque cum apostolos [*](1 graecae R 4 consumatum GR 5 est G ait RE 6 non eatis graecitatis R 8 non habet necessitatem G non habet necessitatis R non est necessitatis E 9 sed quia G (?) R 10 hoc est ergo G 15 secuntur G sequntur R inquid G scribentur GR 16 profet** ? G' 18 ut die Ra. et die « 20 inprudens R 22 non occulta sunt GR non occultata sunt E ita & oculi R et oculi a ita oculi e 25 *culos G oculis R 26 sint R 28 atque operationum scripsi cf. Abh. IV, 69 ad operationis R*** operationem G et operationis E. )

768
sal terrse, lumen mundi et lucernam domus in candelabro ob egregia et conspicabilia — ad conparationis exemplum — fidei sure opera nuncupasset, rursum uocans eos a terrenis et corruptibilibus thesauris et a saeculi lucris esse oculos corporis a dixit ita: lucerna corporis tui est oculus tuus. oculus tuus simplex est, totum corpus tuum erit lucidum: si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. si ergo I u man, quo d in te est, tenebrae sunt, ipsse tenebrae quantae sunt? extra corporalem intellegentiam locus iste est; et idcirco spiritaliter intellegendus est. apostoli itaque, qui ecclesise, id est Christi corporis oculi sunt, lucidi et simplices iubentur esse corpore toto lucido his simplicibus mansuro, si autem nequam fuerint, toto corpore necessario tenebroso futuro: nulla scilicet tenebris spe luminis residua, si lumen ipsum in tenebris sit quo ingenti periculo sacerdotes, qui ecclesiae oculi sunt, negotiis saeculi, curis pecuniae et familiarium rerum incrementis et conuiuiorum luxibus occupantur. ecclesiae enim lumen sunt, id est corporis oculi. et si lumen ipsum auaritise et lasciuise nocte tenebrescat, corpori id est ecclesiae, cui per naturam suam tenebrae sunt, quantae insuper tenebrae de exemplo tenebrosi luminis inuehentur? hi ergo oculi eius inperfectum dei uiderunt. inperfectum autem dei diximus, quod factum non sit et maneat: in quo seternitas infectae diuinitatis ostenditur.

Sed audax forte est, ut ininitiabilem illam dei patris seternitatem uisam ab apostolis adseramus, maxime cum dictum sit: deum nemo uidit umquam nisi unigenitus filius, quiestinsinupatris. sed nihil nostrum dicimus, nihil audax praedicamus; dicat ille, qui dixit: qui me uidet, uidet et patrem, non ipsum se patrem esse significans. non enim roganti Philippo, ut sibi patrem ostenderet, respondit: ego pater sam, [*]( ó Matth. VI, 22 sq. 27 Ioh. I, 18. 29 Ioh. XIV, 9. ) [*]( 1 domus e cf. Matth. V, 15 dSs Ra diii G 8 nuncnpat et rursum G 6 simplex est G simplex R 7 nequa est G 9 ipsae tenebrae rettitvi **** tenebrae G tenebrae ipsae RE quantae sunt GR quantae erunt E 15 ipsud R cf. Acad. p. 28 21 ut exempl* (?) G. )

769
sed ait: qui me uidet, uidet et patrem. per indifferentis* naturae uirtutem eum, de quo quaerebatur, patrem conspici et in se esse respondit; et id adhuc absolutius subiecit: quomodo tu dicis: ostende nobis patrem? non credis mihi, quoniam ego in patre et pater in me est? uerba, quse ego loquor uobis, non ame loquor; sed pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. credite mihi, quoniam ego in patre et pater in me. sin autem, uel propter opera credite. arguit non intellegentem et adhuc de patre quaerentem et per operum efficientiam uirtutem patris in unigenito non contuentem. manet enim in eo pater. est namque genitus ex eo. non est in eo nouse creationis aliena natura. uirtute filius est, diuinitate filius est, substantia filius est, generatione filius est. opera testantur, potestates locuntur, per naturae progeniem in filio patrem esse et per legitimae originis substantiam filium in patre esse. non dissentit haec ab ingenito nata generositas: unum ambo sunt. pater uidetur in filio et uidetur non per inuisibilis nobis naturae contemplationem, sed per operum admirationem. filii enim opera opera patris sunt, non inbecillo ad efficienda ea filio neque diuerso uirtute naturse: sed id filio efficiente, quidquid is, a quo ipse est genitus, efficiat. atque ideo per id, quod in maiestate operum filius contemplabilis est, pater quoque uidetur in filio.

His ergo oculis, qui seternitatem in filio paternse uirtutis contuentur, id est apostolis id precatur, ut in dei libro scribantur, maneant scilicet in memoriam aeternam, pro quibus tali prece in euangeliis orauit: pater, manifestaui nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de sseculo; tui erant, et mihi eos dedisti, et uerbum tuum seruauerunt. nunc cognouerunt, quoniam omnia, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt etscierunt uere, [*](3 Ioh. XIV, 9-12. 28 Ioh. XVII, 6 sq. ) [*]( 1 me uidet Ra uidet me e 8 in se esse R in sese e in sese esse b 12 enim in eo Bened. enim Re 18 uerba dininitate — generatione filius est om. R 16 loquntur R 20 opera semel scr. R 22 his a quo R 27 praece R 32 dedi his R. ) [*]( XXII. Hilar. Pict. pan I. ) [*]( 49 )

770
quoniam a te prodii, et crediderunt, quia tu me misisti. ego pro his rogo; non pro saeculo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi. pro his ergo orat, ut in libro dei scribantur. et si qui forte ambigent, cur non in libro uiuentium scripti sint, mihi maioris dignitatis uidetur esse in libro dei scribi; quia peccatores de libro uiuentium delentur, iusti autem in libro dei scribuntur. quod utrumque sub his dictis significatur: deleantur de libro uiuentium et cum iustis non scribantur. pro resurrectionis enim diuersitate, qua stella ab stella differt in gloria, plures in libro uiuentium erunt. iusti autem in libro dei scribentur, quia peccatores non modo cum iustis non scribentur, sed ne in libro quidem uiuentium derelinquentur.

Sed contuendum est, qui profectus eorum sit, qui in libro dei scribentur. nempe iste: die replebuntur et nemo in his. in quibusdam codicibus ita legimus: die formabuntur. nec multum differt repleri et formari. formamur enim, ut conformes simus gloriae corporis dei. et apostoli dictum est: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. replemur autem secundum dictum prophetse: replebimur ab ubertate domus tuae. die itaque replebuntur, id est uero lumine — lux enim Christus est: erat enim lux uera, quse lucificat omnem hominem uenientem in hunc mundum — non iam ignorantiae nocte detenti neque tenebris huius saeculi caeci, sed ueritatis luce inluminati et die repleti. quod autem repletum est, nihil praeter id. ex quo plenum est, recipit. nox enim in eum, qui die repletus est, non penetrat secundum illud apostoli: quae enim [*](8 Pe. LXYin, 29. 10 I Cor. 16, 41. 19 Gal. IV, 19. 21 Ps.LXIV,5. 28 Ioh. I, 9. 29 n Cor. 6, 14. ) [*]( 1 prodierant Ra 4 ambigent GR ambigant E qur R 6 scribti aint G scripti sunt R (in R m. 3 his uerbis in marg. haec addidil: de libris uiuentiQ & iustoril) 10 qua GR quia E ab G a R iв gloriam G 13 sed ne GE sed neo R derelinquentur G relinquentur RE 15 iste Ge isti ex corr. R(b) 19 filioli mei GR filioli E 90 formetur xpa G Christus formetur R 21 profete G 24 omnem G, in mary. add. m. 1 R 25 noote detenti RE noctem G 88 in eum om. G. )

771
participatio luci ad tenebras? neque sedem spiritus Christi adit spiritus mundi, ut scriptum est: uos enim non spiritum huius mundi accepistis, sed spiritum, qui a deo est. neque qui mundo mortuus est, uiuit sibi, ut apostolus docet: uiuo enim iam non ego, uiuit autem in me Christus. qui die repletus est, diem tantum in se habet et ideo ait: die replebuntur, et nemo in his. nemo in his erit praeter diem, quo repleti sunt: non pecuniae aestus, non uoluptatum stimulus, non ambitionis ardor, non odiorum malignitas, non inuidise aculeus, non conuiciorum furor, non superbise amentia, non cetera quse diaboli sunt arma atque uirtutes, sed lux uera, sed dies sola, qua repleti sunt; ceterarum quoque iam rerum effecti sunt incapaces. et dignum plane hi, qui sola die pleni sunt, testimonium sumunt.

Sequitur enim: mihi 'autem nimis honorificati sunt amici tui, deus, nimis confortati sunt principatus eorum. dinumerabo eos, et super harenam multiplicabuntur. quid cum his dictis homini commune, ut eos, qui super harenam multiplicabuntur, dinumeret? ei tantum istud conpetit, cui sine recensione et calculo innumerabilis numeri cognitio est. amici autem eius nimis honorificati sunt; nimis quod dicitur, non secundum latinitatis consuetudinem intellegendum est. nimis enim nobiscum id significari solet, quod necessarium modum inutiliter excedat, sed Graeci id, quod nostri nimis transtulerunt, arpótf(Ja interpretati sunt: in quo magis ualde quam nimis continetur. ualde ergo honorificati amici eius sunt. et amicum quidem Abraham deo fuisse cognoscimus. amicum et Moysen deo lex esse locuta est. euangelia uero plures iam deo amicos esse significant [*]( 51 I Cor. 2, 12. 6 Gal. II, 20. ) [*]( 1 luci G est luci RE 51 ut soribtum est G 4 uiuit sibi ut GR uiuit siout e uiuit sibi siont b 5 dooet GE dooens R 7 habet et G habet = = et R 10 conuiciorum G conuitiorum R 11 diabuli G . 18 planae R 14 soli G 22 nimis quod G nimis oum RE 28 significari G signifioare RE cf. Acad. p. 17 24 greci G graeoae R 25 sfodra G u COOApA R, om. «, Uav « interpraetati sunt GR 28 in qo G 98 et moyseu do lex esae locuta est G et moysen lex esse deo eloouta est R. ) [*]( 49* )

772
domino dicente: iam non dico uos seruos, quia seruus nescit, quid uelit dominus eius: sed uos dico ami- CO8, quoniam perstitistis mecum in omnibus temptationibus. hos igitur, quos nunc amicos nuncupat, ut superius ostendimus, et a patre sibi datos et patris esse confessus est; et secundum id, quod ait: et mea omnia tua sunt, et tua mea, amicos patris esse eos dicit. non solum autem ipsi honorificati sunt, sed etiam principatus eorum confortati sunt. ipsi quidem honorificantur, cum amici sunt, cum die pleni sunt, cum in his nemo est. sed principatus eorum confortantur, ecclesiae scilicet ab his c“ptse, ab his principia sumentes: quse super petram toto orbe fundatse fortibus principiis constiterunt.

Et ut ad ecclesiae populos referri istud necessario intelle* geretur, adiecit: dinumerabo eos, et super harenam multiplicabuntur. numquid numerus eorum incertus est qui in libro dei scribuntur? ergo nulla est difficultas in numero, quorum ueritas maneat in scripto. sed aliqui quod dictum est: super harenam multiplicabuntur, non ad homines tantum referendum existimauerunt, quia Abrahse dictum esset: et erit semen tuum sicut harena maris, ut, quia Abrahse semen sicut harena maris est, ad id, quod super harenam multiplicantur, amicis dei multitudo angelicse numerositatis accedat. non enim aliter sibi conuenire sicut harena maris et super harenam maris putauerunt, nisi hominum multitudini connumeraretur copia angelorum. sed nos uniuscuiusque sensui non contraimus; quid autem secundum donum [*]( 1 Ioh. XV, 15. 3 Luc. XXII, 28. 6 Ioh. XVII, 10. 21 Gen. xxn, 17. ) [*]( 1 seruuos G 2 ne = lit G 9 cum amici sint G lOcum in his t: cum his R 11 ab his coeptae GR ab ipsis coeptae E 12 super petram GR super terram E toto orbe G toto in orbe RE 13 constiterunt G constiterint RE 15 eoa et RE esaet (sub s prior. altera lilt. scripta erat) G 16 eorum om. G 18 sed aliqui quod G eed aIiqui h * id quod Rb sed id quod e 19 super harenam G super arena R 20 qta <T 21 sic Re et reliquiae G, ut quia Abrahae semen sicut harena maria om. h 28 multiplicantur GR multiplicabuntur E amici R 27 contraimns GE contrahimus R. )

773
spiritalis gratiae senserimus, sine cuiusquam contumelia tractabimus.

Promissiones duas Abrahse fuisse in Genesi accipimus. unam ante Ismael generationem deo dicente: quoniam omnem terram, quam tu uides, tibi dabo eam et semini tuo in aeternum etfaciam semen tuum tamquam harenam maris. si potest quis enumerare harenam maris, ita et semen tuum dinumerabitur, nato uero Isaac et in holocaustum, quantum ad Abraham spectat, oblato hsec sequens repromissio fuit: nisi benedicens benedicam tibi et multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas cseli et sicut harenam, quse est ad oram maris. et si secundum apostolum haec duo testamenta sunt, unum secundum Ismael in seruitutem generans, aliud secundum Isaac in libertatem matris nostrae Hierusalem, quae in caelis est, educens, duum necesse est seminum in stellis et in harenis numerositas praedicetur. ergo amici dei super harenam maris dinumerantur. quis enim ambiget, secundum ecclesiam toto in orbe numerosam multitudinem gentis Iudsese copia in Christo credentium prseueniri? atque ideo super harenam multiplicabuntur, quia copiosiores his erunt, qui ex legis impio populo terreni et aridi significantur in harenis.

Dehinc sequitur: exsurrexi et adhuc tecum sum. surrexi ad resurrectionis gloriam spectat, sed secundum prsescientiam dei id, quod futurum est, tamquam praeteritum loquitur, quia deo ob scientiam atque uirtutem, quse futura sunt. facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quae futura [*](4 Gen. XIII, 15 sq. 10 Gen. XXII, 17. 14 Gal. IV, 24. ) [*]( 4 ante GRb om. e ismael Gb ismahel R ismahelis (his mahelis a) e quoniam G quia RE 13 ad ora R 14 ismael G ismahel R Ismahelem E 16 duum Rb dum « 17 in stellis RE in sidiis (?) G (an in sideribus?) 19 ambiget R ambig*** G ambigat E eclesiam G 20 iudeae R 21 adque G ideo om. Gf 24 dehinc G dein Rb hinc e exaarrexi G et surrexi Ra surrexi. 95 speotat RE m scl n expectat G sed om. GR 26 praescientia G praeentiam R 97 qa' (?) d5 G. )

774
esse confidimus. id autem: et adhuc tecum sum nondum esse temporis significat; ut resurgat, quia nondum tempus sit passionis, dum se adhuc esse cum deo profiteatur. ipse enim ait: a deo exiui et ueni. adhuc ergo tecum sum, quia nondum temporis est, ut a te ueniam et ueniam in mundum, ut, quae prophetata sunt, expleam.

Quod autem. ait: si occidas deus peccatorem, numquid, qui uenit saluare quod perierat et peccatorem redimere, peccatorem precatur occidi? absit, ut uelit occidi. sed peccator occiditur, cum saeculo moritur, cum Christo conmoritur, ut uiuat in Christo. beatus apostolus ait: cotidie morior et rursum: mortuus sum legi, ut uiuam Christo. morimur autem ita, quod in nobis per fidem perempta peccata moriuntur. et audiamus adhuc, quomodo deus peccatores occidit, per id quod dicitur: mortificate ergo membra uestra super terram, fornicationes, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam. sic peccator occiditur, cum generatio uitae spiritalis uitiorum omnium peccatorumque morte renouatur.

Sequitur deinde: uiri sanguinum declinate a me; quoniam dicis in cogitatione: accipient in uanitate ciuitates suas. latina translatio, dum uirtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem non discernens ambigui sermonis proprietatem. quod enim nobiscum scribitur: quoniam dicis in cogitatione, cum Graecis hoc modo est: [*]( 4 Ioh. XVI, 28. 11 I Cor. 16,31. 12 Gal. II, 19. 16 Coloss. III, 5. ) [*]( 2 esse temporis R temporis esse E 8 (lum se scripsi, tum ne R cum Be E profiteatur RE ***fateatur (?) G 4 et adhuo ergo R 5 a te ueniam et ueniam coni. Bened. ante ueniam et ueniam e ante ueniam R (de G h. I. non conatat, sed ex spatio euanidorum id certe conicere licet, eum uoces et ueniam non omisisse) 9 praecatur (;R 13 quod R quando E 14 et audiamus GR audiamus E dS peccatores GE peooatores deus R 15 dicitur RE sequitur G 16 fornicationes G fornicationem RE 17 malam et e cf. Sabatier 111, 8'i* malam.. G et b om. R 19 pecoatorumque scripri peccatorum.. f; et peccatorum RE 21 dicis G iтif,.. lin. 23 dices E dicitis R in uanitate R in uanitatem E cf. de h. I. Sabatier II, 271 94 scribtur ,; 25 dicis G dices RE. )

775
OTI IQVIG b dtaXoyiGficp, ' et illud EPEIC in pronuntiatione distinguitur, ut aut dicis intellegatur aut contentio: utrumque enim sub isdem uerbis significatur hoc dicto. sed hi, qui hebraei sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo, quod EPEIC translatum est, prodiderunt. et sane id ita esse ratio et intellegentia monstrabit.

Viri, inquit, sanguinum declinate a me. memini in Ezechiel dictum episcopos reos sanguinis futuros, quorum adulanti silentio plures in interitum incidissent: ecce fili hominis, speculatorem te dedi domus Israhel, et audies ex ore meo uerbum et comminaberis; et non distinxisti ei neque locutus es, ut distingueres iniquo, ut se auerteret ab itineribus suis et uiueret, inicus ille in iniquitate sua morietur, sed sanguinem eius de manu tua requiram. et inuenio et alium sanguinarium. de quo dictum est: uirum sanguinum et dolosum abominabitur deus. ut igitur uiri sanguinum sunt, quorum adulans doctrina est, ita et uiri sanguinum sunt quorum dolosa doctrina est.

Dolosa autem doctrina est haereticorum sub nomine dei blasphema, sub praetexto religionis impia, sub ueritatis specie fallax; quorum in animo et cogitatione solum contentionis studium persistit. nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem adquirunt, nihil pacificum cogitant, ut omnis his in [*](8 Ezech. III, 17 sq. 16 Ps. V, 7. ) [*]( 1 OTtEPEtC £ N AIMOT6ICMU) Rom.aftzi tyeis- e»r <ti<xkoyt6ftdv e illud de pelC R illud tnet6a cf. de h. l. Beilr. 219 in scripsi ig (fere euan.) 7! <'*<' G om. E 2 distinguitur GRe non distinguitur b 8 iadem G hisdem Ra iisdem e 4 hi RE hii G cf. Biicheler - Windekilde Decl. p. 42 ebrei G hebraici RE 5 epelC R inetd a 6 intellegentiam G monatrauit G 7 inquid G 8 in ezechiel R ezeciel G in Ezechiele E 9 in interitum GE interitum R ecce scripsi cf. Sabatier II, 761, Hartel Lucif. p. 229, 1.5 seu (?) G ita RE 10 te dedi GR dedi te E 11 audias R et non diatinxisti ei R cf. Sabatier et Hartel l. c. et si non distinxisti E 12 distingueres RE distingueris G 14 iniqus R 15 et inuenio & alium R (GO inuenio et alium e et inuenio alium b 17 ut RE aic G 18 adulans dootrina est — quorum om. R ita et uiri — doctrina est om. G cf. Acad. p. 32 19 dolosa doctrina est R dolosa est dootrina E 20 hereticorum GR 21 blasfema G praetexto G praetextu RE. )

776
contentionibus labor sit et pugnam meditentur. isti infelices animas extinguunt et in uanum ecclesias sibi congregant. quas ciuitates dei secundum propheticam et euangelicam consuetudinem nuncupari frequens et plurima auctoritas est. hoc ergo significatur his dictis: uiri sanguinum declinate a me; quia contentiones in cogitatione: accipient in uanum ciuitates suas. uiri sanguinum sunt propter deperditarum animarum reatum; declinare iubentur, quia contentiones in cogitatione sunt; in uanum ciuitates dei accipiunt, infructuosarum ecclesiarum coetus per schismatum discidia reddentes.

Sed plane, quia pax et iustitia et ueritas est, adfectum in eos suum ostendit dicens: nonne odientes te, domine, odiui et super inimicos tuos tabescebam? perfecto odio oderam eos; inimici facti sunt mihi. est religiosum odium, quotiensque is nobis odio est, qui deum odit. inimicos quidem nostros amare praecipimur; sed nostros, non et dei. nam iuxta deum et patrem et matrem et coniugem et filios et fratres odisse deuotum est. odit ergo odientes deum et inimicorum odio tabescit et odit odio perfecto, et inimici sibi facti sunt. non enim filius diuersus a patre est. ut non alteri inimicus utrique fiat inimicus.

Concludit deinde libertatis suas fiducia simulque, ut ea. quse per prsescientiam tamquam gesta memorauerat, nunc ad demonstrationem temporis gerenda monstraret, dicens: proba me, deus, et scito cor meum; interroga meetscito semitas meas. et uide, si uia iniquitatis in me est, et deduc me in uiam aeternam. humanae naturse fiducia ista non est, ut probari se uelit, ut sciri cor suum postulet, ut cognosci semitas suas expectet, ut inspici non metuat, si uia [*](1 et pugna meditantur R isti ex isit m. 1 R 2 extinguunt G extingunt Ra eolesias G 3 et euangelica G euangelicam R euangelicamque E 6 in cogitationee R 9 in uanum R hi in aanam E 10 discidia GR diMidia E 12 odiente domine R 14 eos R illae E 16 quotiensque is tcripsi quotiensque in G quotiensq = is R (erat. h) quotiens is e quotiens in b 16 praecipimur ex praecepimur fII. 1 R t nostroa non G noetroa = = = non R 19 odio G odo R 20 sibi GE om. R 22 fiducia G fiduciam RE 24 dioens GR dixit E. )

777
iniquitatis in se sit, ut per hanc condicionem in aeternam uiam deducatur. uox ista eius tantum potest esse. qui dixit: ecce uenit princeps huius mundi et non inuenit in me quicquam. solus enim extra peccatum est dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.