Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Propheticam autem uirtutem ipse ille dispositus in tempora uerborum ordo seruauit dicens: surgite, postquam sederitis. quorum alterum in prsesens est, id est surgite. ne fides tamquam de incertis et dubiis ambigeret, cum ueluti praesentem efficientiam ueritas propheticse admonitionis adferret et uiuis nobis fiduciam spei non cunctantis insereret. tempus autem huius, quod praesens est, mandati distulit in futurum in eo, quod ait: cum sederitis. in non ambigendis ergo mandatis praesentis est ueritas; in consequendis autem expectandi temporis dispensatio reseruatur. [*]( 1 Ecclesiastes I, 18. 8 Ps. LXXIX, 6. 14 Matth. V, 5. ) [*]( 4 doloris GRPT ex dolorem m. 2 V 5in tantum GRPT tanti r ae per VPT sem p R semper G 7 doloris bio idem GRPT (in R hic ex hinc), doloris est cum hoc id5 (uoces est oum del. m. 2) V 8 profeta GV panem VRl cf. Sabatier //, 164 panes G pane PTR* 9 nobis in lacrimarum G in mensura G VRT in mensurS P 10 tenendum (i 11 neque — contendendum om. R, in GVPT leguntur 12 id RPT in G V if. praef etp. 137, 25 13 continendi G 14 inter dicens et beati P inseruit surgite poatqua sederitis 15 beatitudinem ex beatitudinis corr. m. 2 V 19 seruabit r 20 in praeBens id eat G 28 cunctantM P 24 in eo quo V 25 ergo mandatis ex ergo mandatis ergo corr. m. 2 I ergo mandati T 27 dispensatio PRPI' dispositio ln. )

623

Ut autem. quando sibi surgendum esset, cum sederint, sciant, temporis ipsius demonstrata est plenitudo: cum dederit, inquit, dilectis suis somnium. mortem sanctorum deus somnum frequentissime nuncupat, ut ad hunc eundem Dauid: cum obdormieris et requieueris cum patribus tuis, tunc excitabo de semine tuo, qui mihi erit in filium et cui ero in patrem; et dominus de Lazaro: Lazarus dormit; et apostolus de resurrecturis ait: quoniam nos, qui uiuimus, non prseueniemus eos, qui dormierunt. plenitudine itaque gentium in somnum mortis recepta et Israhel reliquo saluato tunc post hanc sessionem atque somnum resurrectionis est tempus. et quia dum temporum plenitudo concluditur, gentium quoque crediturarum secundum apostolum consummabitur plenitudo, idcirco ait: cum dederit dilectis suis somnium: hoc surgendi sedentium, quod et dandi dilectis somni tempus esse demonstrans, id est omni plenitudine iam recepta.

Quid autem sint dormientes dilecti et resurrecturi sedentes, continuo cum quadam significatione rei praesentis ostendit dicens: ecce hereditas domini. sancti scilicet dormientes et resurrecturi sedentes hereditas domini est: non ille carnalis Iacob neque terrenus Israhel factus ex diuisione gentium portio et funiculum hereditatis secundum Moysen dicentem: cum diuisisset excelsus gentes secundum numerum angelorum dei, et facta est portio domini Iacob, funiculum hereditatis Israhel. et quia [*](5 n Reg. 7,12 sq. 8 Ioh. XI, 11. 91 Thesaal. 4,14. 24 Dent. XXXII, 8 sq. ) [*]( 1 esset PTE esse VR 2 plenitudo VR ualitudo PT dederitis V1 3 inquit VR om. PT aui V1 somnium V somnum RPT 4 somnum VRPT somnium G 6 obdormieris VRe dormieris PTb 6 tuno VR om. PT 7 oui ero in VR ego ero ei in PTE 9 uimus V 10 plenitudine GRT ex plenitudo corr. m. 2 V plenitudinS P in VR post PTE 11 reoepta VRT recepte P istrahel V 15 som***m G somnum VRPT 16 sedentium GVR sedendfl P a sedendo T 17 omni RPT sup. lin. a m. 1 V 18 quid R qui PTE dilecti — sedentes om. PT resurrecturi sedentes Zeno b sessuri resurgentes Re *#ssurire "".gentes V 21 dormientes (ex dormientis V) GVPT & dormientes R 22 istrahel V 23 funiculum VRP funiculus TE et sic in/I. )

624
iam hic Israhel ob impietatem suam esse non meretur hereditas, quae hereditas esset, ostendit dicens-: ecce hereditas domini fili, merces fructus uentris. ea ergo in filiis hereditas domini est, quam ex mercede fructus uentris acceperit. non enim inanis hic fructus est, quo ex uirginali uentre manens antea deus nascitur. nam merces eius hereditas est et hereditas filii sunt. quotquot, iuquit, eum receperunt, dedit his potestatem filios dei fieri, et rursum: filioli. adhuc pusillum uobiscum sum. hi ergo filii hereditas est et haec hereditas merces fructus est uentris. est ergo dominus fructus uentris, quem ex se in uitae nostrae fructum pariens uirgo progenuit. et haec eius merces est, qui ex uirgine nascendo fructum uentris esse se uoluit, ut ei gentes, quas in filios per fidem generaret, hereditas sit.

Quod autem, quia fructus uentris effectus sit, hanc mercedem hereditatis acceperit, psalmus alius testatur dicens: posce a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae; testatur et apostolus dicens: qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo: sed se exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu repertus ut homo: [*]( 7 Ioh. I, 12. 8 lob. XIII, 33. 17 Pe. II, 8. 19 Phil. II, 6. ) [*]( 2 quae hereditas PT add. m. 2 V et quae hereditas R 8 merces VPT mercis R 4 hereditae dñi VR domini hereditas PT 5 quo ex VR cum ex PTb quo cum ex e 6 meroes (mercis G) eine GVRT merces ei ut P est et hereditas filii sunt RPT est hereditaa fili sunt G eat et haec hereditas filii sunt V 7 quodquod GV quotquot ex quodquod corr. m. 3 R inquid GP inquit ex inquid R 8 his GVRPT eis E 9 uobiscum sum GTP (P haec uerba filioli — aum in tnarg. super. add.) su uobiscum VR hii T fili V filis G 10 mercis fructus est uentris Gifmerces fructus eat uentris Vmerces (mercisP) fructus uentrisif 11 ex se in G VPT in se ex R 12 merces G VRPT 18 nascendi G fractn uentris esse se uoluit VR fructa uentris esse se noluit G fructum uentris esse noluit P fructus uentris esse uoluit T 14 in filios VRPT in filio G 15 cum autem V 17 a me om. G 18 possessionem tuam RP (dt GV k. L non COnltat) possesaionem T 19 dicens om. PT esset VR esset constitutus PT 20 rapina R esse om. R sed semaipsum R. )

625
humiliauit se factus ob“diens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod exaltauit illum deus et donauit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectat c selestium et terrestrium et infernorum, et omnes linguae confiteantur, quia dominus Iesus in gloria dei patris. haec ergo merces fructus uentris est, quae donatur in nomine, qua; defertur in honore, quse praestatur in gloria. et hanc habet retributionem ab inmortali eius natura humanae infirmitatis suscepta natiuitas, ut, quia fructus uentris factus ipse est, merces quoque eius gentium fiat hereditas, et hereditas ipsa sint filii.

Dehinc sequuitur: sicut sagittae in manu potentis, ita filii ii excussorum. sagittarum hic usus est, ut emissae celeri uolatu ferantur et ad destinata quaeque indeflexa linea dirigantur. esse autem sagittas, quibus dominus utatur, ita legimus, cum ait: misit sagittas suas et dissipauit eos. in Esaia quoque ita scriptum est, quod etiam de ipso domino dictum forte esse potest intellegi: et posuit me tamquam sagittam electam et pharetra sua abscondit me et ait mihi: magnum tibi est hoc uocari puerum meum. sunt ergo istius modi dei sagittae uolatu citae, ictu fideles: quas, quantum spiritalis ratio demonstrat, significari doctrinas propheticas atque apostolicas, in [*]( 17 Ps. XVII, 15. 19 Esai. XLIX, 2 sq. ) [*]( 1 oboediens VR ob*diens G obaudiens PT 2 illum ex illud m. 2 V 3 et om. G et donauit — omne nomen om. P omne nomen ex omne nomine corr. m. 2 V 4 flectat GVR flectantL P flectatur T 5 omnis linguae confiteantur quia G omnis lingua confiteatur quoniam VRPT 6 in gloria (a ex am m. 2 V) dl GV in gloria est dei RPT 7 haec ex haero corr. m. 1 V mercis GR 9 ab inmortali GVRT habet mortali = P 11 ipse GRPT om. V mercis G fiat hereditas et hereditas ipsa GRTP (P et hereditas supr. mid.), fiat hereditatis ipsa V 18 dehino sequitur (sequatur ? G) G VPT om. R potentia G VRT potenti P 14 filii GRPT fili V 16 caeleri VR 19 ***tum forte G forte dictum Vli dictum PT potest G possit VRPT 20 et faretra GVPT et in faretra RE 21 ait GVRPT dixit E hoc GVll om. PT 22 dei om. VR 28 iactu R spiritalis ratio GVRPT ratio spiritalis E 24 significari GVRPe significare Tb cf. Arad. p. 11. ) [*]( XXII. Hilar. Plet. para I. ) [*]( 40 )

626
quibus dei uerbum est, oportet intellegi, ubique missas, conpungentes, arguentes, uolantes.

Quamquam in plurimis locis meminerimus esse et mortiferas et letales sagittas, de quibus scribitur: sagittas suas arsuris operatus est, uerum hic non de ultricibus sagittis dici aliquid intellegi potest: quia nunc sicut sagittse in manu potentis, ita filii excussorum. Pharao in mari rubro in interitum ob crimen impietatis excussus est. excussum quoque apostolicis pedibus puluerem scimus sententiam esse maledicti. et quia siue prophetae ipsi, qui excussorum, id est peccatorum et maledictorum filii, tamquam uolantes et fideles sagittae doctrinae caelestis emissi sunt, uel apostoli ecclesiarumque doctores de excussis per impietatem suam in maledictum gentibus crediderunt, idcirco ait: tamquam sagittae in manu potentis, ita filii excussorum; orbem terrae uolatu peragrantes, infidelia corda doctrinae telo uulnerantes et peccatorum omnium incentiua salutari iaculo pungentes.

Atque ut id ex his dictum intellegi posset, quos deus de excussorum filiis ad doctrinam salutis modo emitteret sagittarum. id consecutum in dictis est: beatus uir, qui inplebit desiderium suum ex ipsis; non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta. beatus ergo ille est. qui ex ipsis desiderium suum potuerit inplere, id est uel de sagittis uel de filiis excussorum, desiderabilibus se scilicet doctrinae uerbis replere et de praedicatis fructibus futurorum bonorum expectatisque satiare. atque ut hos ex dei doctrina sedificatores esse illius, quam superius memorauit, ciuitatis [*](4 Ps. VII, 14.. ) [*]( 1 mis*** G emissas VR 8 quam G in plurimis GVR plurimis PT et om. PT 4 laetales VR loetales T 6 hic non G VR hie PT 6 aliquit VR potest GVRP non potest T 7 filii GR et filii (fili I ) VPT farao GVR 10 ipsi GRPT ipsius V 12 emissi ex emissa corr. m. 2 V emissae PT 18 in om. R 16 infidelia — uulnerantes om. PT extant in GVR 18 possit VR 20 inplebit G V impleuit RPl 24 se om. VPT 25 repleri T de praedicatis ex Zenonis exemplar. I de praecatis V deprecatis PT de desperatis R cf. Acad. p. 82 tuturorum om. R 26 que satiare om. TP adque r. )

627
ostenderet, idcirco ita clausit: ex ipsis non confundentur, cum loquentur inimicis suis in porta. quod ex ipsis siue ad beatum uirum pertinet, qui desiderium suum inplebit ex ipsis, uel ipsis filiis excussorum erit proprium, qui ex ipsis non confundantur, cum in porta inimicis suis loquantur.

Neque ambiguum est, quid in porta loquentur sedificatse per prsedicationem suam a domino ciuitatis. meminimus autem in psalmo altero dictum: qui exaltas me de portis mortis, ut adnuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion. et hic quidem plures portae sunt, in quibus propheta a mortis portis exaltatus omnes laudes dei prsedicat; sed scimus esse portam unam regiam, dominicam, caelestem, de qua dictum est: hsec est porta domini, iusti intrabunt in eam. et cum non confundentur hi excussorum filii in porta inimicis suis loquentes, necesse est, ut his inimicis suis loquentes ' non confundantur, qui cum iustis non merebuntur intrare; exprobrantes illis impietatem in deum, inob“dientiam in praedicantes, infidelitatem in aeterna promissa, odia in innocentes et in ipsa ecclesiae membra saeuitiam, ipsi confidentes et nulla fidei suae ac religionis ambiguitate trepidantes, sed hos inimicos suos ab eius aditu ingressuque prohibentes, qui ait: nemo uadit ad [*]( 8 Ps. IX, 15. 18 Ps. CXYII, 20. 21 Ioh. XIV, 6. ) [*]( 1 ostenderet GRPT ex ostendit corr. m. 2 V confundentur VRPTE n confundetur G 2 loquentur RPT ex loq.tur corr. m. 2 V Ioqitur G quod GVRT quod ait PE 3 qui G VPT ex quid est (?) corr. R 4 inplebit V impleuit GRPT qui G VRP quia TE 6 quid in scripsi quin in GPT qui in VRE qf. Addenda 8 in psalmo G VR psalmo PTE 9 laudes VPT laudationes R 10 hic GRPT ex his corr. m. 1 V 11 a mortis portis RPT a portis mortis E laudes dei VRT dei laudes PE 12 esse portam una VRPT unam esse portam E 13 haeo est VR haec 1T in eam VR in ** G per eam PTE 14 hi VRP hi* G hii T fili r 15 loq.tes V ut ie V suis VPT om. R(Gl) non confundantur r VRT ss = = confundantur P 16 exprobrantes GRT exrpbantes P r exprobaren*** V 17 illis VRPT illi (?) G inoboedientiam G inobedientiam RPT inpraedicantes R praedicantes G 18 in innocentes RPTV* in nnocentes F1 in no*entes G 19 confidentes VPT confitentes G fidentes R 20 ab VRPT aub G 91 prohibentes GRPT prohibente V. ) [*]( '40* )

628
patrem nisi per me, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Canticum graduum.

Beati omnes, qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius.

Quotiensque de timore domini in scripturis est sermo. animaduertendum est numquam eum solitarium relinqui. tamquam sufficientem nobis ad consummationem fidei, sed subici multa aut ante ferri , ex quibus timoris domini ratio et perfectio intellegatur; ut cognoscimus ex eo, quod per Salomonem in Par“miis dictum est: si enim sapientiam inuoces et intellectui des uocem tuam et exquiras eam tamquam argentum et tamquan thensauros inuestiges eam, tunc intelleges timorem domini. uidemus enim, quantis usque ad timorem domini gradibus peruentum est. ante enim inuocanda sapientia est et omne legendi officium intellectui est deputandum et exquirenda ac peruestiganda est sapientia: et tunc timor domini intellegendus. et quantum ad communem humanae opinionis pertinet sensum, non ita de timore sentitur. timor est enim humanae inbecillitatis trepidatio metuentis id perpeti, quod sibi nolit accidere. existit autem et commouetur in nobis de reatus conscientia, de iure potioris, de impetu fortioris, de aegritudinis causa, de ferse occursu et de [*]( 12 Prov. II, 3 sq. ) [*]( 1 dfis fl ihs xps G dftn lfcms xiii V Explicit psalA CXXVI incipit paala CXXVII G Explicit psalmus CXXVI incipit psalmus CXXVII r Finit psSl CXXVI incipit CXXVII R Explicit trSct CXXVI incipt trSct CXXVII P Expl. de CXXVI incip. de CXXVII T 7 qaotiensque VPT quotiensq R1 quotiens R9 quotienscumque E cf. Acad. p. 29 in scribturis V 11 cognoscimus GPT cognoscamus VR ex GVRP om. T solomonem G V 12 paroemiis G paremiis Cuu. litt. eras.) R proemiis VP prooemiis Tb prouerbiis e 16 est G sit RPT 18 et ante exquirenda om. R peruestiganda est G Re pernestiganda PTb cf. Stud. 1889p. 316 19 timor ex timorem R et GRPTe sed b fort. reete 21 inbicillitatis G 24 causa GR casu PTE cf. Acad. p. 68. )

629
omnis mali passione. hic ergo timor non docetur, sed ex natura infirmitatis occurrit. neque quid timendum sit discimus, sed terrorem suum ipsa illa nobis iniciunt, quse timentur.

At uero de timore domini ita scriptum est: uenite, filii, audite me, timorem domini docebo uos. discendus ergo dei timor est, quia docetur. non enim in terrore, sed in ratione doctrinae est; neque ex trepidatione naturae est. sed praeceptorum obseruantia et operibus uitse innocentis et cognitione ueritatis ineundus est. nam si idcirco deus timendus est, quia plura fulminibus arserint, tonitru prostrata sint, terrae nunc motu conciderint, nunc biatu recepta sint, nullus fidei timor est, qui ex timore accidentium commouetur. nobis autem timor dei omnis in amore est, metumque eius dilectio perfecta consummat. dilectionis autem nostrae in eum hoc proprium officium est, parere monitis, statutis obtemperare, pollicitis fidere. audiamus ergo scripturam dicentem: et nunc, Israhel, quid dominus deus tuus poscit a te, nisi ut timeas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius et diligas eum et custodias praecepta eius ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ut bene sit tibi? quibus dictis conuenientia et congrua propheta in exordio psalmi locutus est dicens: beati omnes, qui timent dominum, qui ambulant in uiis eius: ostendens non ex trepidatione nostra, quia haec timoris est auctor in ceteris, neque ex terrore eius, qui terribilis sit. [*]( 4 Fs. XXXIII, 12. 16 Dent. X, 12 sq. ) [*]( 2 ocourrit GR recurrit PT 4 ad uero G scribtum G 7 naturae est R naturae er G naturae PTE 9 si alii. G timendus GPTE aestimandus R 11 uullus fidei timor est G nullum fidei meritum in timore est RPTE 12 ex timore G ex terrore RPTE 18 metumque (iVR metam PT 15 monitis VRPT monitionis G, possis monitionibus, sed cf. Acad. p. 81 16 fidere G confidere VRPT scribturam G V et nunc GVPT ex et quid nunc corr. R istrahel G V 17 posoit fcripsi possit G postulat VRPTE cf. Acad. p. 3,5 18 amboles G 19 eam GJ'RPТ om. Tn 21 tibi sit R 25 in ceteris GVR in fris T in terris P neque GRPT siquae T'. )

630
beatos esse, qui timeant, sed ei eo, quod in uiis domini incedant. timor enim, ut diximus, non in metu, sed in oboedientia est: et timoris testimonium est obsequella. ceterum, si quis timeat neque pareat, erit quidem timens ex trepidatione naturae, sed non erit beatus ex timoris officiis.

Multae autem sunt uiae domini, cum ipse tamen uia sit. sed cum de se loquitur, uiam ipse se nuncupat et rationem, cur se uiam nuncupasset, ostendit dicens: nemo enim potest ad patrem uenire nisi per me. uerum cum de prophetis ac scriptis eorum, quibus ad Christum pergitur, sermo est, tunc uise plures sunt in unam uiam undique congruentes; quod utrumque eodem per Hieremiam prophetam loco significatum est dicentem: state in uiis domini et interrogate semitas dei seternales et uidete, quae est uia bona. et ambulate in ea. multse itaque uise interrogandae sunt et in multis insistendum est, ut unam, quae bona est, inueniamus per multorum scilicet doctrinam unam uiam uitse seternse reperturi. uise enim in lege, uise in prophetis, uise in euangeliis, uiae in apostolis sunt, uiae quoque in diuersis prseceptorum operibus- sunt, in quibus per timorem dei ambulantes beati sunt, quibus dicitur: