Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Si intrabo in tabernaculum domus meae et si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. humanae naturae uota haec esse non possunt, et condicio sacramenti infirmitatem terrenae necessitatis excedit. adeundum tabernaculum domus non est, strato lecti abstinendum est, somnus oculis et palpebris dormitatio et requies temporibus non danda est, donec cum inueniatur domino locus et tabernaculum deo Iacob. [*]( 2 Ioh. XVIII, 11. 8 Ioh. XIX, 30. ) [*]( 1 eo quo RTE meo quo V c€L eo quo (cQ in ras.) P dedendum VRE danda PT 2 ait om. P 8 in theca VT in teca R supr. tcr. 1' in theoam E 5 patri uouisset RPTE pati (adJ. m. 2) uoluisset r 6 ostendet V deuotam VRE dediti P debita T 8 et supr. tcr. p om. 7' 9 oapud R 18 qua iurata sunt esse VRPT quia iurata sant haec esse E seques est P 14 ut add. m. 2 V 15 et si asoendero I si ascendero RPTE 18 doneo inueniam VRPTe donec cum inueniam b 20 haec esse Re ista (add. m. 2) esse V esse ista PTb 21 excaedit R n 22 strato lecti abstinendum est om. R 28 doneo cum RPb doneo T donec e cf. Arch. //, 604 24 domino locus RT don locus V dAo locutus P. . )

665
standum ergo erit nocte dieque sub caelo, et numquam in requiem corpus iacebit; oculi autem semper uigiles laborabunt, et ne ipsis quidem palpebris coniuendi in dormitationem permittetur obductio. tempora uero, quae maxime in toto capite et corpore iniuriis uigilise et stationis obnoxia sunt, requiem non habebunt, homo istud de se iurare non sinitur; etiamsi maxime nolit, condicionem tamen uoti huius pro ipsa naturae suae necessitate uiolabit. uigilet licet animus et corpus in statione contineat, tamen necesse est infirmitatis dominante natura et procidat et dormiat et requiescat inuitus. dehinc quem locum homo deo inueniet et inconprehensibilem infinitamque naturam quali tabernaculo continebit? cum de se ipse per prophetam deus locutus sit dicens : caelum mihi thronus est, terra autem scamellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi aut quis locus requietionis meae? omnia enim haec fecit manus mea, et mea sunt omnia haec. non ignarus autem huius diuinae uocis propheta est et scit humanae et terrenae operationis domum deo esse non posse, idipsum psalmo anteriore contestans, cum ait: nisi dominus sedificauerit domum, in uanum laborauerunt, qui aedificant eam. ergo si neque natura hominis condicionem uoti istius recipit, neque locum et tabernaculum deo humana requirit operatio, cognoscendum est per scripturarum caelestium auctoritatem. quod sit [*]( 18 Esai. LXVI, 1 sq. 20 Ps. CXXVI, 1. ) [*]( 1 nocte dieque RTE noctu dieque P nootu diuquae V et numquam e.r sub numquam m. 2 V in requiem VRP in requie TE 8 ipaia RPTE ipsii r palfebris V coniuendi V conibendi R conniuendi e conuiuando (a in ras.) P coniaendo T(b) in dormitationem VR in dormitationo e dorminationi 1Tb 4 in toto R toto in VPTE 5 uigiliae RPT uigiliarum E fi istud VR e ista PTb iurare VRE orare PT 7 nolit VRT nollet P 8 iiecessitate ex necessitatem m. 2 V 9 dominantem V 10 rpcedat PT* 11 homo deo R deo homo PTE & inconpraehensibilem Re incomprehensibilem PTb 12 ipse add. m. 2 V 18 ait R eft VPTE thronus VPTE thronum R 14 scamellum V scabellum RPTEcf. Abh. IV, 94 18 humanae terrena (5 in ras.) P 22 recipit VR reoipiat P recipiet TE 23 humane m P requirit R requiret VPTE reperiet coni. Itened. 24 scripturarum caelestium RPT oaelestium acripturarum E. )
666
hoc uotum, per cuius satisfactionem locus domino, et deo Iacob tabernaculum sit repertum.

Domino nostro Iesu Christo unigenito dei filio, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam iuratus expleuit et quem a prophetis Dauid significatum docuimus, hoc opus maximum fuit, ut hominem ad scientiam diuinam eruditum dignum habitaculo dei redderet. et esse hominem sedem atque habitationem deo ita docemur, deo ipso per prophetam loquente: quia inhabitabo in his et illis ambulabo et ero illorum deus, et ipsi erunt mihi populus, etrursum: in et rursum exultabunt, et inhabitabo in illis. dominus autem ipse in euangelio ait: si quis diligit me, et uerbum meum seruabit, et pater meus diliget eum, et ueniemus et mansionem apud eum faciemus. apostolus quoque ait: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. habitat autem deus religiosorum mentes non corporali habitu neque naturae grauioris ingressu, ut alibi non degens illic tantum, quo se intulerit, insistat: sed spiritali uirtute in uacua se a terrenis labibus corda permittit seseque luminis modo in patentes innocentiae foribus mentes inluminaturus infundit. adsumpto igitur corpore unigenitus deus neque ante se cum homine suo ingressurum tabernaculum domus suae [*]( 8 Lev. XXVI, 11; 12. 10 Ps. V, 12. 12 Ioh. XIV, 28. 16 I Cor. 3, 16. ) [*]( 1 deo iaoob tabernaculum VRPe tabernaculum deo iacob Tb 8 ibo n xJSo G ihm xpo V qui omnia GVPTE quia omnia R 5 docuimi r< s 7 di GPTb deo Re redderedderet G 8 dii pr. I. GRe dei PTb loqetem f> inhabitabo G VR habitabo PTE 9 in his GRT ex in is corr. P in it r in illis GRP ex in his et in illis corr. m. 2 V int illos T 11 in illis V cf. Sabatier IJ, 16 in his (ex in is P) GRPT 12 et uerbum VKP* uerbum.. (et eeruabit uerbum T) 13 et pater GRE pater PT diliget VRT diligit GP et ueniemus RPT et ad eum ueniemus E 16 habitat GRPT habitabit V habitat autem GVPT habitat R 17 habitu G aditu VRPTE ingressu supr. scr. P alibi non degens Re ∗∗∗non degens G aliunde decedens VPT 18 intulerit GRT intulerint YP 19 in uacua ae a terrenis e in uacuaa et terrenis GV in uaont se terrenis PTb in uacuis terrenis R labibus GT ∗∗∗∗bus V laboribos R labi = = = P 91 deus (dS) RPTE di V. )

667
iurat, id est in caelestem habitationem suam esse rediturum, quam haec religiosi pectoris loca domino inueniat'

Sed neque stratum lecti sui ascensurum se esse uouit. stratum requies humanorum laborum est et fessorum corporum refectio. sed in caelo semper quiescitur et, quia indefessa illa natura laborem nescit, semper in strato, id est semper est in quiete. dominus noster in forma dei manens formam serui accepit et oboediens usque ad mortem fuit, et mortem cruris, ut plus nescio quid morte pateretur. ob id autem tantum ob“diens usque ad crucis mortem est, ut nos habitatione dei dignos esse praestaret. mori igitur uoluit, qui uita est, et effici se indefessa uirtus ad habitationem corporis non recusauit infirmam, ut in forma dei manens formam serui acciperet. excessit ergo ex illo aeternae beatitudinis suae strato. et testis nobis quadragensimus psalmus est, qui ex persona domini omne sacramentum passionis eloquitur dicens: uniuersum stratum suum uersasti in infirmitate eius. cum per obcedientiam uoluntatis paternae ex deo homo, ex potente infirmus, ex uiuificante mortuus, ex aeterno saeculorum iudice crucis reus dicitur, tum stratum eius in infirmitate conuertitur. in illud igitur aeternae et beatae quietis stratum uouit, nisi reperto dei tabernaculo, non redire, sed nec ante somnum oculis suis dare.

Quis iste est somnus? nempe ille, de quo ait: ego dormiui et somnum cepi et surrexi, quoniam dominus suscipiet me. mortis hic somnus est, quem non [*](16 Pa. XL, 4. 23 Ps. IU, 6. ) [*]( 8 pectoris G VRptT peccatoris Px don V 8 ae esse GPT ex se corr. m. 2 V esBe se R 5 sed in caelo GRPT sed quia in oaelo E illa natura — semper in marg. infer. add. m. 2 V 7 in supr. scr. P 8 obaudiena VPT etsicinseq. 9 quid mortem VIII praestaret GVRT praestiterit P (et T in marg.) 12 reonsauit GRPT. reonsabit V 14 aeternae GPT svpr. scr. m. 1 R om. V 16 nobis GVPT nobis est R quadragensimus Gl V quadragesimus G'RPT psalmns est GVPT psalmus R 19 aeterno R aeternorum VPTe 20 dioitur VRP dioetur T in infirmitate PT in infirmitatem VRe sed cf. lin. 17 et adn. Bened. in illud igitur IUpr. scr. m. 1 P illut V 22 sed neo ante V ex sed neq. ante corr. R se neo ante T se negante P 23 post quis ; 5-6 litt. euan. V iste est VRe iste P iste T. )

668
ante oculis suis dabit, quam locum habitationis inueniat. huius etiam somni beatus patriarcha Iacob in benedictione Indae, qui princeps gentis istius extitit, meminit dicens: catulus leonis Iuda, ex frutice filius meus, procidens dormisti ut leo et sicut catulus leonis. quis suscitabit eum? et superior et consequens benedictio nec aetati ludae nec gestis conuenit, sed ei, qui ex Iudae frutice sicuti ei ■ radice Iessae est, qui et catulus leonis est et Iacob erit filius. ex hac enim Iudae tribu Maria est, quae domini nostri secundum carnem mater fuit. hic ergo procidens dormiuit ut leo. leo terror est feris omnibus et ueluti dominans est ceterarum bestiarum: et hic solus per confidentiam et securitatem dormit intrepidus. terror omnium uigilans est, ipse autem securus in somno est. et idcirco addidit: quis suscitabit eum, quia intrepidse et praepotentis naturae securitatem nulla externi terroris timiditas inquietet. ne ergo quicquam humile atque passibile inpassibilem unigeniti dei substantiam perpessam existimaremus in ea morte, quam subiit, ferae huius intrepide dormientis exemplum ad securae mortis intellegentiam est relatum: ut extra humani timoris esse in somno illo inquietudinem doceretur, qui per generis sui naturaeque uirtutem, dormiens licet, timere non posset. seruata autem diligentissime ea ratio est, ut in unigenito deo aeterni et gignentis eum dei gloria nosceretur, cum dicitur: sicut leo et sicut catulus leonis. ad id enim, quod ex deo ipse subsistit, catulus est leonis: ad id uero, quod leo est, paternae in eo maiestatis [*]( 3 Gen. XLIX, 9. ) [*]( 2 patriarca V in benedictionem V 4 rpcedens PR* 5 sascitauit r 8 iessae V cf. Abh. IV, 80 iesse RPT 9 domini nostri R drai ii T domini e domino nostro PTb 10 mater add. m. 2 V procedene tt procidens m. 3 R 11 terror R terrori VT terrori ^ P terroril h . dominari est V 14 addidit RP ex addit corr. T addit V qui suseitauit V 15 externi terroris R exini terroris T exrreni terroris P eXterni tamS terroris V 17 unigeniti ex inigeniti m. 2 V 18 in ea morte R in morte V a morte PT facere huius V intrepide P intrepidae R 19 mortis om. V 30 timoris VRe terroris PTb 22 Hoet om. V 24 nasceretur P 25 substitit R 26 ad nero P id uero R. )
669
indifferens generositas praedicatur. ut unum ambo sint, leo est: ne unus atque ipse sit, catulus leonis est.

Id ipsum autem etiam psalmi consequentia demonstrant. ne enim indefessa illa uirtus et inpassibilis unigeniti dei natura mortis somno dormitatura existimaretur, rem omnem ad officium corporis, cui discessio inmortalis animae mors est, rettulit dicens: si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. "temporibus" secundum translationis fidem non aetatis spatiis, sed capitis partibus requiem negat. et hae adfectiones sunt corporales, quas labor longus et uitae anxietas exagitant. quieuit autem ille, cui mors somnus est: et id, quod nobis poenalis demutatio est, unigenito et in corpore manenti deo requies fuit.

Sed ante hanc requiem et apostoli eliguntur et soluendi ac ligandi et in caelo et in terra ius sortiuntur et potestatem aduersus uirtutem omnem aduersariam sumunt et templum dei sunt et ipsi ex lege uenientes dignum deo Iacob tabernaculum sunt reperti. ac ne forte nos per multiplicem humani ingenii intellegentiam uim ueritati adferre quidam arbitrentur, ut, quod ex Dauid persona dictum sit, id ad dominum saluatoremque nostrum multimodis translationum subtilitatibus transferamus, contuenda sunt, quae secuntur, ut ex his ueritatem inuitis licet et renitentibus ingeramus. ait enim: ecce audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluse; introibimus in tabernacula eius, adorabimus, [*](i n 1 in deferens R 2 est leonis VPT 3 ipsfl = (eras. d) R demonstrat rorr. m. 1 R demonstrat VPT docent E 6 dormitatura TE dormienceatlo tianatura R dormitura P 6 discescesaio corr. m. 2 V dis = = = P rettulit V retalit APTE 7 palfebris V (et palpebris meis om. R) 9 locum add. m. 2 V tabernaculum ex tabernaculo m. 2 V 11 requiem RUpr. scr. T 16 ac ex hao R et in caelo et in terra VRPT et in terra et in coelo E 20 arbitrentur ex quo ex dauid V 21 id mpr.' scr. m. 1 R 22 suptilitatibus V 28 ut om. V ex supr. scr. P 24 eam VTE ea RP 26 efratha V Rim efrata Rl efifrata T 26 introibimus VRE intrabimua PT adorabimus TE ex adorauimus corr. P adorauiznus V adorabimua — pedes eius om. R. )

670
ubi steterunt pedes eius. superius, ubi iuratur ac uouetur, uoti sacramentum non conuenire naturae humanae docuimus, quia tanti temporis uigilias labor terreni corporis recusaret. et nunc, ubi loca ipsa eorumque nomina commemorantur, ne quid in Dauid referri possit, ueritas ipsa et extantis hodie regionis fides contradicit. Dauid enim dispersum populum in regno suo habens, cui nulla religionis sedes esset, aream in Hierusalem coemit ad locum templi, ut illuo ad explenda legis sollemnia conueniretur. sed templum hoc filius eius Salomon aedificauit, ornauit et religionibus initiauit.

Volunt ergo Iudsei Dauid, areae huius coemptorem, peregrinationem a domo et uigiliarum iniuriam et laborem corporis, donec cum hunc locum et hoc tabernaculum deo Iacob posset inuenire, uouisse. sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum, in quibus Dauid gesta continentur, loquitur, neque psalmus admittit. et cur non admittat, in absoluto est. Dauid aream coemit; locus templi locus areae fuit, ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi paleae tritico separandae sunt. requies autem domini in Ephrata est; et prius audita in Ephrata est et postea in campis siluae reperta. et quid commune Hierusalem et Ephrata? et quid areae ad siluae campos? nihil hic conueniens est, nihil non dissonans. aream, in qua requieuisse deus Iacob existimatur, nouissimis temporibus uentilabro dominus emundat: triticum eius horreis condit, paleas autem inextinguibili igne urit. probatos legis uiros apothecis dignos habet, inutiles et infructuosos igni iudicii deputat. templum [*]( 1 ubi steterunt V cf. Sabatier Il, 259 adn. in looo ubi steterunt PTE mouetur V 9 naturae humanae VRe humanae naturae PTb 4 ubi h om. V 6 et om. V odie regiones P 8 illuc VR ex illic corr. T illic P 9 solomon V 10 religionis VIII peregrinatione P 16 oõtmeantur V 16 qur R 18 ubi sec. I. GPT; ubi et ex ubi corr R ex et m. 2 V paleae tritico RPT palea tritico G palusea (utlea a fJI. 2) tritico V paleae a tritico E separandae GRVP (et T in marg.) separatae T 19 efratha Va eufratha R eprhata P 20 siluae VRPT syluae t hierusale V 91 et eprhata P et efratha Va et eufratha R ad ephrata Tb et quid R quid VPTE 24 condit RT condet P 26 inutiles ex inutilis R infructuosos in ras. P ex infruotuosus corr. R. )

671
illud hodie iam nullum est, incensum est, dirutum est, informe ruinis est: et ubi ergo dei requies est? mentitus propheta est, et inritum sacramenti ipsius uotum est? deus etenim requiem, quam ei se iuratus reperturum uouerat, amisit? itaque quia neque dei dignitati neque naturae hominis neque locorum ueritati neque temporum demutationi haec inreligiosarum opinionum figmenta conueniunt, ex istis nunc scripturarum caelestium auctoritatibus demonstrandum est ad personam domini Iesu Christi et ad ecclesise sanctificationem psalmum esse referendum.

Diximus superius, etiam hunc prophetam de Dauid illo iusto, pastore, rege, oriente, in psalmo isto prophetasse et ex persona eius locutum esse, cum dixit: si intrabo in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem et requiem temporibus meis, donec inueniam locum domino, tabernaculum deo Iacob. nunc uero ut se uoti eius non ignarum neque inperitum esse propheta ostenderet, ex persona sua loquitur dicens: ecce audiuimus eam in Ephrata, inuenimus eam in campis siluae. superius, ubi sacramenti religio commemoratur, unus iurauit ac uouit. unus enim in forma dei manens formam serui accepit; et unus dominus Iesus Christus est, per quem omnia, uno deo patre, ex quo omnia. nunc autem ubi scientiae propheticae cognitio ostenditur, ex persona plurium dicitur: audiuimus eam in Ephrata, inuenimus [*]( 28 I Cor. 8, 6. ) [*]( 1 illut V 2 ergo dei GR dl ergo PT propheta (profeta G) eet GPT est <-pfeta R 8 dl etenim G 6 quia GRE om. P supr. add. T 7 ficmenta G ex istia nunc G ex ipsis nunc R ex ipais VPT scribturarum U V 9 dñi G domini R dmi fi V domini nostri PT cf. irifr. 18 ait (del. m. 2) dixit V 14 inleoto P strati ex stratu m. 2 V stratu G (stratum*** legi potest) 16 et palpebris meis RPT aut palpebris meis G et palfebris V cf. p. 664, 17 18 eius RPT huius V m 20 errata G efratha R eam in campis RT ea in campis G ea in campis P 28 dominus Iesus Chriatua RE dfis ihs VPT 94 uno deo patre VflPT unus deus pater e 26 plurium Re plurum V plurimorum, h PTb eam in ex ea m. 2 V efrata R ephratha P efratham V. )

672
eam in campis siluae, quia a pluribus requies domini prophetabatur.