Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Porro autem uotorum suorum ostendit adfectum dicens: benedicamus uos in nomine domini. prompta benedictio est his, qui serebant aedificiorum fsenum, si serere incipiant, quod messoris manum et colligentis manipulos sinum repleat. aridis ergo operibus emortuos fructus suos in faeno aedificiorum propheta monstrauit benedictiones negando: uota autem sua erga paenitentium salutem pro reditu bonae operationis ostendit benedictiones rursum, quas negauit, optando. seramus ergo utiliter et labores nostros in replendis manibus ac sinibus praeparemus, ut benedictionum dei participes simus in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

De profundis clamaui ad te, domine: domine, exaudi uocem meam.

Inter multa praeclara, quae ad Romanos apostolus scribit, cum de fide gentium et infidelitate ludaeorum locutus esset et multa super iudiciis dei decretisque tnictasset, ait: o profun- 26 dum diuitiarum sapientiae et sapientiae dei, quam [*]( 25 Rom. XI, 38 sq. ) [*]( 1 sed profetae uota dura atque (adque OV) aspera GVPT sed propheta dura atque aspera dicta R 2 eius VRPT omnia G optantis GRFT optidus V 4 precatus VT praecatus RG(f) imprecatus P ex prophetali GR prophetali PT 5 istae R uoti GVRT uti P 7 aresoentium GRPT arigcentium V 9 benedicamus GVR benedioam PT 10 his qui G si hii qui R ai iis qui a si hi qui VPT si serere G serere YRE-ferre PT 11 manipulis G 15 rursum GRPT rursus V 16 ac ex hac R 17 sumus G 19 amen GRPT om. V Explicit paalm. CXXVIII incipit psalm. CXXVim G V Finit psSl CXXVIII incipit CXXVllll R Explic psalffi CXXVIII inept traSt psSIm CXXViniPExpl. de CXXVIII inoip. de CXXVIIII T 21 de profunda h. t. V sed cf. p. 649, .5 26 multa super G VR multa de PTE 26 sapientiae G VPT & sapientiae R. )

648
sunt inexcrutabilia iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini aut quis consiliarius eius fuit? aut quis ante dedit ei et retribuetur illi? quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia: ipsi claritas in saecula saeculorum. humanae infirmitatis religiosa confessio est, ex deo hoc solum nosse, quod deus est. ceterum secreta illa et profunda inperspicabilis iudicii decreta mens terrena non penetrat. inuestigare quidem ea perscrutarique pium est. sed inexcrutabilia ea esse et inuestigabilia confitenda sunt: quorum est alterum religiosae uoluntatis, alterum inperspicabilis naturae. quis enim causas naturasque caeli et huius et superioris et ceterorum sciet? quis angelorum et potestatum et dominatuum et thronorum et principatuum officia rationesque perceperit? quis Cherubim et Seraphim perpetuas uoces aeternasque intelleget? quis laudantes deum super caelum aquas cognoscet? quis solis, lunae et astrorum lumina conperta esse sibi gloriabitur? quis hanc inanis nobis, ut falso putamus. aeris plenitudinem metietur? iam uero quis aut dispositionem orbis terrarum aut elementorum uirtutes aut temporum mutationes aut fluminum cursus aut maris fines aut oceani uicissitudines aut uentorum flatus aut naturas animalium aut iras bestiarum aut genera arborum aut uirtutes radicum et origines animarum et incrementa corporum et infantium mortes et senum uitas et labores saeculi et sanctorum gloriosas calamitates et inreligiosorum infelices beatitudines et legis et [*]( 1 inexcrutabilia GVT inexscrutabilia R inscrntabilia PE 3 consiliarias eius G VR ei consiliarius PT 5 in ipso GJIPT i ipso ex i ipsum corr. m. 2 V post sunt uoces et in iteratas del. m. 2 V 9 quidem eam V inexcrntabilia VT inllRorutabilia P inscrutabilia 11 (G 1. I. et in setj. deest) 18 sciet BPTE scilicet V 14 et thronorum PT et honorum R et thronuum V principatum VR 15 percaeperit R peroipiet T pcipit P Cerubin V serafim R serafin V 16 deum om. V dfim T 17 solis om. V esse sibi VR sibi esse PT 18 ut falso putamus Re ut putamus VPT 19 plenitudine ex plenitudo m. 2 r quis om. VRP s'lpr. add. T 20 aelementorum R 21 aut maris finis V aut oceani PTE & oceani R aut maris fi oceani V uicissitadinis r 29 aut iras Re aut rabies PTb 28 genera ^ (eras. s) T* 25 uitas R uitam VPTE 26 beatitudinem V1. )
649
prophetarum et euangeliorum et apostolorum arcano caelesti libros consecratos plenae cognitionis scientia consequetur?

In his igitur omnibus haerens ac detentus propheta ex interno cordis sui secreto secundum apostoli uocem et ipse proclamat dicens: de profundis clamaui ad te, domine. pone illum secundum apostolum in profundo diuitiarum dei inperscrutabilium et inuestigabilium demorantem, statue illum de profundo humanarum calamitatum aestu precantem secundum eam domini, quse in anteriore psalmo est, uocem: ueni in profundum maris, et tempestas demersit me, existima illum non labiis, sed secreto, ut iussum est, cordis orare: apta aut ignorationi aut passioni aut orationi uox ista dicentis est: de profundis clamaui ad te, domine, dum aut nescit aut patitur aut precatur. et quia de profundis clamat, confidenter ait: domine exaudi uocem meam, fiant aures tuae intendentes in uocem orationis meae.

Sed quaerendum est, an idipsum sit exaudi uocem meam et fiant aures tuse intendentes in uocem orationis meae. de profundis enim orat et profundum est, quidquid orat. ac primum intellegendum est deum incorporalem esse neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere. legimus enim in euangelio: quoniam deus spiritus est, inuisibilis scilicet et inmensa atque intra se manens et aeterna natura. scriptum quoque est: quoniam spiritus carnem et ossa non habet. ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia dei non eget. deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus uidet, totus efficit, totus incedit. et hoc ex scripturis docemur, cum dicitur: ego sum deus adpropians, [*](9 Ps. LXVIII, 3. 23 Ioh. IV, 24. 26 Luc. XXIV, 39. 30 Hierem. XXIII, 23. ) [*]( 1 arcbano RPT 8 ac ex hao R 4 et VPT om. R 5 proclamat VR clamat PTE 8 calamitatem V1 aestu praecantem R aestum praecantem V 9 anteriori V 10 profunda ex funda V profundo R 14 clamat ex clamaaut V 16 indentes TT1 in uocem VRE (et T in marg.) in precem (praecem P1) PT 20 est ex oest m. 1 V om. R 25 scribtum V 26 bis ex is P 28 et ante ubique supr. scr. T. )

650
et non de longe, et rursum: quoniam in ipso et uiuimus et mouemur et sumus. uirtus ergo dei, quse aequalis et indiscreta est, officiorum ac membrorum habet nomina, ut uirtus. qua uidet, oculi sint; uirtus, qua audit, aures sint; uirtus, qua efficit, manus sint; uirtus, qua adest, pedes sint, officiorum diuersitates uirtutis huius potestate peragente. deus ergo ubique est et ubicumque adest, audit, uidet, efficit; sed orandus a nobis est, ut secundum precem nostram adsit, audiat uideat, efficiat. naturae suae est, ut andiat; «ed fidei nostrae est, ut precemur audiri. audit conuiciantes, audit maledicentes, audit etiam intra secreta cordis loquentes; sed fides officium suum exsequitur, ut dei auditionem roget, ut, qui per naturam suam audit, per orantis precem dignetur audire.

Quod si qui forte corporeum deum et conformabilem et membris diuersum, quia non idem oculus quod et manus est, ob id esse existimabit, quod dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, primum meminisse debet hominum institutionem naturis duabus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est, et inferiorem hanc materiam ad efficientiam atque operationem naturae illius fuisse potioris aptatam. ergo quisquis ita uolet credere, ut corporalis deus sit, quia ad imaginem eius homo factus est, conpositum esse deum statuet, ex potiore scilicet inferioreque natura, quia de talibus homo constat. quidquid autem conpositum est, necesse est non fuerit aeternum; quia conpositio habet initium, quo conparatur, ut maneat. sed [*]( 1 Act. ap. XVII, 28. 16 Gen. I, 26. ) [*]( 1 et uiuimus VRe uiuimus PTb 2 aequalis RPTE aequabilis V 4 audit ex audet m. 2 V 6 uirtus huius V 7 ubique est et abj. cumque adest R cf. p. 651, 4 ubique est et ubique adest PTE ubiqae adest V 10 praecemur V praecaemur R cõuiciantis V1 maledicentis V1 11 fides add. m. 2 V 12 ezsequitur RPT exsequetur r a 18 institutionem RPT institutiones . V 19 quarum R qrQ T quorum P e 20 materiam VRP materiam T ad R in PTE 21 aptatam ex aptalam R 22 ut corporis V 24 inferioreque VRTe inferiorique Pb 26 quo conparatur (S paratur P) ut RP quo corporatur (c***oratur n 0 ut Vrb quo cQponatur ut e cSparatoril q T quo corporatum coni. Bened. in adn. )

651
haec infidelitatis deliramenta sunt, dum per caelestis naturae ignorationem intra has opinionis angustias uitio ingenii degeneris coartatur.

Deus autem, qui semper et in omnibus manens ubicumque idem et nusquam ipse non totus est, cum pulcherrimum opus perfecto iam mundo inchoaret, hominem scilicet ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura caelestique conposuit, anima uidelicet et corpore. et prius quidem animam diuino illo et inconprehensibili nobis uirtutis suae opere constituit. non enim, cum ad imaginem dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea, quam ad imaginem dei homo erat factus, puluerem sumptum formatumque corpus, dehinc rursum in animam uiuentem per inspirationem dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque caelestem quodam inspirationis foedere copulatam.