Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Repletur etiam gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione; non enim sufficientia sunt ad referendas deo laudes linguae nostrae atque oris officia. mutauimus crimina in innocentiam, uitia in uirtutes, ignorantiam in cognitionem, interitum in inmortalitatem: et hoc deo faciente gratiam psenitendorum et nouorum bonorum initia reddente. quod enim optabilius nobis est tempus? quo adulterabamus aut quo maluissemus uirgines fuisse ? quo ebrii eramus aut quo in ieiuniis lsetamur? quo pecuniae seruiebamus aut quo pecunia nostrae benignitatis est usus? quo dsemonia adorabamus aut quo daemoniis imperamus? quo placere saeculo gestiebamus aut quo saeculum uincimus? quo deum nesciebamus aut quo heredes deo prseparamur?

Hanc spei nostrae fidem gentes contemplantes dicunt: magnificauit dominus facere cum illis. hanc in [*](2 Phil. I, 28. 8 Ioh. XIV, 16. ) [*]( 51 me melius GR melius VP est GRP esse V 8 quidem nunc GVRP nunc quidem E 4 et om. V se docet G V se edocet R se dicit P 5 namque ex namquae m. 2 r reuelatio ex reuelata (?) R 8 oarente V 11 linfrue enim nrae P adque V mutauimus his scrips. P ***abimus G crimina innocentia V 12 interitum inmortalitatem G 18 et hoc do faoiente gratia G et hoc a do gratiam faciente VR et hoc a deo gratia (gratiam T) referente PT cf. Acad. p. >'i9 14 noborum V1 obtabilius G 15 a nobis V tempus est PT quod G quod P aut quod G (ila etiam in seqq.) 16 in ieiuniis RV(Gf) ieiuniis PT 17 post aut quo uerba repetita pecuniae seruiebamus aut quo del. m. 2 V noatrae VR nostra PT 18 benignitatia GRPT benignitatis ex benignitas corr. m. 2 V 19 imperabamus B 20 uincimus TE uicimus GVRP quo dft VRT quod dflm G qd deum P 28 dfis GPT ds VR cf. p. 609, 14. )

611
uirtutes uitiorum demutationem contuentes dei in nos magnificentiam admirantur. idipsum etiam ex sensu adepta huius beatitudinis nos quoque confitemur in oris gaudio et exultatione linguse: magnificauit dominus facere nobiscum: facti sumus lsetantes. lsetamur enim de profundo ac miserabili cseno ablutos nos fuisse et nouos ex omnibus uitse anterioris uitiis constitisse.

Et quia propheta futurae spei gaudia loquebatur, licet secundum scripturae consuetudinem tamquam de praeteritis gratularetur, tamen per consequentem precem non sui temporis res has esse declarat dicens : conuerte. domine, captiuitatem nostram. si fuit tamquam consolatus, cum auersa est captiuitas, quomodo nunc ut a se auertatur orat? sed in superioribus propheticse scientise fuit sermo futurorum gaudia tamquam de praeterito nuntiantis; nunc autem de auertendis communis oratio est, cui se propheta, tamquam et ipse sit captus, admisceat, tamquam adhuc in isdem se esse cognoscat. scriptum est enim: iustus in principio sermonis sui ipse sibi accusator est et rursum: confitere primum peccata tua, ut iustificeris, et: beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. scit quidem propheta se liberum; sed tamquam captus deo subditus est siue per propriae confessionis disciplinam, quia, ubi peccati confessio est, ibi et iustificatio a deo est, quod in publicano et ' pharisaeo dominus testatus est, cum pharisseus iustum se gloriatus [*](18 Prov. XVIII, 17. 19 Esai. XLIII, 26. 20 Matth. Y, 5. ) [*]( 3 in his oris V exultatione linguae G VRPT linguae exultatione E 5 laetabimur G ao ex hac R 6 ablutoa GR absolutos V nunc ablutos PTE 9 scribturae G V 10 praecem G V 12 consulatus T 13 oaptiuitas G om. VRPT 15 id praeterito G nuntiantis RP*T(G ?) nuntiantes Pl nuntians V de auertendie VRT neo auertendia (?) G = — auertendis P 16 oratio est VR oratio*** G oratio PT est oratio E tamquam et ipse sit captus GVRe tametsi ipse est captus P tametsi ipse non eat captus Tb 17 admisceat GVPTb admisoet Re in isdem 11 GVR1' in hisdem P 18 scribtum GV 21 consolabuntr G consulabuntur V 22 liberum G j''RPT liber V1 25 fariaeo G V farisaeo R phariseo P. ) [*]( 39* )

612
est, publicanus uero pro peccatis orasset; ait enim: amen dico uobis, quia magis iustificatus est publicanus quam pharisseus — siue ergo ob id propheta conuerti captiuitatem communem precatur, seu quod populum omnem a peccatis captum sciebat; et sicut cum apostolo membro uni corpus omne conpatitur, ita et populo captiuo a peccatis propheta concaptus est

Sed tamen orare pro captiuitate sua bonum sibi esse demonstrat dicens: qui seminat in lacrimis, in gaudio metet. euntes ibant et flebant mittentes semina sua. uenientes autem uenient in exultatione, portantes manipulos suos. quis hic ad Iudaeos sermo est, ut eorum in hoc psalmo uideatur prophetata captiuitas? quse uero ad communem humani generis consuetudinem ratio? quis enim umquam serens fleuit? aut numquid huius lamentabilis sationis Iudaeis usus ex lege est? nequaquam igitur istud scriptum usquam aut gestum est, sed est prophetia superioribus dictis conexa. duas autem esse sationes sanctus apostolus Paulus docuit, carnis et spiritus, demonstratis et enumeratis seminibus sationis utriusque, cum caro adulteria, ueneficia, comisationes, ebrietatem, auaritiam, idololatriam et cetera his similia sereret, spiritus uero pacem, gaudium, continentiam, caritatem, sobrietatem, mansuetudinem et quae sunt his consequentia seminaret, et sata sua uno quoque messuro. cum igitur optimum deo sacrificium sit cor contribulatum et beati sint lugentes, quoniam ipsi consolabuntur et unusquisque, quae seuerit, metet, operum suorum fructus in iudicium tamquam [*]( . 1 Luc. XVIII, 14. 19 cf. Gal. VI, 8; Y, 19 sq. ) [*]( 2 quia V quoniam RPTE 8 conuerti GRPT conuertit F 4 comn munem G VRe in commune PTb praecatr G 6 et sicum apostolo V memor. uni (?) G 10 mittentes semina sua VRPT portantes semina sua G 12 hic GRPT hinc V ad GV*RPT & F1 13 captiuitatia F1 14 ratio (er ratione V) FjRTratioestPE 15numquit V 16 istut V 17 usquam RPТE umquam V 19 paulus om. V 20 utriusque VRT utrisque P 21 comisationes V comesationea RP comessationes TE idololatriam VR idolatriam PT 22 gaudia F1 24 unoquoque messuro RPTE unum quemque messurum V 26 lugegStea F1 27 aeuerit VPT seruerit R metet VRTE metit P. )

613
manipulum laturus, seminandum nobis est cum confessione peccatorum, cum luctu corporalis infirmitatis, cum lamentatione ac dolore conscientise nostrae, quod nequaquam possimus digne praecepta dei secundum propositum uoluntatis explere. tunc quae in lacrimis seuerimus, metemus in gaudio: euntesque flentes cum exultatione ueniemus, repleti fructibus nostris et manipulis. elaboratae a nobis messis onerati, consolati per Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. amen.

Canticum graduum Salomonis.

Nisi dominus sedificauerit sibi domum, inuanum laborauerunt, qui sedificant eam.

Ratio et temporum et prophetise intentam adhiberi ad praesentem psalmum cognitionis postulat diligentiam, ne forte nos ad inanem intellegentiam absoluta quaedam uerborum species et ipse ille gestorum corporalium.ordo sollicitet: maxime cum plures, interiores causas doctrinae propheticse nescientes, sensu Iudaico praeteritorum temporum prophetiam contineri his graduum canticis opinentur, ut ea captiuitas Hierusalem praenuntiata sit, quae sub Ieremiae diebus acciderit, et eiusdem rursum depulsae captiuitatis gratulatio prophetetur, sitque eorum temporum, quae psalmis his enuntiantur, aut seruitutis dolor aut reditus lsetitia. non inprobamus hunc sensum, neque eorum [*]( 1 manipulum VR manipuloa PTE 3 ac ex hac R possimus VR possumus PT dignae R igne V 4 praecepta dei VRT dei praecepta PE praepositum V 7 honerati T 8 amen om. V Explic. psalmus ( XX V incipit psalmus CXXVI V Finit psal. CXXC7 incipit CXXVI R Finit psalmus CXXV iñc psalm CXXVI P Expl. de CXXV incip. de CXXVI T 10 gradum V Salomonis h. 1. om. Vsed cf. p. 61-5,16 11 sibi h. I. om. R sed cf. p. 616, 10 in uano h. I. V 14 cognitionis RPT om. V 17 pluretJ RPT ex pules corr. m. 1 V 18 sensu RV'Pl' om. F1 his VR in his PTE 19 ut ea R V'PT ut I'1 hieruealem G VT ieruealem RP 20 ieremiae G VRP hieremiae T 21 rursum G rursus VRIT gratulatio prophetetur R gratulatio profe**** G gratulatio profitetur V gratulatione profiteatur P gratulationS profiteantL eorum temporum V ***temporum G ex eorum temporum R eorum PTE 22 enuntiantur RT *ų.untur (?) G enuntiatur VP. )

614
intellegentiam coarguimus. dignum est enim, ut miserabilem populi casum et inpietati eius debitam p“nam et post longse seruitutis sufficientem peccatis grauibus satisfactionem et misericordem in eos dei indulto reditu uoluntatem secundum prouidentise scientiam prophetae spiritus praeloquatur.

Verum cum captiuitatis illius reditum grauior sit et inremissa consecuta captiuitas et sedificationem ciuitatis receptse miserabilis maneat et non demutanda uastatio, sciantque et spiritalis reditus gloriam Israhel reliquo reseruari et caelestis ac sanctse; Hierusalem sedificationem usque ad beati et dominici regni tempora conparari, maximeque cum spes illorum dierum atque res omnium horum psalmorum uirtutes et genera testentur: non intellego, cur tantum de caducis ac demutabilibus malis ac non etiam de aeternis esse uelint prophetiae dolorem et temporalium magis gaudiorum et eorum, quse grauissimae postea demutaturse essent calamitates, potius quam indemutabilium et aeternorum intellegant demonstratam esse lsetitiam, cum magnificentise propheticse magis dignum sit beata et aeterna et caelestia praedicasse. quamquam igitur psalmi superiores captiuitatem non corporalem tantum et terrenam, sicuti libertatem non caducam, non praesentem, non ssecularem in se demonstrati sint continere, tamen etiam hic quoque psalmus nihil in se terrenum, nihil humile, nihil praeteritis temporibus conueniens intellegitur esse conplexus. sed [*]( 2 uoces impietati — poenam et, quae in VPTE leyuntur, om. R, fortasse etiam G, si ex litterarum ibi inter uoces casum et longae euanidarutn haud ita magno spatio coniecturam facere licet longae GRPT lõglLID corr. in logae man. 2 V 3 sufficientem om. Gf et misericordem GVRPT1E misericordem T* fort. recte 4 di G V de = P uoluntatem ex uoluntatis corr. m. 2 V 5 prophetae R profetae G profetiae V propbetie PT 7 consecuta captiuitas VRPT captiuitas G captiuitas consecuta E 8 sc.ant quae G sciantquae (ae in e corr. m. 2) V sciamque coni. Bened. et ante spiritalis om. Gt 9 istrahel G V reliquo VRPT dereliqu*(? 10 ac ex hac R usque ad GR Y*PT usque et V1 et dominici VRT et dni G ac dominici PE 11 cum specie*********re somnium G 18 intellege 0 14 profetiae GVR prophetae E 15 grauissime G VP 17 indemotabilem V 18 magnificentiae ex magnificentiam m. 2 V 20 superioris G VI (is in es corr. m. 2 V) 22 tamen ex tamenen corr. m. 2 r 24 intellegitur GPTR (R itur ex etur corr.) intellegetur V. )

615
secundum propheticam et euangelicam et apostolicam auctoritatem eas spes omnes praenuntiare, in quas se patriarcharum desiderium, sanctorum expectatio, apostolorum fides, martyrum confessio et omnium credentium cursus extendit, id est in sancta tempora, in aeternae ciuitatis incolatum atque c“tum, in regni dominici beatitudinem, in spiritalis libertatis nouam gloriam. in consortium diuinse seternitatis et regni. atque ut id absolutius intellegatur, ipsas illas uerborum uirtutes proprietatesque tractemus.

Nisi dominus aedificauerit sibi domum, in uanum laborauerunt, qui sedificant eam. nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilauerunt. qui custodiunt eam. in uanum est uobis diluculo surgere. uolunt plures Salomonem sedificationi ciuitatis et templi studentem in eo ipso molitionis suae tempore euersionem ciuitatis ac templi, quod conderet. prophetasse. quia et titulus ante latus auctorem eum psalmi huius esse demonstret. magnis enim uiribus et totis regni sui opibus magnificum aliquid et deo dignum efficere temptabat. nam ad centum quinquaginta milia uirorum, sicut scriptum est, in diuersos sedificationis usus ac ministeria occupabantur. et quamquam instituta a se consuetudine perfectis omnibus maxima custodiae ciuitatis et templi sollicitudo esset adhibenda, tamen, cum non ignoraret inanem tanti laboris operationem futuram, ciuitatem eandem a Babyloniis ob peccata populi diruendam, ista dixisse: nisi dominus sedificauerit sibi domum, in cassum laborauerunt [*]( 2 pronuntiare R 4 extendet G 7 et aeternitatis VR etae*** G 8 GVPT om. R 10 sibi G VPTom. R 11 lauorauerunt V 12 oiuitem V 13 castodiant ianuam G dil**** G deluculo V ante lucem R 14 solomonem G sanctum salomonem (solomonem V) VRPT aedificationi er aedificationis m. 2 V 17 esse G VPT om. R demonstraret V magis V 19 efficeret V 20 sicut G sicuti RPT ex acuti corr. V' scribtum GV 21 ac ex hac R quamquam ex quam corr. m. 2 V 23 custodiae G VR custodia PTE 24 ciuitatem eandem - diruendam Re ciuitatem eadem — diruenda VPl ciuitate eandem — diruenda P* ciuitate eadem — diruenda Tb (in (r de his uocibus non constat) ababy 0:= loniis P ***llonis G 26 sibi GVPT om. R. )

616
aedificantes eam. putant autem prophetiam hanc consummatam in ea tempora fuisse, quibus post captiuitatem populi Dario rege reditum inpertiente aedificata rursum per Zorobabel et Iosedec ciuitas fuit.

Quorum inopem sensum ipsa illa posset consummatio aedificationis arguere. nam per Aggaeum prophetam ita ad hos eosdem restauratores Hierusalem dominus est locutus: adhuc semel, ego moueo caelum et terram et mare et aridam; ê t subuertam sedes regum. psalmi ergo uirtus non in tempora tantum Salomonis, sed etiam in Aggsei intellegenda est conuenire. sedificationis enim utriusque labor uanus est. sedificata namque per Zorobabel ciuitas solum hodie ex se conflagrationis suae cinerem et deformium ruinarum praebet foeditatem. et has sedes regum, quas se aedificatores ad regni aeterni gloriam restaurare arbitrabantur, uastatio iterata subuertit sede adhuc etiam ceterorum subuertenda regnorum.

Bene autem inania humani generis propheta esse opera prophetauit. scit inutiles esse humanarum custodiarum uigilias. scit in cassum esse consurgentium matutinas sollicitudines. ciuitas et a se instituta et ab aliis restaurata iam nulla est: non profecit aedificatio uel prima uel consequens. et recte ipse ille euertendae ciuitatis propheta est, qui auctor fuerat extruendse. a deo ergo domus est aedificanda, quae maneat, quia nisi quae a domino sedificata sit, non manebit. a deo ciuitas est custodienda. ne pereat, quia nisi a deo custodita sit ciuitas, [*](7 Agg. II, 7 sq. ) [*]( 1 ea P profetiam G r 3 aedificata ex aedifica m. 2 V aedificatu (?) G 4 iosedec GVP iosedech RT 5 ipsa illa GVRT illa ipsa P 6 aggeum G VR ita G VPT om. R 8 ego semel R moueo VPT mouebo R 10 non GRPT add. m. 2 V tempore G solomonis r aggei G VR 11 uanus est G VR unus ė PT 12 aedificatur G namquae V ex reconflagrationis G 13 cinere G 14 ad GVRe, om. PTb 15 arbitrantur R 16 sede adehuc V sed ea adhuc P 17 generis r, operis VRPT operis etiam post profeta inseruit m. 1 V (del. m. 2 IJ esse opera ex esse operis corr. m. 2 V cf. Acad. p. 37 18 scit inutilis (is in es corr. m. 2) V sicut inuti* ** G cf. Acad. p. 29 90 restaura*» *G restituta VRPT 21 proficit G 22 ille ipse E 24 ciuitas est GRT ciuitM sed P 25 est custodienda — sit ciuitas om. V m. 1, add. m. 2 in marg. sup. )

617
diruetur. et primum, quae domus dei sit, intellegamus, ut per id cognosci possit, quatenus ab eo aedificanda mansura sit.

Domus est habitantis habitatio. sermo enim diuinus secundum intellegentise nostrae consuetudinem naturamque se temperat communibus rerum uocabulis ad significationem doctrinae suae et institutionis aptatis. nobis enim. non sibi loquitur, atque ideo nostris utitur in loquendo. conuentus quidem ecclesiarum, siue tum templi, quos ad secretam sacramentorum religionem sedificiorum septa concludunt, consuetudo nostra uel domum dei solita est nuncupare uel templum. scriptura quoque uel prophetica uel apostolica ad demonstrationem locorum his est usa nominibus. uerum non hanc, quae a nobis ac nobiscum ita nuncupatur, domum dei esse ex ipsius dictis docemur. ait enim: caelum mihi sedes est, terra autem scamellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus erit requietionis me»? nonne haec omnia fecit manus mea? non concluditur ergo aedificiorum domibus infinitus deus, nec locis in aliquo continetur uirtus inmensa, quae omnia est operata, apostolo idipsum it atestante: deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo: hic cum sit caeli et terrae dominus, non in manu factis templis habitat.

Nulla ergo dei requies est, nulla habitatio? et forte nequaquam creditur esse, qui nusquam est. audiamus ergo [*](14 Esai. LXVI, 1 sq. 20 Act. ap. XVII, 24. ) [*]( 1 et G VR om. PT intellegimus G 2 cognosci: (ir in i corr. m. 2) V quatenus G VR quatinus PT 4 ****quae se G 6 suae add. m. 2 V institutiones P enim ex eam corr. m.2 V 8 secretam R V' sacratam P secratam T om. V1 11 profetica V profetia G 13 ao in ras. R domum dfli di V 14 docemur GRPT doceamur V 15 scamellum V scabellum RPT ****cub**tis (?) mihi G mihi aedificabitis VRPT 16 locus erit G locus VRPT requietionis GRPT ex retributionis corr. m. 2 V 17 fecit GRPT facit V 19 est operata Zeno, cui lectioni fauere uidetur spatium litterarum euanidarum in G, est VRPT fecit E 21 in eo G VR in eo sunt PT 22 in GVPT om. R habitat GPT inhabitat VR 23 di GPT d5 VR nulla G et nulla VPT 24 creditur GPT credetur VR. )

618
ipsum de requie sua et habitatione testantem; ait enim: hsec requies mea in saeculum sseculi: hic habitabo, quoniam elegi eam. elegit autem Sion; sed numquid eam, de qua praesens prophetise huius querella est: nisi dominus aedificauerit domum, in uanum laborauerunt, qui aedificant eam? Sion, in qua templum fuerat, euersa est: et ubi sedes domini aeterna? ubi requies sempiterna? quod habitabile ei templum? nempe illud, de quo dictum est: uos estis templum dei, et spiritus dei habitat in uobis. haec domus et hoc dei templum est, doctrinis et uirtutibus dei plenum et sanctitate cordis diuini capax incolatus, de quo hic idem propheta ita testatus est: sanctum templum tuum, mirabile in sequitate. sanctitas, sanctitas, continentia humana deo templum est.

Domus ergo sedificanda per deum est. humanis enim operibus structa non permanet, nec doctrinis saeculi instituta consistit, , nec inani laboris et sollicitudinis nostrae cura custodietur. extruenda aliter est, custodienda aliter est: [non super terram] non super fluxam et dilabentem harenam initianda. sed fundamentum eius super prophetas et apostolos locandum est. lapidibus uiuis augenda est, angulari lapide continenda est et mutuae conexionis augmentis in uirum consummatum et in mensuram Christi corporis extruenda, specie quoque ac [*]( 1 Ps. CXXXI, 14. 8 I Cor. 3, 16. 12 Ps. LXIV, 5. ) [*]( 1 testantem PT testante G testatum VR 2 in saeculum saeculi U (ubi saltem saeculi etiam nunc legi potest) VRPT in saecula saeculorum E 3 elegi ex elegit V praeelegi R 4 quaerella VR 6 post Sion in R quaedam eras. 8 ei templum VRe et templum G templum PTb nos estis GRPT uos etiam estis V 11 et sanotitate GRPT est sanctitate r hic idem G idem hic VRPT 12 profeta GV 13 continenda G 14 humana ex humano corr. m. 1 V 15 domus ergo GVPT domns ergo haec RE humanis enim operibus VPT humanis ergo operibuB G humanis operibus R 16 structa GRPT exstructa V 17 consistit G VPT consistet R nec inani V et G ut uidetur nec inanis RPT 18 extruenda GVPT struenda R cnstodienda aliter est om. PT non super terram om. VRT et G f (si quid ex litterarum h. 1. euanidarum spatio conicere licet) 20 apostolos ex apostolus corr. m. 2 V locandam est VR locandum PT 21 constinenda est VR continenda PT 22 et pott est add. m. 2 V augmentum V1 23 extruenda RPT extruenda est I". )

619
decore gratiarum spiritalium adornanda. haec ita a deo, id est doctrinis eius sedificanda non concidet. huius domus aedificationem nunc Israhel captiuus post plenitudinem gentium consequetur. haec domus in domos plures diuersis fidelium sedificationibus in unoquoque nostrum ad ornatum et amplitudinem beatae illius ciuitatis excrescit.