Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quotiensque de timore domini in scripturis est sermo. animaduertendum est numquam eum solitarium relinqui. tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei, sed subici multa aut ante ferri , ex quibus timoris domini ratio et perfectio intellegatur; ut cognoscimus ex eo, quod per Salomonem in Par“miis dictum est: si enim sapientiam inuoces et intellectui des uocem tuam et exquiras eam tamquam argentum et tamquan thensauros inuestiges eam, tunc intelleges timorem domini. uidemus enim, quantis usque ad timorem domini gradibus peruentum est. ante enim inuocanda sapientia est et omne legendi officium intellectui est deputandum et exquirenda ac peruestiganda est sapientia: et tunc timor domini intellegendus. et quantum ad communem humanae opinionis pertinet sensum, non ita de timore sentitur. timor est enim humanae inbecillitatis trepidatio metuentis id perpeti, quod sibi nolit accidere. existit autem et commouetur in nobis de reatus conscientia, de iure potioris, de impetu fortioris, de aegritudinis causa, de ferse occursu et de [*]( 12 Prov. II, 3 sq. ) [*]( 1 dfis fl ihs xps G dftn lfcms xiii V Explicit psalA CXXVI incipit paala CXXVII G Explicit psalmus CXXVI incipit psalmus CXXVII r Finit psSl CXXVI incipit CXXVII R Explicit trSct CXXVI incipt trSct CXXVII P Expl. de CXXVI incip. de CXXVII T 7 qaotiensque VPT quotiensq R1 quotiens R9 quotienscumque E cf. Acad. p. 29 in scribturis V 11 cognoscimus GPT cognoscamus VR ex GVRP om. T solomonem G V 12 paroemiis G paremiis Cuu. litt. eras.) R proemiis VP prooemiis Tb prouerbiis e 16 est G sit RPT 18 et ante exquirenda om. R peruestiganda est G Re pernestiganda PTb cf. Stud. 1889p. 316 19 timor ex timorem R et GRPTe sed b fort. reete 21 inbicillitatis G 24 causa GR casu PTE cf. Acad. p. 68. )

629
omnis mali passione. hic ergo timor non docetur, sed ex natura infirmitatis occurrit. neque quid timendum sit discimus, sed terrorem suum ipsa illa nobis iniciunt, quse timentur.

At uero de timore domini ita scriptum est: uenite, filii, audite me, timorem domini docebo uos. discendus ergo dei timor est, quia docetur. non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est; neque ex trepidatione naturae est. sed praeceptorum obseruantia et operibus uitse innocentis et cognitione ueritatis ineundus est. nam si idcirco deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terrae nunc motu conciderint, nunc biatu recepta sint, nullus fidei timor est, qui ex timore accidentium commouetur. nobis autem timor dei omnis in amore est, metumque eius dilectio perfecta consummat. dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est, parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis fidere. audiamus ergo scripturam dicentem: et nunc, Israhel, quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et custodias praecepta eius ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ut bene sit tibi? quibus dictis conuenientia et congrua propheta in exordio psalmi locutus est dicens: beati omnes, qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius: ostendens non ex trepidatione nostra, quia haec timoris est auctor in ceteris, neque ex terrore eius, qui terribilis sit. [*]( 4 Fs. XXXIII, 12. 16 Dent. X, 12 sq. ) [*]( 2 ocourrit GR recurrit PT 4 ad uero G scribtum G 7 naturae est R naturae er G naturae PTE 9 si alii. G timendus GPTE aestimandus R 11 uullus fidei timor est G nullum fidei meritum in timore est RPTE 12 ex timore G ex terrore RPTE 18 metumque (iVR metam PT 15 monitis VRPT monitionis G, possis monitionibus, sed cf. Acad. p. 81 16 fidere G confidere VRPT scribturam G V et nunc GVPT ex et quid nunc corr. R istrahel G V 17 posoit fcripsi possit G postulat VRPTE cf. Acad. p. 3,5 18 amboles G 19 eam GJ'RPТ om. Tn 21 tibi sit R 25 in ceteris GVR in fris T in terris P neque GRPT siquae T'. )

630
beatos esse, qui timeant, sed ei eo, quod in uiis domini incedant. timor enim, ut diximus, non in metu, sed in oboedientia est: et timoris testimonium est obsequella. ceterum, si quis timeat neque pareat, erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris officiis.

Multae autem sunt uiae domini, cum ipse tamen uia sit. sed cum de se loquitur, uiam ipse se nuncupat et rationem, cur se uiam nuncupasset, ostendit dicens: nemo enim potest ad patrem uenire nisi per me. uerum cum de prophetis ac scriptis eorum, quibus ad Christum pergitur, sermo est, tunc uise plures sunt in unam uiam undique congruentes; quod utrumque eodem per Hieremiam prophetam loco significatum est dicentem: state in uiis domini et interrogate semitas dei seternales et uidete, quae est uia bona. et ambulate in ea. multse itaque uise interrogandae sunt et in multis insistendum est, ut unam, quae bona est, inueniamus per multorum scilicet doctrinam unam uiam uitse seternse reperturi. uise enim in lege, uise in prophetis, uise in euangeliis, uiae in apostolis sunt, uiae quoque in diuersis prseceptorum operibus- sunt, in quibus per timorem dei ambulantes beati sunt, quibus dicitur:

Labores fructuum tuorum manducabis. sermo ad plures c“ptus ad unum refertur, docens nos omnes, qui in Christo credidimus, unum esse apostolo ita confirmante: omnes enim uos unum estis in Christo Iesu; siue ergo ad [*](8 Ioh. XIV, 6. 13 Hierem. VI, 16. 24 Gal. III, 28. ) [*]( 1 domini G di V dei RPT 2 non in metn sed in oboedientia est et timoris G VR non in metu oboedientiae sed timoris PT 8 obsequella G Vln obsequaella R obsequela T 4 per ea (?) G timens om. 6 ? 6 antem sunt G sunt autem VRPT 7 ipse se GVPT ipse R 10 scribtis GI' 11 tunc uiae plures sunt in GPT tunc uiae plures sunt (sunt a m. 2) uiae in V tunc uiae (eras.) plures sunt uiae in R 12 utrumque GR utroque ex utruquod corr. m. 2 V utriiqullle P utrunque T eodem G Y R om. PT hieremiam G VPT ieremiam R loco GVR om. PT 13 dicente R 15 in eam V uiae om. R 17 multorum ex multarum corr. m. 2 V unam uiam G VR uiam unam PT 23 dicens P . 24 credidimus G crediderimus PTE crediderint (int ex unt corr. m. 2) V crediderint R apostolo ex apostolum m. 2 V. )

631
unum siue ad plures loquitur, in uno id erit significantise, quod in pluribus.

Est autem contuendum propheticum hunc sermonem ab usu communis opinionis discrepare. in hac enim uitae conformatione, qui manducant, laborum suorum fructus manducant ex prouentibus elaborati operis sumentes. at uero propheta ait labores fructuum manducandos. non consequitur sensus humanus dicti huius intellegentiam, ex laboribus enim fructus est, non ei fructibus labor. deinde labor ministerium corporis est, fructus uero merces laboris. ministerium autem corporis incorporale est; nihil uero edere, nisi quod corporale est, possumus.

Sed propheta nihil de terrenis et prsesentibus tractat: de beatitudine enim timentium dominum et in uia eius ambulantium ei sermo est qui enim in uiis domini ambulant, illi labores fructuum suorum manducabunt. non enim hic manducatio corporis est, quia neque id, quod manducandum est, corporale est. sed habemus hic cibum spiritalem, animam nostram in uitam alentem, bona scilicet opera bonitatis, castitatis, misericordise, patientiae, tranquillitatis, in quibus nobis contra corporum nostrorum uitia laborandum est. horum laborum fructus in seternitate est: sed labor hic aeternorum fructuum [*](1 loquitur GP loquetur VRT 4 communis communis G uiae P conformatione scripsi confirma... G connersatione VRT conuersationis (is in ras.) P 6 laborati V aduero GV 7 manducandos GRT manducabis V (P totum hunc locum licentius corruptum ita praebet: at uero profeta ut laboris fructuu manducando = pciperet [pciperet supr. add. m. 1] non consequitur cet.) 8 inter intellegentia et ex laboribus supra add. : sed laboris P 9 corporis est G VPTa est corporis R 10 merces VRPT mercis G incorporale est RE corporale est GPT corporales V j quae postea add. E: lioet corpore fit desunt in GVRPT 11 nihil uero G R nihil autem V;PT pro uerbis nihil uero — possumus omissis haec habent; quod (quo T) uti possumus 14 beatitudine ex beatitudinem corr. m. 2 V bu heatitudinem G uia G VR uias P uiis TE 15 ambulant G ambula. nt T ambulabunt RP (de V h, I. non constat) 16 suorum svpr. add. P post non enim uerba manducabunt non enim repetita del. m. 2 V 17 corporis GV1 corporalis V'RPТ 18 corporale est G corporale sit VRPTE 19 castitatis om. PT extat in GVR. )

632
ante comedendus est eoque in uita hac corporali anima nostra alenda est, per cibum horum laborum obtinentes panem uiuum. panem caelestem ab eo, qui dixit: ego sum panis uiuus de caelo: quem qui indignus secundum. mandatum apostoli acceperit, iudicium sibi adquirit. hi sunt ergo labores fructuum manducandi, eorum scilicet fructuum, qui in caelis metentur. nunc, dum in terra sumus, opera sumenda sunt. hsec enim nunc animam saturant, haec in cselum suis fructibus prosequentur. denique sequenti uersu utriusque huius temporis . beatitudinem propheta demonstrat dicens: beatus es, e t bene tibi erit. quorum alterum in praesens obtinetur, quod beatus es; quod uero bene tibi erit, repositum est in futurum, quia interim labor futurorum fructuum manducetur.

Uxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae. fili tui sicut nouella oliuarum in circuitu mensae tuse. ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet dominum. multis forte sermo iste in praesentis benedictionis gaudium aptus uidebitur, ut ex misericordia dei suppetat pacificse et utilis in domo coniugis salus. et dulcissimus circum conuiuium coetus filiorum. sed si hsec perfecte bona fuissent, quae, cum sint bona, non tamen cselestia bona sunt, tamen, si in his beatitudo timoris dei constitisset. obtinuisset utique princeps fidei et timoris dei Abraham, cui uxor diu sterilis bis abrepta est, filius ex promissione unus offerri in hostiam iussus et sacrificio admotus intulit orbitatis [*]( 8 Ioh. VI, 41. 4 I Cor. 11, 29. ) [*]( 1 eaque (?) <1 eoquo (o ex corr.) P hac ex haec V 2 est alii. PT horum (IVPT bonorum R 4 de oaelo GVPT qui de caelo descendi 11 quem que V indijfnus G indignae 11 indigne VPT mandatum (u ei iol ap** F apti mandatum (u ex corr.) ll, de G h. 1. non constat õ [fruc]tum manducandu scilioet fructuum manducandi eorum scilicet fructuum I 6 metentur (i VR metuntur P7' 8 nunc GRPT add. ffl. 2 V in(iRl*T add. m. 2 V 12 quod uero q (q del. m. 1) V 13 interim rPTI. iterum Re 16 fili V filii RPT oliuaril V oliua T 18 aptus uidebitur aptus ut V 19 pacificae Jl R paoifica (ca in ras. P) PTK 91 ptl fectae bona Vll perfecta et (& supr. scr. T) bona PT perfecta bona « 22 tum si Erasm. 23 obtcnuisset V 24 bis FP7* Oln. R 25 ofFerri RPT ex ferri corr. m. 2 V iussus RJ>T sus r sacrificio ex officio sacrificio corr. ffl. 2 V orbitates V1. )

633
dolorem. ipsi deinde Isaac filii duo dissidentes et usque ad odium mortis inimici. Iacob autem ignoratae uxoris inopinatus maritus et ad nuptias alias falso coactus et uiuentis filii funus parricidali fratrum mendacio plangens caruit timentium deum benedictionibus? et apud quos et a quibus fides est, apud eos fidei sanctificatio non reperietur? quantos autem peccatorum uidemus florere domo, coniuge, liberis! iam uero benedictionibus dei priuabitur felix illa et beata uirginitas, causam sibi beatitudinis non relinquens, et ubi illud erit Pauli: uellem autem omnes homines esse sicuti et me? et nescio, quomodo propheta perfectam eam beatitudinem constituerit, quse negata sanctis est, peccatoribus usitata est, non speranda uirginibus sit.

Ergo quia secundum humanam intellegentiam propriam et perfectam beatitudinem dicti huius sermo non explicat. erigendae sunt ad spiritalem doctrinam mentes atque aures. lex enim omnis secundum apostolum spiritalis est, et ipse non humilem nec terrenam beatitudinis spem secutus est dicens: benedictus pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cselestibus. cum itaque in spiritalibus et caelestibus benedici se ostendat, perfecta illa sanctorum beatitudo non in his terrenis et corporeis esse speranda est; sed potius intellegendum est, per corporalium et terrenorum nuncupationem caelestium bonorum esse intellegentiam consequendam. numquid cum dominus secundum euangelia sponsus est et secundum Iohannem [*]( 9 I Cor. 7, 7. 16 Rom. VII, 14. 19 Ephes. I, 3. ) [*]( 1 isac r filii duo R duo filii (fili V) VPT et ex ei corr. R 8 aiuentiB filii scripsi aiuentis YRPT E 5 aput R R repperietur J'R 7 domo V ex domu corr. R domu 7' domus P 9 erit RPT erat V 11 propheta PT profeta supr. scr. m. 1 R pro**** V 12 usitata est VR usitata PTE 16 ad R in VPT 17 omnis VRT om. P 18 terrenam beatitudinis spem RPT terrenam beatitndinis sed spem V terrenam n beatitudinem sed spiritalem E 19 ths xpi V 20 benedictioni F1 21 itaque in RPT itaquae V1 benedici se ostendat RVTE benedicis eos P 22 perfecta RPT perfeta V 23 corporeis VRb corporalib: PTe intelligendum est R intellegendum P intelligendum 7' intelle**** T' 24 et terrenorum RT terrenorum P 26 euuangelia T'. )

634
habet sponsam, de sponsis terrenis et corporalibus significari existimandum est? non utique: sed per hanc sermonis consuetudinem docemur eum esse, qui promissus sit gentibus cuique a patre ecclesiae hereditas per adoptionem corporis, quod ex uirgine praesumpturus esset, desponsa sit.

Ut autem nunc cognoscamus, quid sub uxoris nuncupatione intellegi oporteat, contuendum est, quid et alibi sub hoc eodem uxoris nomine tractetur. Salomon itaque ait: qusesiui sapientiam sponsam adducere mihi ipsi. et quia, qui sponsam requirit, diuitem quaerit, huius sponsse suse opes memorat dicens: honestatem glorificat conuictum dei habens, et omnium dominus dilexit eam; — et si multam quis cognitionem desiderat, nouitetqusea principio sint, et quae futura sunt conspicit et iterum: uxorem uirilem quis inueniet? pretiosior est autem lapidibus pretiosis istius modi. et haec in Prouerbiis dicta sunt, quia prouerbia non hoc, quod uerbis sonat, explicant, sed dictorum uirtutem ex usu uerborum communium nuntiant. docet autem dominus in euangeliis, quid prouerbia intellegenda sint, dicens: ueniet hora, ut iam non in prouerbiis loquar uobissed palamdepatre adnuntiem uobis. ergo secundum prouerbiorum rationem uxorem uirilem nosse debemus, eam nempe, quam sibi Salomon sponsam optauit adsumere, de qua et rursum ait: iudicaui [*]( 8 Sap. VIII, 2. 11 Ibid. 3. 19 Ibid. 8. 15 Prov. XXXI, 10. 20 Ioh. XVI, 25. 24 Sap. VIII, 9; 2. ) [*]( 2 existimandum VPTE existimandus R 4 a RPT add. m. 2 V ta 5 desponsa sit VR desponsa sit P desponsaait T 6 quid RPT qui V nuncupatione — eodem uxoris om. V 8 solomon V itaque ait T itaquia RP quia V 11 dicens ex decens R 14 sint VRT sunt PE 15 iterum VRe item PTb 16 pretiosis istius modi et haec V qf. Sabat. //, 344 multi pretii istius modi et haec PTb multi praetii et haec istiaa modi Re (istius modi refertur nd mvlierem = quae eius modi est op. Sabat., TotavTrj LXX) 17 prouerbia VR prouerbium PTE uerbis VRP uerfc T 18 explicant R ex explicat curro m. 1 V explicat PTE 19 nuntiant R nuntiat VPTE 20 sint RP sunt T 21 loquar nobis VR loquar PT 28 solomon V 24 optabit R et rursum PTE rursum R et rursus V. )

635
igitur hanc adducere ad conuiuendum mecum et amator factus sum pulchritudinis eius. haec igitur tamquam uxor adsumpta sapientia uirilis est, perficiens omnia et sibi subdens et in labore utilium operum ualida. ipsa deo placita et per doctrinam eius digna et praeteritorum scientia et futurorum cognitione perfecta.

Hsec timentis deum uxor totis domus suas lateribus diffusa fecundae uitis modo se per omnia operum nostrorum latera extendit.. domum autem non ambigitur hoc animae nostrae esse domicilium, quod sibi unusquisque per timorem dei et uias eius ineundo ad habitationem sapientiae emundat. ex hac igitur filii qui erunt, tamquam nouella oliuarum in circuitu mensae nostrae erunt. non in conuiuii circuitu futuros ait esse, sed mensse. mensa enim domini est, ex qua cibum sumimus, panis scilicet uiui, cuius hsec uirtus est, ut ipse uiuens eos quoque, qui se accipiant, uiuificet. est et mensa lectionum dominicarum, in qua spiritalis doctrinae cibo alimur, sed de qua in psalmo alio scriptum est: fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in captionem et in retributionem et in scandalum; qui doctrinam dei consectantur, nisi in operum bonorum ministerio uersentur, mensae illius cibo non proficient; in captionem enim illis et scandalum omnis intellectae ipsius prophetiae lectio proficit. [*]( 18 Pa. LXVIII, 23.' ) [*]( 1 conuiuendum T conuiug*** V conuiuandum RP (sed in P a m rlU.) 9 sum R supr. scr. P om. lacuna rel. T haec igitur tamquam RPTE tamquam V 3 sapientia uirilis RPTE sapiStia haec igitur uirilis V 4 in laborem R 7 timentes P 8 foecundae T secundae V se per VPT semp R 10 et uias eius VRP et uitae ius T 11 ex hanc P 12 erant P 18 conuiuii circuitu GVRPe circuitu conuiuii Tb 14 mensae.mensa GY'RPТ mensa V1 16 uiuificat G est et GRPT sed est et V 17 in qua ex in quas R sed de qua scripsi de qua G ? VR sed qui doctrinam dei conaectantur de qua PTa 20 uerba in captionem enim illis — proficit, quae in libris (GVRPT) pont retributionem et in scandalum leguntur, transposui post non proficient lin. 22 qui doctrinam dei consectantur scripsi sed qui doctrinam dei consectantur GRa**** nam di consectatur V om. PT 22 proficient GRPT , proficiunt V 28 et scandalum GRP et in scandalum T ipsius E ipsis RPT locus certe iam in ueteribus libris eo aberrationis genere, quod totiens in recentioribus occurrit, ualde con-uptus. )

636
nam sicut ex coniuge liberi, ita ex sapientia bonae uoluntatis opera procreantur. haec igitur tamquam nouella oliuarum mensam nostram circumibunt, id est doctrinae nostrae cognitionem optimorum quasi ramorum fructibus obumbrabunt. seruauit autem etiam hanc propheta rationem, ut neophytam oliuam diceret. id est nuper plantatam: . quia per sapientiam, tamquam per coniugem adsumptam, cuius filii sunt opera fidelia, haec eadem in hac terra nostri corporis plantantur. haec igitur uxor est modo uitis abundantis in domus nostrae lateribus diffusa: hi filii, id est ex tali coniuge opera procreata, tamquam plantate oliuae in mensae nostrae circuitu adsistent. et quia haec timentium deum beatitudo est, propheta subiecit: ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet dominum.

Iungitur ad timentis meritum etiam uotum prophetse dicentis: benedicat te dominus ex Sion; et uideas. quse sunt bona Hierusalem. de Hierusalem et Sion iam in superioribus psalmis frequenter sumus locuti: ex quibus uel in quibus bonorum omnium consummatio speranda est. nunc enim quamuis bonis cselestibus perfruamur, tamen maiora nobis in Sion et Hierusales temporibus reseruantur. hoc enim sseculum promissorum bonorum capax non est. use enim nunc mundo a scandalis, in quo et zizaniam diabolus superserit, in quo regio est corruptionis et locus iniquitatis et conuallis plo.. rationis, in quo mundipotentes sunt harum tenebrarum. sed habemus interim promissorum nobis bonorum lumen. in quo [*]( 1 sapientiae V1 8 circumibunt RPT *+*umibunt G circuibunt V nostrae ex nostrae circuibunt corr. m. 2 V 4 seruabit V 5 uti R neofytam V neofitam RT neofitum P oliue R 6 nuper plantatum (; n ne super plantatum V qia per G qui per P tamquam GVT qua /' per coniugg G coniugem VPT haec uerba quia per — adsumptam om. R 8 plantantur G V plantatur RPT 9 habundantis R 10 p"" ez tali in P legitur centu uiginti tali 12 deum om. VR 13 dnni r% d5m V dfii R 14 timenteB G 15 dicentis GVRT dicens P 16 bona hierusalem GVPT bona in ierusalem R iam in VR iam GPT 17 post ex quibus uerba psalmia — ex quibus repetita del. m. 2 V 20 hieruaales G hierusalem uel ierusalem VRPT reseruantur lr VR ape Beruantur PT spe reserunntur E 22 in quo et zizaniam VRe in quc izania 7' in qua zizania P zabolus ex zabulus m. 2 V superaerat PT. )

637
tamquam per speculum et in senigmate felicium rerum imaginem contuemur; tunc facie ad faciem uisuri, non interposita obscuritatis nube aut speculi aemulantis splendore, sed uera et conspicabili beatitudinis nostrae contemplatione laetabimur operum nostrorum fructus contuentes et mercedem uitse innocentis uidentes. nam ut opera ex sapientia gignuntur, ita ex operibus retributio nascitur. est ergo sapientia innocentiae mater, et rursum innocentia fructus retributionis parit. hos ergo consequemur diabolo contrito, aculeo mortis retuso et omni principe ac potestate huius sacculi exempto, cum iam pax in nobis sit hoste uicto et perempto; quod propheta psalmi ipsius conclusione testatur dicens: benedicat te dominus ex Sion; et uideas bona Hierusalem omnibus diebus uitae tuae et uideas filios filiorum tuorum: pax super Israhel speremus ergo haec bona Hierusales caelestis et Sion montis et pacis Israhel, quia locus domini in pace est. in domino nostro Iesu Christo, qui est benedictus in saecula. saeculorum. amen..