Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Finem sumunt cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. cum enim per ea ad cognitionem sacramenti caelestis scandatur, necesse est, ut postea benedictio ei, ad quem conscensum sit, debeatur. uocat igitur omnes propheta, ad benedicendum dominum et tamquam consummatis omnibus uniuersos ad contestationem honoris debiti congregat dicens: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini. in eo autem, quod ait: ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum so opus esse significat, ut iam nunc benedicant, quia proficientes [*]( 15 Ioh. XIII, 34. 16 Ioh. XIV, 6. ) [*]( 1 statim ut peccauit statim impiua G peccauit et statim impiua PTE u' 2 sed quia G 8 q5 G 6 reuiresount r 6 sperat P 11 dSs om. PT 15 aiouti P ñ Adaz S eni ipse PExplicit psalmus CXXXII ind pealmus CXXXni P Expl. de CXXXII incip. de CXXXIII T 24 que ex q. P 25 prophetia Pa 28 serui dñi PTa serui eius i. )
Ac ne ipsi quidem seruo hoc erit proprium, qui se seruum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei uento circumferatur, cuius cogitatio et uoluntas in recordationem peccaminum et in curas uoluptatum euagetur. et idcirco cum dixisset: ecce nunc benedicite dominum omnes serui eius, adiecit: qui statis in domo domini, in atriis domus domini. qui stat, loco non mouetur. iam cucurrit, iam ascendit, iam immobilis manet, iam auide bibit beatam illam prophetae uocem: statuit super petram pedes meos; et rursum: in petra exaltasti me; et audiet tamquam Moysi sibi dici: tu autem sta hic mecum. de peccatoribus autem ita legimus: dilexerunt mouere pedes suos. standum ergo est in domo domini, quia benedictio stantium placeat et stantium in domo illa sancta et caelesti Hierusalem et angelorum frequentium, ad quam per hanc ecclesiae et conuentus nostri domum scanditur.
Et quia plures apud patrem mansiones sunt, benedicunt dominum non solum in domo stantes, sed etiam in atriis eius. non omnis domus atrium est. domus est etiam, quidquid extra [*](6 Ioh. VIII, 34. 17 Ps. XXXIX, 8. 18 Ps. XXVI, 6. 19 Exod. XXXIY, a. 90 Hierem. XIV, 10. 26 of. Ioh. XIV, 9. ) [*]( 4 benediotione quae se P 9 aeruo supr. scr. m. 1 P 10 cunctabunt1, P ll fidei uento PTb fidei uoto e in recordationS Te in recordatione Pb 15 domus dñi PT cf. p. 692, 11 domus dei nostri E 16 ii audebit beata illa prophetae uoce clein tpatio vnius uerbi sine scriptura relicto in marg. adscriptum dicere T 19 diC aut sta P a ne circu 21 q = benedictio: stantiQ P 23 frequentia T. ) [*]( 44* )
Repperi autem quosdam ambiguos circa hoc: in atriis domus domini fuisse dicentes, idcirco hoc a translatoribus primis adiectum esse, quia sub iisdem uersibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum uitio in libris hebraicis fuisse praeteritum. sed noui interpretes, quae uolunt, tractent: nobis uero obsequendum est et auctoritati translationum et uetustati.
In hanc autem spem standi in domo et in atriis domini propheta nos hortatur dicens: in noctibus extollite manus uestras in sancta et benedicite dominum. agimus enim secundum apostolum sub principibus harum tenebrarum, et nox nos saeculi detinet, quae per euangelicam prsedicationem iam proficit in lucem. nox enim iam proficit, sicut in die decenter ambulate. in hac igitur nocte ignorantiae. insidiarum, infirmitatum, concupiscentiarum, uitiorum eleuandae manus sunt in sancta, non ad precandum et orandum tantum, sed et ad operandum. preces enim nudae non proficiunt eleuanda autem opera nostra sunt in dei sancta, id est in nudis uestiendis, in esurientibus cibandis, in sitientibus potandis, in adflictis consolandis, in oppressis adiuuandis, in omnibus diligendis. haec enim nos in hac corporis nostri infirmitate sanctificant, haec deo placita et sancta sunt. et hoc non ignorat [*](ó Ps. XCI, 14. 90 Ephes. VI, 12, 29 Rom. XIII, 12 sq. ) [*]( ° 1 interiores stabunt g T interior stab -t ergo P interius ergo stabunt E 3 difisos T 6 florient PT florent e 7 effloriscentium P 12 sub isdem uerbis (sed in marg. uersibus) T salmo P 92 proficit P rpfecit T prodiit E (προέxοΨεν) proficit Pl profecit P*T proficiscitur E cf. Addenda 29 oimbns T hominibus ex omnibus m. 2 P. )
Quid autem laeta. et benedicentia eleuatarum manuum opera mereantur, ostendit dicens: benedicat te dominus ex Sion, dominus scilicet ecclesiae et sanctae Hierusales et ciuitatis uiuis lapidibus gemmarum extructae. et ut in deo uero et aeterno spem omnem nostram positam cognosceremus, adiecit: qui fecit caelum et terram, eum scilicet ecclesiarum deum esse demonstrans, qui caelum fecisset et terram: per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.