Tractatus super psalmos
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.
Non occultus igitur hic rex est: hunc lex praedicat, hunc prophetae pollicentur, hunc Iohannis paenitentiae praedicator ostendit.. ille est enim secundum domini in euangelio dictum lucerna ardens, Christum tenebris mundi huius ostendens. omnis igitur de eo prophetia lucerna eius est, ignorantiae nostrae nocti scientiae lumen ostendens, infideles atque inpios ueritatis luce confundens et in unigenito paternae maiestatis gloriam docens. et hoc illud est, quod sequitur: paraui lucernam Christo meo. inimicos eius induam confusionem: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. parata lucerna est, ne ad cognoscendum eum nox ignorationis obsisteret. inimici eius confusione induentur; uidebunt enim filium hominis in maiestate patris sui: et non salute, sed confusione induentur, terreni scilicet et in dedecoris corpore resurgentes: super ipsum autem floriet sanctificatio mea. exaltauit, inquit, eum deus et donauit illi nomen, [*](5 Matth. V, 3. 24 Phil. II, 9. ) [*]( 1 cornura G V cornu RPT 2 profetatur V profetat Ge prophetatur RPTb producit GRPT producet V 3 illut V neque corruptibile G nec corruptibile VRPT 7 in quo GPT in quos JYRE 8 danielem GP danielum V danihelum T danihaelu R 10 iohannis GRP iohannes V ioha T 18 omnis igitur — ostendens om. PT eius est VR est eius E (de G h. I. non comtat, quia post litteras lucernae, quae etiam nunc legi possunt, qvaedam euanuerunt) nostrae ex noe corr. rra. 2 V 14 nocti, V infide infideles V adque V 15 in om. PT . unguento V 16 illut V quod GRPT add. m. 2 V 17 confusionem G V confusionS R confuaione PTE cf. Sabatier L c. 18 floriet GVRPT florebit e 20 in. •duentur VPTE induuntur GR SitI sed VRPT se G 22 terreni G VRPTb terreno e et in dedecoris corpore Gb et in dedecori (ori in ras.) corpore R dedecoris corpore (om. et in) PT et indecoro corpore e 24 inquid G. )
Ecce, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum.
Per omnem doctrinae ordinem gradibus scanditur; nam per gradus ad superiora prouehimur. in eo enim; quod ita coepit propheta: ecce, quam bonum et quam iucundum. docemur, quid bonum atque iucundum sit, ut per cognitionem eorum in bonis iucundisque maneamus. seruata autem scienter ea ratio prophetae est, quod bonum iucundumque sociaret: quia non omne, quod bonum est, iucundum est, neque omne, quod iucundum est, bonum est. iucundus est luxus, sed bonus non est; est enim in ipsa illa corporalis lasciuise amoenitate detrimentum et salutis et famae. bona est tolerantia iniuriae, cum ad inreligiositatem conpellimur poenis famis, sitis, frigoris, uigiliarum. contumeliarum, dolorum, sed iucunda non est; illic enim iniuriosum perfectae uirtutis officium est. atque ita per haec nonnumquam et bonum iucunditate indiget et iucunditas solet eo carere, quod bonum est. [*]( 1 diu xpi G iesu VfRPT 2 flectat (IR flectatur PTE 4 in gloria dei GRP in gloria est dei T Explicit peals CXXX incipit pall CXXXI (sic) G IIIH psalraus ///// incipit psalmus CXXXII r Finit psil CXXXI incipit CXXXU alleluia R Elp: tractatus psalmi CXXXI inčp tractatus psalmi CXXXII P Expl de CXXXI incip de CXXXII T — in R ea, qllae secuntur, usque ad psahn. CXKXV desunt. 7 bonil est et u iucundum V h. l.} infra deest, sed G bonum et qa iucundum 11 profeta (j iocundum PT (ita etiam in seq.) 12 quod (r ut uidetur adque G 14 ea ratio profetae est G ea ratio a propheta est PT quod G ut PT 18 et famae GT famae P cum G maxime cum PT 511 adque ita G adita Pet qc T et it* E 512 sic scripsi Acad. 38: et bono iucunditas indiget et iuciiditas solet eo carere G et bono iocnnditas solet eo carere P et bonum iocunditate et iocunditas solet eo carere Tb et bonum iocundo et iocnnditas solet eo carere e. m )
Videamus, quid illud sit, quod bonum et iucundum esse propheta demonstrat, scilicet habitare fratres in unum. uon humanas cohabitationes nec terrenarum domorum communionem propheta laudauit. nam fratres ob haec ipsa tectorum consortia dissidentes uidemus, et inimicos saepe eiusdem domicilii habitatio continet: et nonnumquam incrementum odiis ipsa illa cohabitandi indignatio subministrat. sed nouit esse apostolus communem et religiosam domum dicens: ut scias, quemadmodum oporteat te in domo dei deuersari, quae est ecclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis. itaque bonum et iucundum est in unum habitare fratres. cum in unum habitant, conuentu ecclesiae congregantur: cum fratres nuncupantur. unicae uoluntatis caritate concordes sunt.
Ad primam enim apostolorum praedicationem hoc praecipuum fuisse credentium praeconium legimus, quod dicitur: erat enim omnium credentium cor et anima una, adsensu eadem, uoluntate non dissonans. fide socia, amoris ac sententiae unanimitate perfecta. et hoc testatur ille gentium doctor dicens: ut sitis omnes perfecti, eodem sensu, eadem sententia. et rursum: inplete gaudium meum, ut idipsum sapiatis eandem caritatem habentes, unanimes, unum sentientes, nihil per aemulationem siue per inanem gloriam agentes, sed in humilitate inuicem arbitrantes prsecellere super inuicem, non sua, sed aliorum unusquisque uestrum contemplantes. hoc apostoli [*](8 I Tim. 3, 15. 17 Act. ap. IV, 32. 20 I Cor. 1, 10. 22 Phil. II, 2. ) [*]( 1 illud sit GPT sit illud E 4 propheta laudauit acripsi profeta laud*** G propheta Dauid dicit PTE I ob Pe sub Tb (de G h. I. non constat cf. Acad. p. 2.5) 9 oporteat te G te oporteat PT deuersari PT diuersari G ned cf. p. 237, 14 11 habitare fratres GPT fratres habitare V 12 cum (supr. scr. P) in unum PTE quia cum in uno V conuentu ecclesiae (eclesiae V) congregantur (congraegantur V) VPT conuentum ecclesiae congregant e 15 hoc praecipuum PTE hoc magnum praeceptum V 16 credentium praeconium om. V 18 assenau eodem (in n ras.) P 22 eadem P 28 abentes P. )
Conparationem uero huius boni iucundique propheta constituit dicens: sicut unguentum de capite, quod descendit in barbam Aaron, quod descendit in oram . uestimenti eius. Aaron unguento, cuius compositio et confusio ex odoribus continetur, unctus est in sacerdotem. hanc consecrationem primi sacerdotis sui deo esse conplacuit. dominum quoque nostrum inuisibiliter et incorporaliter unctum esse cognouimus, cum dicitur: unxit te [*]( 6 Rom. XII, 18. 26 Ps. XLIV, 8. ) [*]( 5 in concordia ex incordia m. 1 P 6 quo alio P ex uobis ad omnes — si possibile est in marg. super. add. P 9 ei et P etsi Te natura habeat PT natura non habeat e , 12 inter uno et patre lacunc 4-/j litt. T fratres esae sub V ex usu Rilar. fratres et anb PTE 18 unianimes V unanimes PT E sub uno capite TlE snb uno corpore V, T* in marg., sub uno corpor = e P 16 deatricta ex districta T 17 Cgregatioue ex gregatione P 20 de capite VT in capite Prb cf- a p. 687, 30 21 in barbam aron P(r) in barba aron V in barbam barbam Aaron Tb 24 primi sacerdotis sui PTE primum sacerdoti suo V 25 et inoorporaliter TE et corporaliter P om. V. > )
Descendit autem unguentum a capite in barbam. barba uirilis aetatis ornatus est. neque enim nos paruulos esse in [*]( 18 II Cor. 2, 16 sq. ) [*]( 1 deus tuus Pe cf. Sabatier //, 92 deus deus tuus Tb 2 de (mi. T 3 ut reges ungebantur Vr oleo laetitiae Vr ungitur E unguitur T ungetur P unctus est Vr 6 myrro Ta 7 unguitur T ungaL P 9 aro V hic desin. cod. V 12 mirum P myrrum Ta unguentum r 17 speram' P 20 et = = istis P 26 gratum PT et gratum e 27 praebens T praeba P praebet e. * )
Additur etiam et alterius conparationis exaequatio, cum dicitur: sicut ros Hermon, qui descendit in monte Sion. ros ab Hermon in Sion non descendet; multo enim a se interuallo hi montes diuersi sunt. neque sane natura fert, ut ros a loco in locum descendere posse uideatur. Sion autem est secundum doctrinam caelestem ecclesia, uel quse nunc est, uel quae erit sanctorum, quse per resurrectionem glorificatorum et. laetantium angelorum coetu frequentatur. Hermon autem mons est in Phoenice. cuius interpretatio anathema est; quod enim nobiscum anathema nuncupatur, id hebreice Hermon dicitur. fertur autem id, de quo etiam nescio cuius liber extat, quod angeli concupiscentes filias hominum, cum de caelo descenderent, in hunc montem maxime excelsum conuenerint. sed haec praetermittamus. quae enim libro legis non continentur, ea nec nosse debemus: commemorata autem ob id tantum sunt, quia nos de hoc monte dei per prophetam professio commouebat. certe hodie gentes montem hunc profana religione uenerantur et interpretationem nominis sui, quod est anathema, ipsa illa impiae superstitionis sede testantur.
Ros uero de caelis est, et inter benedictionum munera optari eum meminimus, cum Isaac ad Iacob ait: et det tibi deusarore cseli et ab ubertate terrse multitudinem. ergo quia munera et benedictiones dei, quibus primum omnia, cum creata et facta sunt, benedixit, postea uero ex peccato Adae in anathemate constiterunt, gratum deo est, ea rursum in sanctificationis sedem redire atque descendere. benedictus [*](21 Gen..XXVII, 28. ) [*]( 1 addetur G 2 in monte G (cf. Sabatier l. c.) in montem PTE 3 descendet G descendit PTE 4 diuersi P diQsi T diuisi rE fert ut r E fertur (?) G ferret ut PT ros PTrE nos (?) G 5 descendere posse uideatur r *#*****re posse ******** G descendat PTE poxtea in G legi potest: - et quod est potius - — eundum doctrinam. quaedam in cet. libr. excidisse uickntur. 9 nobiscum (cum in ras. P) GPTab nobis, 10 hebreice G hebraice cet., cf. Georg. Lex. /, 2795 13 ***tem - et illio - - -- po -- quae G fort. post conuenerint similia iis praebuerat, quae sunt in r: et illic de concupiscentiae suae desideriis disposuerunt. 15 de Ge, am. PTa. 16 com*** G commouebat PT conimonebat ed. Baxil. 1550, Par. 1572fort. recte 18 interpraetatione G 19 supstitionis ex supstionis P testantur PTE certatur (?) G 25 anathemate ex athemate G. ) [*]( XXII. HIJar. Plct. pan 1. ) [*]( 44 )
Ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini: qui statisindomo domini, in atriis domus domini.
Finem sumunt cantica graduum, sed ascensionibus suis dignum. cum enim per ea ad cognitionem sacramenti caelestis scandatur, necesse est, ut postea benedictio ei, ad quem conscensum sit, debeatur. uocat igitur omnes propheta, ad benedicendum dominum et tamquam consummatis omnibus uniuersos ad contestationem honoris debiti congregat dicens: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini. in eo autem, quod ait: ecce nunc, elaboratae ascensionis perfectum so opus esse significat, ut iam nunc benedicant, quia proficientes [*]( 15 Ioh. XIII, 34. 16 Ioh. XIV, 6. ) [*]( 1 statim ut peccauit statim impiua G peccauit et statim impiua PTE u' 2 sed quia G 8 q5 G 6 reuiresount r 6 sperat P 11 dSs om. PT 15 aiouti P ñ Adaz S eni ipse PExplicit psalmus CXXXII ind pealmus CXXXni P Expl. de CXXXII incip. de CXXXIII T 24 que ex q. P 25 prophetia Pa 28 serui dñi PTa serui eius i. )
Ac ne ipsi quidem seruo hoc erit proprium, qui se seruum nomine solo profiteatur, qui etiam nunc cunctabundus et fluctuans incerto fidei uento circumferatur, cuius cogitatio et uoluntas in recordationem peccaminum et in curas uoluptatum euagetur. et idcirco cum dixisset: ecce nunc benedicite dominum omnes serui eius, adiecit: qui statis in domo domini, in atriis domus domini. qui stat, loco non mouetur. iam cucurrit, iam ascendit, iam immobilis manet, iam auide bibit beatam illam prophetae uocem: statuit super petram pedes meos; et rursum: in petra exaltasti me; et audiet tamquam Moysi sibi dici: tu autem sta hic mecum. de peccatoribus autem ita legimus: dilexerunt mouere pedes suos. standum ergo est in domo domini, quia benedictio stantium placeat et stantium in domo illa sancta et caelesti Hierusalem et angelorum frequentium, ad quam per hanc ecclesiae et conuentus nostri domum scanditur.
Et quia plures apud patrem mansiones sunt, benedicunt dominum non solum in domo stantes, sed etiam in atriis eius. non omnis domus atrium est. domus est etiam, quidquid extra [*](6 Ioh. VIII, 34. 17 Ps. XXXIX, 8. 18 Ps. XXVI, 6. 19 Exod. XXXIY, a. 90 Hierem. XIV, 10. 26 of. Ioh. XIV, 9. ) [*]( 4 benediotione quae se P 9 aeruo supr. scr. m. 1 P 10 cunctabunt1, P ll fidei uento PTb fidei uoto e in recordationS Te in recordatione Pb 15 domus dñi PT cf. p. 692, 11 domus dei nostri E 16 ii audebit beata illa prophetae uoce clein tpatio vnius uerbi sine scriptura relicto in marg. adscriptum dicere T 19 diC aut sta P a ne circu 21 q = benedictio: stantiQ P 23 frequentia T. ) [*]( 44* )
Repperi autem quosdam ambiguos circa hoc: in atriis domus domini fuisse dicentes, idcirco hoc a translatoribus primis adiectum esse, quia sub iisdem uersibus sequenti psalmo continetur, opinantibus ipsis scriptorum uitio in libris hebraicis fuisse praeteritum. sed noui interpretes, quae uolunt, tractent: nobis uero obsequendum est et auctoritati translationum et uetustati.
In hanc autem spem standi in domo et in atriis domini propheta nos hortatur dicens: in noctibus extollite manus uestras in sancta et benedicite dominum. agimus enim secundum apostolum sub principibus harum tenebrarum, et nox nos saeculi detinet, quae per euangelicam prsedicationem iam proficit in lucem. nox enim iam proficit, sicut in die decenter ambulate. in hac igitur nocte ignorantiae. insidiarum, infirmitatum, concupiscentiarum, uitiorum eleuandae manus sunt in sancta, non ad precandum et orandum tantum, sed et ad operandum. preces enim nudae non proficiunt eleuanda autem opera nostra sunt in dei sancta, id est in nudis uestiendis, in esurientibus cibandis, in sitientibus potandis, in adflictis consolandis, in oppressis adiuuandis, in omnibus diligendis. haec enim nos in hac corporis nostri infirmitate sanctificant, haec deo placita et sancta sunt. et hoc non ignorat [*](ó Ps. XCI, 14. 90 Ephes. VI, 12, 29 Rom. XIII, 12 sq. ) [*]( ° 1 interiores stabunt g T interior stab -t ergo P interius ergo stabunt E 3 difisos T 6 florient PT florent e 7 effloriscentium P 12 sub isdem uerbis (sed in marg. uersibus) T salmo P 92 proficit P rpfecit T prodiit E (προέxοΨεν) proficit Pl profecit P*T proficiscitur E cf. Addenda 29 oimbns T hominibus ex omnibus m. 2 P. )
Quid autem laeta. et benedicentia eleuatarum manuum opera mereantur, ostendit dicens: benedicat te dominus ex Sion, dominus scilicet ecclesiae et sanctae Hierusales et ciuitatis uiuis lapidibus gemmarum extructae. et ut in deo uero et aeterno spem omnem nostram positam cognosceremus, adiecit: qui fecit caelum et terram, eum scilicet ecclesiarum deum esse demonstrans, qui caelum fecisset et terram: per dominum nostrum Iesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.