Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Est autem contuendum propheticum hunc sermonem ab usu communis opinionis discrepare. in hac enim uitae conformatione, qui manducant, laborum suorum fructus manducant ex prouentibus elaborati operis sumentes. at uero propheta ait labores fructuum manducandos. non consequitur sensus humanus dicti huius intellegentiam, ex laboribus enim fructus est, non ei fructibus labor. deinde labor ministerium corporis est, fructus uero merces laboris. ministerium autem corporis incorporale est; nihil uero edere, nisi quod corporale est, possumus.