Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Non declinandum igitur ad obligationes est; neque libertas nostra est nexibus saeculi et mundialium negotiorum uinculis inserenda. nouit Paulus beatus solutos ligari non oportere, cum dicit: solutus es ab uxore?noli quaerere ligationem. et hoc non de criminoso uinculo necessariae ligationis ita sensit. ceterum sunt alia uincula., quse fidem nostram impediunt et obligant sibique conectunt: maxime augendae pecuniae labor et negotiandi insincerus profectus. haec enim ita obligant peccatis, sacramentis, commerciis, ut sibi nos captos possessosque detineant. ab his ergo omnis mens, uoluntas, studium soluendum est, quia declinantes ad obligationes una adducentur cum operantibus iniquitatem.

Erit autem Israhel pacificus non derelicta super se uirga peccatoris; sed in fide perfecta ac spe seterna manens audiet pro portione sibi dici: pax super Israhel. ille est enim [*]( 1 Esai. LVIII, 6. 13 I Cor. 7, 27. 24 Ephes. II, 14. ) [*]( 2 elegi dicit dominus (iuxta LXX) P elegit dominus Re omne uinculum P omnem nodum tuum R 7 iniqua R iniquus P legis alienus est Vll (cf. interpret. ad Sall. Cat. 40, o) ab obseruatione legis alienus est PE 8 legem in qua mansit ante transgred itur HPE transgresaor est legis V 11 mundialifl (aliil in uers. exeunte add. m. 1) R post mundialium in tiers. ineunte 4-6 litt. eras. R 12 Paulus beatus Ra (cf. supra 592, 6) beatus Paulus Pe 14 ligationS in ras. P 16 conectunt R (if. Brambach p. 303) connectunt P maximae R 19 omnis mens R mens PE 20 declinantes PE obligantes R 23 peccatori R ac ex hac R. )

605
pax nostra, qui fecit utraque unum, dominus noster Iesus Christus, qui est benedictus in saecula. amen.

Canticum graduum.

In auertendo dominum captiuitatem Sion facti sumus sicut consolati.

Nisi essent in psalmis quaedam tales prophetise, ut in res atque homines eorum temporum, quibus scripta sunt, non conuenirent, profecto auderent multi nihil in psalmis spiritaliter dictum existimare putarentque nos quasdam commenticias assertiones et ementitas interpretationes inquirere, quibus uideremur altius nescio quid ac profundius ceterorum sensu intellexisse, proinde quasi nos sensui nostro ea, quse scripta sunt, coaptemus et non magis ex his, quse scripta sunt, sensum diligentis et sollicitse intellegentiae consequamur. scriptura enim legis manet atque est anterioribus quam adesset dominus, temporibus consummata a prophetis, edita a Iudseis, pertractata a regibus, suscepta a gentibus, sed intellecta et probata a Christianis.

Hoc forte insolens existimetur. plane insolens est, si nobis hanc gloriam prsesumimus, si tantum infirmitati nostrse licere uolumus, ut tantis temporibus abstrusa, tantis humani generis obscura aetatibus, in quibus intellegendis frustra reges laborauerint, ipsi doctores et magistri legis errauerint, nos stulti sseculo et purgamenta mundi et deliramenta sapientibus 25 eorum intellegentia gloriemur. sed tamen intellegimus, quia [*](2 in saecala amen R in saecula V in saecula saeculorum amen P ExpJie. psalmus CXXIIII incip. psalmus CXXV feliciter V Finit psal. CXXIIII incipit CXXV R Finit psalmus CXXIIII incp psalmus CXXV P 6 auertendo V conuertendo R dom V dominus R (b TQ έπιστρέΨαι xvqiov LXX) cf. infr. p. 606, 20 6 consulati V1 11 ementitas Re eiñtias P ementitias b interpraetationes R 19 ac ex hao R 18 rpinde R pinque P proinde a perinde a 14 sensum RE sensu P 16 adesset RPE ad eis et G 17 consummatu (?) G a profetis GR 18 sed intellecta om. P et probata om. R exrpbrata P 23 obsoura aetatibus GR obscuritatib: P regis G 24 errauerint GP errauerunt R 25 delerumenta G deleramenta P 26 intellegentia G intellegentiam PR. )

606
non mendax est, qui dixit: petite, et dabitur uobis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis; et scriptum est, quia qui dixit: quoniam oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et in prophetis et in psalmis de me, tunc aperuit sensum eorum. ut intellegerent scripturas, et dixit illis: quoniam sic scriptum est, Christum pati et resurgere ex mortuis tertiadie et prsedicariinnomine eius psenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. non ergo ex nobis est, quod intellegimus, sed ex eo, qui, quae ignorabilia erant, fecit intellegi. itaque ab eo speranda intellegentia est, qui et pulsantibus aperiet et quaerentibus demonstrabit et petentibus non negabit.

Nam quomodo intellegi poterit hic psalmus, qui a rerum gestarum historia dissentit? nusquam enim captiuitas populi huius usque ad Dauid tempora scribitur: sed longe postea. quam Salomon filius eius regnum obtinuit, seruiuit captus Israhel Assyriis, dehinc Iuda Babyloniis. quomodo ergo Dauid in eodem psalmo tamquam captus orat? aut quomodo auersa a se captiuitate lsetatur dicens: in auer tendo dominum captiuitatem Sion facti sumus tamquam consolati. tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione. tunc dicent inter gentes: magnificauit dominus facere cum illis? quamquam autem religiosum sit existimare, futurae captiuitatis demutationem secundum prophetiae scientiam prsenuntitam fuisse et ea, quse [*]( 1 Matth. VII, 7. 3 Luc. XXIIII, 44 sq. 6 Ibiil. 46. ) [*]( 1 dixit GRP dicit E 3 scribtum G 5 aperuit GP adaperuit R 6 scribturas G scribtum est G 7 a mortuia R 8 poenitentiam ex paenitentiam m. 2 R 11 erunt G 12 aperiet R aperuit P (dt G h. 1. non constat) demonstrabit R demonstrau P 13 petentibua P paetentibus ex paenitentibus R ****nitentibus G cf. Acad. p. 83 negauit .GP negabit ex negauit m. 1R 15 dissentit GR desoendit P 16 huius usque GR huius q P 17 istrahel G 18 babyloniis G babiloniis RP 20 in auertendo R in auer**** G dum auertit Pb in conuertendo e dominum R dominus PE 22 gaudio GP gaudio ex gaudium m. 3 R 25 autem GRP om. V 26 profetae V praenuntiatam GRP pronuntiata V. )

607
indubitate essent gerenda, per fidem gerendorum commemorasse pro gestis, tamen dictorum uerborumque uirtus eius reditus gratulationem, qui post captiuitatem Babylonise indultus est, nunc nos intellegere non patitur: cum praesertim eundem reditum grauior postea sit consecuta captiuitas, et indignum propheta sit, tamquam ignorantia amoto omni captiuitatis obprobrio gratulari, cum indemutabili rursus obprobrio captiuitas iterata successerit. est autem nunc omnis in psalmo, sicuti singularum rerum expositione monstrabimus, ex captiuitate uitiorum in libertatem cognitionis dei redeuntis animse gratulatio.

Et quidem grauis est captiuitas corporalis, quse iure libertatis amisso uictorum dominatui subditur. et seruiunt tunc quidem corpora, sed nequaquam capitur fidelis animae libertas. testes sunt mihi tres pueri inter flammas cantantes, testis Daniel in fame leonum prophetae prandio satur, testis Eleazar inter iura dominorum patriis suis legibus liber, testes cum anu sua martyres septem deo gratias inter noua mortis tormenta referentes. at uero quanto infelicior est animse captiuitas! si eam auaritia ceperit, per corpus latrocinatur ac grassatur; si libido uicerit, communicat cum corpore seruitutem; si luxus, ira, odium, temeritas, ebrietas, inuidia subegerit, his imperantibus sibi dominis et anima et corpus in commune famulantur: atque ita captiuitatem animae et corporis sequitur captiuitas. ceterum condicionem corporis religiosse animae generositas despicit. officium quidem durum, tamen homini non omnino [*]( 1 indubietate RP 2 dictorum uerborumque GRP dictord ratio uerborflque V 4 praesertim ex praeeentit corr. m. 2 V 6 profetae ex profeta RP ignorantia G ignorantem R VP amoto eius oaptiuitatis V 7 cui indemutabilis V 9 sicut V monstrauimus V P 11 gratulatione G 12 iurae VR 13 libertatis ex libertiatis corr. m. 2 V tunc G tura RP, . om. V 14 captiui G fidelis om. V 16 daniel GV danihel RP (P h supr. add.) in om. P satur VR saturatus PE 17 patris suis V patria sui GP post liber 3 litt. eras. R anu sua VRP matre sua E 19 aduero G V aiue auaritia GP 20 latrocinatur ao om. GP ao graBsatur om. VR 21 cum om. G luxuria odiQ V 23 famulatur P 24 atque — animae om. P sequitur om. P sequitur mentis (in uers. exeunte m. 3, me i. ras.) captiuitas (cap in uers. ineunte add. m. 3) R 86 quidem RP licet r. )

608
miserabile, quia et seruiatur a seruis: at uero animae captiuitas quam infelix est!

Auarus cariturus semetipso carere timet pecunia; negotiosus, tristis, anxius, sine requie ulla damni metu semper detinetur; honestatis inmemor est, amicitiarum inobseruans, humanitatis fugax, religionem nescit, bonitatem omnino odit. at uero cui libido domina est, in quo caeno dedecoris uolutatur! pendet ad occasiones adulteriorum; -anxius circa lasciuise suse furta oculis, mente, corpore totus in scortis est. uidens cotidie atque audiens humanas in adulteros leges adulterium in ipso foro cogitat; quod agit, timet; quod timet, non fugit. quid uero infelicius ebrietatis dominatu? uentri ultra capacitatem infundere, officium suum corpori inuidere, sensui rationem adimere, non loqui, non meminisse, non stare et mortem quandam naturae incolumi imperare? quam dedecorus autem est furentium motus, temeritatis impetus, odiorum stimulus, liuoris anxietas ? quanta ergo perturbatio eorum est, quanta calamitas, qui supra memoratis malis seruiunt!

Verum si cognita sapientiae doctrina et dei praedicatione et remissione uniuersorum peccatorum et resurrectione corporum et seternitatis consortio et regno caelesti a dominatibus superioribus de auaritia ad munificentiam transeamus, de libidinibus ad continentiam migremus, de ebrietate ad ieiunia reuertamur, de furore, temeritate, odio, liuore ad placabilitatem. rationem, misericordiam, benignitatem euolemus discentes haec omnia a lege, prophetis, euangeliis, apostolis et cantantes ex [*](1 quia et G V quia ei (ei i. ras. m. 3) R quia P cf. Acad. p. 67 aduero GV 5 inmemor est GVR immemor P 6 fuga/II P religionem ex regligionem corr. m. 1 V regionem G 7 aduero VR uolutatur ex uoluntatur corr. m. 2 V 10 adque ex adquae m. 2 V legis V 11 quod timet VR et quod timet P 13 officium — inuidere om. RP (V ea praebet, de G h. 1. non constat) 14 et om. P 16 inoolomi RP dedecorus V1 dedecorosus J'lRPE 16 liboria V 18 aer- uiant VP1 19 et depraedicatione P 20 uniuereorum peccatorum scripsi; uniuersorum orum peccatorum V1 uniuersorum horum peccatorum V-K peccatorum P 21 oaelesti ex caelestium corr. m. 2 V dominatibus Re (cf. Acad. p. 40) dominatibus fFPb 22 transeamus — continenttam om. V libidinibus ex libinibus P 26 profetia V et prophetia RP euuangeliis V apostolis VRP et apostolis E. )

609
lege: dominus conterens bella, dominus nomen est ei, cognoscentes a propheta: ego sum, qui feci cselum et terram ex nihilo, credentes ab euangelio: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, pronuntiantes ab apostolo: qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra, et cum gentes conuersionem nostram ex uitiis in uirtutes, ex ignorantia dei in confessionem eius effectam admirabuntur, tunc psalmi prophetiam a nobis intellegi posse testabimur dicentes: in auertendo dominum captiuitatem Sion . facti sumus sicut consolati. tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione. tunc dicent inter gentes: magnificauit dominus facere cum illis. auertit enim deus captiuitatem nostram per remissionem peccatorum. a dominatu enim uitiorum animam liberauit anteriora delicta non reputans et nos in uitam nonam renouans et in nouum hominem transformans, constituens nos in corpore carnis suse. ipse est enim ecclesia, per sacramentum corporis sui in se uniuersam eam continens. non erat Sion ante, quam liberaretur; sed Sion est, quse liberata est. nomen cum libertate conuenit. neque enim manentis, sed auersse captiuitatis hoc nomen est.

Quod uero ait: facti sumus tamquam consolati, meminit et Paulus interim tamquam consolatum esse se dicens: miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis huius? et qui nunc pro parte scit et pro parte prophetat et [*]( 1 Iudith. XVI, 3. 2 Esai. XLVIII, 13. 3 Ioh. I, 1. 5 Coloss. 1,15 sq. 26 Rom. Vll, 24. 27 cf. I Cor. 13, 9. ) [*]( 2 ei VRP illi E 3 credentes Re reddentes VPb 4aput V 8 ecoum R 9 effectum V 10 a nobis R nobis VP intellegi posse RP intellegibilem V 11 in auertendo dofh V in auertendo dominus R dum auertit dominus PE 15 dS VRP dominus E 16 a dominatu GRP a dominatui V 18 transformans VP reformans R 20 uniuersam eam continens VR : bra uniuersamecontinens P 21 liberaretur R liberatur VP liberata VP libera R 24 tamquam G VRPe sicut b 25 et Paulus G VRP (in V et add. m. 2) et Apostolus E interim tamquam, quod extat in GVR, om. P consulatum GPl se om. G 26 ego ex ergo corr. rn.1 V liberauit YR. ) [*]( XXII. Bllar. Pict. pars I. ) [*]( 39 )

610
qui scit repositam nobis esse Hierusalem in caelo et cum dicit: dissolui me melius est et cum Christo manere. sumus quidem nunc consolati, quia dominusu ait: mittet uobis et alium consolatorem. cum dicit: alium, superesse se docet. superest enim; expectat namque omnis creatura reuelationem filiorum dei. reuelatio illa consummata consolatio est. ceterum nunc tamquam consolatio est; ipsa interim non carentes, licet sit consummationis suse nobis residua perfectio.