Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Quamquam in plurimis locis meminerimus esse et mortiferas et letales sagittas, de quibus scribitur: sagittas suas arsuris operatus est, uerum hic non de ultricibus sagittis dici aliquid intellegi potest: quia nunc sicut sagittse in manu potentis, ita filii excussorum. Pharao in mari rubro in interitum ob crimen impietatis excussus est. excussum quoque apostolicis pedibus puluerem scimus sententiam esse maledicti. et quia siue prophetae ipsi, qui excussorum, id est peccatorum et maledictorum filii, tamquam uolantes et fideles sagittae doctrinae caelestis emissi sunt, uel apostoli ecclesiarumque doctores de excussis per impietatem suam in maledictum gentibus crediderunt, idcirco ait: tamquam sagittae in manu potentis, ita filii excussorum; orbem terrae uolatu peragrantes, infidelia corda doctrinae telo uulnerantes et peccatorum omnium incentiua salutari iaculo pungentes.