Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed neque desunt stare uolentibus sanctorum custodiae. neque angelorum munitiones. dicitur enim : montes in [*]( 3 Ioh. I, 12. 121 Cor. XIII, 9; 12. 16 Hebr. IiII, 22 sq. 20 Deut. V, 81. ) [*]( quod 8 quod G quodquod R quotq P quotquot autem E 4 his GRP eis E 6 et profeta GP propheta R 7 sequamur ergo V 9 ecclaesiam R in eclesia V 10 caeleste mom. V Hierusalem om. R (in G certe caelestem etiam nunc legi potest) 11 in hanc (?) G habitamus R in illa GP in illa ex in illam R 12 em scimus P 14 enigmate GR 15 et illa hierusalem GR om. PE 16 et illa quidem G est illa quidem RP.illa quidem e eclesia G 17 est et RP est G 18 in dfi r 19 sicut R sicuti P 20 hic mecum GPe (airoi μετ' έμού LXX) mecum R. 21 procursibus RE praecorsibi** G procursores (ores in ras.) P cf. praef uerba neque inanis — euolantes, quae sunt in GP, om. R 28 steterimus (ate in ras. t in ners. ineunte add. m. 3) R stet**** G 26 **qui angeloram man**** (?) G. )

601
circuitu eius, et dominus in circuitu po.puli sui ex hos et usque in saeculum. hos enim secundum superiora exempla montes esse existimabimus humilitatem terrae excedentes, firmos et excelsos et inmobiles. cum enim et montem significari ecclesiam, id est dominum in corpore legimus, et inueniamus montes dei exultare atque laetari — scriptum enim est: montes exultauerunt ut arietes --, quomodo possumus montes non eos significatos esse intellegere, qui super terrenam naturam gloriosi iam in dei rebus exultant?

Ac ne leue praesidium in apostolis, uel patriarchis ac prophetis, uel potius in angelis, qui ecclesiam quadam custodia circumssepiunt, crederemus, adiectum est: et dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in saeculum. sed forte apostolorum uel angelorum custodia sufficiens existimetur. uerum id quidem est; sed et Moysen audiamus. namt).ue cum ei dominus dixisset: ecce angelus meus antecedet te. et ille respondit: nisi tu mecum ambules, n e me expellas hinc. bonum quidem praesidium angeli, sed melius domini. multis anima nostra laqueis adpetitur, multis aduersus nos armis dimicatur. non terra, non maria, non aer a fidei nostrse periculo uacant. rapiunt oculos nostros rarae incogniti maris gemmae, occupat animum terrae aurum, notis nos mortis nostrae inlecebris spiritales nequitiae et seris huius uirtutes circumuolant, per uitae praesentis molestias, per alienae uoluntatis mores atque lasciuiam insidiantes, ut irascamur, ut oderimus, ut amemus: undique expectamur et adpetimur. sciens ergo dominus non aduersus carnem et sanguinem [*]( 7 Ps. CXIII, 4. 15 Exod. XXXII, 34. 16 Exod. XXXIII, 15. ) [*]( 2 ex hoc V ex hoc nunc RP eaecundum R 6 inueniamus R inuenimua PE 7 enim est Ra est enim Pe 9 exultant RE excitant P 10 ac ex hac R 11 custodia ex custodiam R 12 *cum saepi.. G circumsaepiunt R circumsepiant PE 13 nunc om. P 16 et ille GRPE ille V mecum ambul*** G mecum ambules V (σvμπορεύη LXX) mecum ambulaturus es RPE (P mecum mpr. add.) 17 **pellans G 18 multis GRPE multis enim V 20 aer a om. P 29 notis G totis RPE nos mortis nostrae GRe nostrae mortis P spiritalis G 26 sciens ergo dns GVR si ergo dfis P. )

602
nobis pugnam esse, sed aduersum mundi huius potentes et nequitias spiritales, ait euangelia consummans: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem sseculi. adest enim; et cum fideliter inuocatur, per naturam suam praesens est. spiritus namque est omnia penetrans et continens. non enim secundum nos corporalis est, ut, cum alicubi adsit, absit aliunde: sed uirtute praesenti et se, quacumque est aliquid, porrigenti, cum replente omnia eius spiritu in omnibus sit, tamen ei, qui in eum credat, adsistit. nam et tribus uel duobus in nomine suo congregatis erit praesens, et in circuitu omnis populi sui est ex hoc et usque in seternum.

Sed quid sibi uult, esse eum in circuitu populi sui OX hoc et usque in saeculum? quia non relinquet uirgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant iusti in iniquitatem manus suas.* in uirga potestatem intellegi conuenit; insigne enim potestatis est. uirgam accepit Moyses, qua posset omnia; fuit et uirga Aaron. sed fuit et uirga Pharao, fuit et uirga Nabuchodonosor. ergo in circuitu nos dominus custodit, ne super sortem nostram peccatorum uirga derelinquatur. ueniunt quidem tribulationes. sed non permanent; ueniunt persecutiones, sed non persistunt. multi redigere libertatem fidei nostrae in captiuitatem uolunt, sed confessionis nostrae, quam in Christo habemus, nemo dominatur. [*]( 2 Matth. XXVIII, 20. 10 cf. Matth. XVIII, 20. ) [*]( 1 sed aduersum URI) sed (ad/I. m. 2) aduersus V potentes GRP potestatem V et nequitias spiritales GRP om. V 2 ait GRP ait enim V euangelia GJIP euangelista V 7 ut cum GR cu P aliunde sed GR aHud -esset P uirtute GP uirtutute R 8 porrigenti ex porrigendi P porrigen** G porrigendi R 11 omnis R om. P ex hoc RPe ex hoc nuno b 13 eum om. P 14 ex hoc et usque P ex hoc eius** G ex hoc nunc usque (ex hoc dittngr. bis scriptum priore loco eras.) R qui V relinquet RP (άϕήσει) reliquit V 16 in iniquitatem GRV ad iniquitatem PE (sed P ad mpr. add.) 17 uerba insigne — est, quae extant in GRP, om. V 18 possit omnia G posset faceret signa V 19 sed GRP om. V farao GVR farao ex faraon P Pharaonis E 20 dñ* G dominus RP dff V custodit ne PVR custodien* (?) G 22 psistunt V ex psistentP persistent R 24 confessionis G (cf. Lact. de ir. 1-5, H) confessioni Rt confi - sioni P. . )

603
non enim super sortem nostram peccatoris uirga derelinquetur. dominus namque in circuitu populi sui est in aeternum, ne uicti et fatigati uirgae imperio in iniquitatem extendamus manus nostras. sed uirga cum inciderit, auferetur; et peccator eum incubuerit, non derelinquetur. breue est, quidquid patiemur ab aduersariis dei: et habet uictoriam et praemium, licet non habeat pr“lii longi laborem. dominus adest. etiam si uis aliqua conpellet, abstineamus manus nostras ab iniquitatibus, non extendamus opera nostra in peccata, quia domino in circuitu nobis constituto uirga peccatoris non derelinquetur, ut maneat.

Post quae conuersio fit prophetae retributionem a domino ei, qui ab iniquitate manus abstinuerit, inprecantis: benefac, domine, bonis et rectis corde; probitatem et facti et uoluntatis in utroque significans. multis enim uel propter hominum fauorem, uel propter periculum et metum facti opus bonum est. uerum nisi ex uoluntate boni simus, etiamsi homi- ' nibus boni uidebimur, tamen deo boni non sumus, quia perfecta bonitas in recti cordis consistit adfectu.

Retributio autem ut bonis adest, ita et malis non abest. nam sequitur: declinantes autem ad obligationes adducet dominus cum operantibu-s iniquitatem. et hic quoque duplicis significantiae sermo est. declinantium ad obligationes et operantium iniquitates. qui declinant, ex alio in aliud declinant. id est ex bonis operibus recti cordis in obligationes. et quas esse obligationes existimabimus? eas [*](1 non e = ≡ ≡ n G derelinquetur GRP derelinquitur V 2 populi dRP poli V 8 in iniquitatem scrip.ti cf. p. 602, 16 iniquitatem GP ad iniquitatem RE 4 peccator fJ P peccato R 6 uictoriam et praemium Ci uictoriae praemium RPE 7 proelii RPE praemii G 8 conpellet t GR conpellit P 19 posque G 13 ei qui ab GR et quia P inpraecantis GR 14 probitatem et RP probitatem ex G 18 uidebimnr ex uidemur P 20 ut bonis adest ita et malis non abeet GRP (nisi quod in G tdtima uox euanuit) ut bonis ita et malis non deest V 21 nam sequitur GRP aicut subsequitur ex ita et sicut subsequitur m. 2 V 24 qui declinant ex alio om. P 26 et quas esse obligationes om. P. )

604
nempe, quas solui propheta monuit dicens : non tale ieiunium elegi, dicit dominus; sed solue omne uinculum iniquitatis. dissolue obligationes uehementium commutationum. si quis ergo se a praeceptis dei declinans his obligationibus conligauerit, adducetur. cum operantibus iniquitatem, in eandem scilicet sententise poenam transgressor et inicus futurus. qui enim operatur iniquitatem, legis alienus est: qui autem declinat ex lege, legem, in qua mansit ante, transgreditur.

Non declinandum igitur ad obligationes est; neque libertas nostra est nexibus saeculi et mundialium negotiorum uinculis inserenda. nouit Paulus beatus solutos ligari non oportere, cum dicit: solutus es ab uxore?noli quaerere ligationem. et hoc non de criminoso uinculo necessariae ligationis ita sensit. ceterum sunt alia uincula., quse fidem nostram impediunt et obligant sibique conectunt: maxime augendae pecuniae labor et negotiandi insincerus profectus. haec enim ita obligant peccatis, sacramentis, commerciis, ut sibi nos captos possessosque detineant. ab his ergo omnis mens, uoluntas, studium soluendum est, quia declinantes ad obligationes una adducentur cum operantibus iniquitatem.

Erit autem Israhel pacificus non derelicta super se uirga peccatoris; sed in fide perfecta ac spe seterna manens audiet pro portione sibi dici: pax super Israhel. ille est enim [*]( 1 Esai. LVIII, 6. 13 I Cor. 7, 27. 24 Ephes. II, 14. ) [*]( 2 elegi dicit dominus (iuxta LXX) P elegit dominus Re omne uinculum P omnem nodum tuum R 7 iniqua R iniquus P legis alienus est Vll (cf. interpret. ad Sall. Cat. 40, o) ab obseruatione legis alienus est PE 8 legem in qua mansit ante transgred itur HPE transgresaor est legis V 11 mundialifl (aliil in uers. exeunte add. m. 1) R post mundialium in tiers. ineunte 4-6 litt. eras. R 12 Paulus beatus Ra (cf. supra 592, 6) beatus Paulus Pe 14 ligationS in ras. P 16 conectunt R (if. Brambach p. 303) connectunt P maximae R 19 omnis mens R mens PE 20 declinantes PE obligantes R 23 peccatori R ac ex hac R. )

605
pax nostra, qui fecit utraque unum, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula. amen.

Canticum graduum.

In auertendo dominum captiuitatem Sion facti sumus sicut consolati.

Nisi essent in psalmis quaedam tales prophetise, ut in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt, non conuenirent, profecto auderent multi nihil in psalmis spiritaliter dictum existimare putarentque nos quasdam commenticias assertiones et ementitas interpretationes inquirere, quibus uideremur altius nescio quid ac profundius ceterorum sensu intellexisse, proinde quasi nos sensui nostro ea, quse scripta sunt, coaptemus et non magis ex his, quse scripta sunt, sensum diligentis et sollicitse intellegentiae consequamur. scriptura enim legis manet atque est anterioribus quam adesset dominus, temporibus consummata a prophetis, edita a Iudseis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus, sed intellecta et probata a Christianis.

Hoc forte insolens existimetur. plane insolens est, si nobis hanc gloriam prsesumimus, si tantum infirmitati nostrse licere uolumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intellegendis frustra reges laborauerint, ipsi doctores et magistri legis errauerint, nos stulti sseculo et purgamenta mundi et deliramenta sapientibus 25 eorum intellegentia gloriemur. sed tamen intellegimus, quia [*](2 in saecala amen R in saecula V in saecula saeculorum amen P ExpJie. psalmus CXXIIII incip. psalmus CXXV feliciter V Finit psal. CXXIIII incipit CXXV R Finit psalmus CXXIIII incp psalmus CXXV P 6 auertendo V conuertendo R dom V dominus R (b TQ έπιστρέΨαι xvqiov LXX) cf. infr. p. 606, 20 6 consulati V1 11 ementitas Re eiñtias P ementitias b interpraetationes R 19 ac ex hao R 18 rpinde R pinque P proinde a perinde a 14 sensum RE sensu P 16 adesset RPE ad eis et G 17 consummatu (?) G a profetis GR 18 sed intellecta om. P et probata om. R exrpbrata P 23 obsoura aetatibus GR obscuritatib: P regis G 24 errauerint GP errauerunt R 25 delerumenta G deleramenta P 26 intellegentia G intellegentiam PR. )

606
non mendax est, qui dixit: petite, et dabitur uobis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis; et scriptum est, quia qui dixit: quoniam oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et in prophetis et in psalmis de me, tunc aperuit sensum eorum. ut intellegerent scripturas, et dixit illis: quoniam sic scriptum est, Christum pati et resurgere ex mortuis tertiadie et prsedicariinnomine eius psenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. non ergo ex nobis est, quod intellegimus, sed ex eo, qui, quae ignorabilia erant, fecit intellegi. itaque ab eo speranda intellegentia est, qui et pulsantibus aperiet et quaerentibus demonstrabit et petentibus non negabit.

Nam quomodo intellegi poterit hic psalmus, qui a rerum gestarum historia dissentit? nusquam enim captiuitas populi huius usque ad Dauid tempora scribitur: sed longe postea. quam Salomon filius eius regnum obtinuit, seruiuit captus Israhel Assyriis, dehinc Iuda Babyloniis. quomodo ergo Dauid in eodem psalmo tamquam captus orat? aut quomodo auersa a se captiuitate lsetatur dicens: in auer tendo dominum captiuitatem Sion facti sumus tamquam consolati. tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione. tunc dicent inter gentes: magnificauit dominus facere cum illis? quamquam autem religiosum sit existimare, futurae captiuitatis demutationem secundum prophetiae scientiam prsenuntitam fuisse et ea, quse [*]( 1 Matth. VII, 7. 3 Luc. XXIIII, 44 sq. 6 Ibiil. 46. ) [*]( 1 dixit GRP dicit E 3 scribtum G 5 aperuit GP adaperuit R 6 scribturas G scribtum est G 7 a mortuia R 8 poenitentiam ex paenitentiam m. 2 R 11 erunt G 12 aperiet R aperuit P (dt G h. 1. non constat) demonstrabit R demonstrau P 13 petentibua P paetentibus ex paenitentibus R ****nitentibus G cf. Acad. p. 83 negauit .GP negabit ex negauit m. 1R 15 dissentit GR desoendit P 16 huius usque GR huius q P 17 istrahel G 18 babyloniis G babiloniis RP 20 in auertendo R in auer**** G dum auertit Pb in conuertendo e dominum R dominus PE 22 gaudio GP gaudio ex gaudium m. 3 R 25 autem GRP om. V 26 profetae V praenuntiatam GRP pronuntiata V. )

607
indubitate essent gerenda, per fidem gerendorum commemorasse pro gestis, tamen dictorum uerborumque uirtus eius reditus gratulationem, qui post captiuitatem Babylonise indultus est, nunc nos intellegere non patitur: cum praesertim eundem reditum grauior postea sit consecuta captiuitas, et indignum propheta sit, tamquam ignorantia amoto omni captiuitatis obprobrio gratulari, cum indemutabili rursus obprobrio captiuitas iterata successerit. est autem nunc omnis in psalmo, sicuti singularum rerum expositione monstrabimus, ex captiuitate uitiorum in libertatem cognitionis dei redeuntis animse gratulatio.

Et quidem grauis est captiuitas corporalis, quse iure libertatis amisso uictorum dominatui subditur. et seruiunt tunc quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animae libertas. testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes, testis Daniel in fame leonum prophetae prandio satur, testis Eleazar inter iura dominorum patriis suis legibus liber, testes cum anu sua martyres septem deo gratias inter noua mortis tormenta referentes. at uero quanto infelicior est animse captiuitas! si eam auaritia ceperit, per corpus latrocinatur ac grassatur; si libido uicerit, communicat cum corpore seruitutem; si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, inuidia subegerit, his imperantibus sibi dominis et anima et corpus in commune famulantur: atque ita captiuitatem animae et corporis sequitur captiuitas. ceterum condicionem corporis religiosse animae generositas despicit. officium quidem durum, tamen homini non omnino [*]( 1 indubietate RP 2 dictorum uerborumque GRP dictord ratio uerborflque V 4 praesertim ex praeeentit corr. m. 2 V 6 profetae ex profeta RP ignorantia G ignorantem R VP amoto eius oaptiuitatis V 7 cui indemutabilis V 9 sicut V monstrauimus V P 11 gratulatione G 12 iurae VR 13 libertatis ex libertiatis corr. m. 2 V tunc G tura RP, . om. V 14 captiui G fidelis om. V 16 daniel GV danihel RP (P h supr. add.) in om. P satur VR saturatus PE 17 patris suis V patria sui GP post liber 3 litt. eras. R anu sua VRP matre sua E 19 aduero G V aiue auaritia GP 20 latrocinatur ao om. GP ao graBsatur om. VR 21 cum om. G luxuria odiQ V 23 famulatur P 24 atque — animae om. P sequitur om. P sequitur mentis (in uers. exeunte m. 3, me i. ras.) captiuitas (cap in uers. ineunte add. m. 3) R 86 quidem RP licet r. )

608
miserabile, quia et seruiatur a seruis: at uero animae captiuitas quam infelix est!

Auarus cariturus semetipso carere timet pecunia; negotiosus, tristis, anxius, sine requie ulla damni metu semper detinetur; honestatis inmemor est, amicitiarum inobseruans, humanitatis fugax, religionem nescit, bonitatem omnino odit. at uero cui libido domina est, in quo caeno dedecoris uolutatur! pendet ad occasiones adulteriorum; -anxius circa lasciuise suse furta oculis, mente, corpore totus in scortis est. uidens cotidie atque audiens humanas in adulteros leges adulterium in ipso foro cogitat; quod agit, timet; quod timet, non fugit. quid uero infelicius ebrietatis dominatu? uentri ultra capacitatem infundere, officium suum corpori inuidere, sensui rationem adimere, non loqui, non meminisse, non stare et mortem quandam naturae incolumi imperare? quam dedecorus autem est furentium motus, temeritatis impetus, odiorum stimulus, liuoris anxietas ? quanta ergo perturbatio eorum est, quanta calamitas, qui supra memoratis malis seruiunt!

Verum si cognita sapientiae doctrina et dei praedicatione et remissione uniuersorum peccatorum et resurrectione corporum et seternitatis consortio et regno caelesti a dominatibus superioribus de auaritia ad munificentiam transeamus, de libidinibus ad continentiam migremus, de ebrietate ad ieiunia reuertamur, de furore, temeritate, odio, liuore ad placabilitatem. rationem, misericordiam, benignitatem euolemus discentes haec omnia a lege, prophetis, euangeliis, apostolis et cantantes ex [*](1 quia et G V quia ei (ei i. ras. m. 3) R quia P cf. Acad. p. 67 aduero GV 5 inmemor est GVR immemor P 6 fuga/II P religionem ex regligionem corr. m. 1 V regionem G 7 aduero VR uolutatur ex uoluntatur corr. m. 2 V 10 adque ex adquae m. 2 V legis V 11 quod timet VR et quod timet P 13 officium — inuidere om. RP (V ea praebet, de G h. 1. non constat) 14 et om. P 16 inoolomi RP dedecorus V1 dedecorosus J'lRPE 16 liboria V 18 aer- uiant VP1 19 et depraedicatione P 20 uniuereorum peccatorum scripsi; uniuersorum orum peccatorum V1 uniuersorum horum peccatorum V-K peccatorum P 21 oaelesti ex caelestium corr. m. 2 V dominatibus Re (cf. Acad. p. 40) dominatibus fFPb 22 transeamus — continenttam om. V libidinibus ex libinibus P 26 profetia V et prophetia RP euuangeliis V apostolis VRP et apostolis E. )

609
lege: dominus conterens bella, dominus nomen est ei, cognoscentes a propheta: ego sum, qui feci cselum et terram ex nihilo, credentes ab euangelio: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, pronuntiantes ab apostolo: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, et cum gentes conuersionem nostram ex uitiis in uirtutes, ex ignorantia dei in confessionem eius effectam admirabuntur, tunc psalmi prophetiam a nobis intellegi posse testabimur dicentes: in auertendo dominum captiuitatem Sion . facti sumus sicut consolati. tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione. tunc dicent inter gentes: magnificauit dominus facere cum illis. auertit enim deus captiuitatem nostram per remissionem peccatorum. a dominatu enim uitiorum animam liberauit anteriora delicta non reputans et nos in uitam nonam renouans et in nouum hominem transformans, constituens nos in corpore carnis suse. ipse est enim ecclesia, per sacramentum corporis sui in se uniuersam eam continens. non erat Sion ante, quam liberaretur; sed Sion est, quse liberata est. nomen cum libertate conuenit. neque enim manentis, sed auersse captiuitatis hoc nomen est.