Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae. fili tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuse. ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet dominum. multis forte sermo iste in praesentis benedictionis gaudium aptus uidebitur, ut ex misericordia dei suppetat pacificse et utilis in domo coniugis salus. et dulcissimus circum conuiuium coetus filiorum. sed si hsec perfecte bona fuissent, quae, cum sint bona, non tamen cselestia bona sunt, tamen, si in his beatitudo timoris dei constitisset. obtinuisset utique princeps fidei et timoris dei Abraham, cui uxor diu sterilis bis abrepta est, filius ex promissione unus offerri in hostiam iussus et sacrificio admotus intulit orbitatis [*]( 8 Ioh. VI, 41. 4 I Cor. 11, 29. ) [*]( 1 eaque (?) <1 eoquo (o ex corr.) P hac ex haec V 2 est alii. PT horum (IVPT bonorum R 4 de oaelo GVPT qui de caelo descendi 11 quem que V indijfnus G indignae 11 indigne VPT mandatum (u ei iol ap** F apti mandatum (u ex corr.) ll, de G h. 1. non constat õ [fruc]tum manducandu scilioet fructuum manducandi eorum scilicet fructuum I 6 metentur (i VR metuntur P7' 8 nunc GRPT add. ffl. 2 V in(iRl*T add. m. 2 V 12 quod uero q (q del. m. 1) V 13 interim rPTI. iterum Re 16 fili V filii RPT oliuaril V oliua T 18 aptus uidebitur aptus ut V 19 pacificae Jl R paoifica (ca in ras. P) PTK 91 ptl fectae bona Vll perfecta et (& supr. scr. T) bona PT perfecta bona « 22 tum si Erasm. 23 obtcnuisset V 24 bis FP7* Oln. R 25 ofFerri RPT ex ferri corr. m. 2 V iussus RJ>T sus r sacrificio ex officio sacrificio corr. ffl. 2 V orbitates V1. )

633
dolorem. ipsi deinde Isaac filii duo dissidentes et usque ad odium mortis inimici. Iacob autem ignoratae uxoris inopinatus maritus et ad nuptias alias falso coactus et uiuentis filii funus parricidali fratrum mendacio plangens caruit timentium deum benedictionibus? et apud quos et a quibus fides est, apud eos fidei sanctificatio non reperietur? quantos autem peccatorum uidemus florere domo, coniuge, liberis! iam uero benedictionibus dei priuabitur felix illa et beata uirginitas, causam sibi beatitudinis non relinquens, et ubi illud erit Pauli: uellem autem omnes homines esse sicuti et me? et nescio, quomodo propheta perfectam eam beatitudinem constituerit, quse negata sanctis est, peccatoribus usitata est, non speranda uirginibus sit.