Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Sed quse sunt illa, quse dicta sunt, ex quibus laetitia suscepta est? nempe id, quod sequitur: in domum domini ibimus. hinc gaudetur, hinc exultatur, quia hac dicta sunt, quod eundum in domum domini sit. domus domini quae sit, psalmo altero docuit dicens: quoniam elegit dominus Sion, prseelegit eam in habitationem sibi. haec requies mea in ssecula sseculorum, hic habitabo, quoniam prseelegi eam: non utique, ut diximus, hanc terrenam et caducam et p“nas“ impietatis suae luentem, sed illam liberam et caelestem Hierusalem, quia eadem et Sion est, per cuius incolatum, quia domus dei est, nos quoque ciues sanctorum et domestici dei sumus. hinc ergo laetitia. est, quod dictum sit in domum domini nos ituros.

Sed qui ista dixerunt? ne forte ignorent neue a domo eadem, in quam nos ituros nuntiant, peregrinentur; sed dicunt: [*]( 3 cf. I Cor. 18, 12. 16 Pe. CXXXI, 13 sq. ) [*]( 2 apostolorura RVPT apoetolorum et prophetarum E 3 speculam P in enigmatae R 5 quae tum nobis sint uisibilia RPT quae nobis nunc aont inuiaibilia E 7 adnuntiata ex nuntiata m. 2 V 8 formata V 9praedicatum V 10 proclamabit necesse est RTe proclamauit necesse est P necesseario (ario ex corr.) proclamauit Vcf. p. 060,24 11 profetae dicens V 12 ex quibus RPTE in quib. V 18 in domo V 15 eundd (Q in ras. m. 1) R eundem V in domum dfBi ex in domum dl m. 2 V quae om. V sit VlPT, del. V' est R 16 psalmo altero RPT in alio psalmo V declarat dicens V 17 syon R praeelegit ex praelegit P 18 in saecula saeculorum VPT in saeculum saeculi RE hic habitabo — eam om. PT habitabo ex aabitabo m. 1 R 19 quoniam om. R praelegi (ric) ex praelegit m. 2 V. )

572
stantes erant pedes nostri in atriis Hierusalem. non incerta nuntiant, non incognita pollicentur. hanc domum desiderabilem et dilectam a multis agnouimus. nam scriptura ait: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus uitse mese, ut uideam uoluntatem domini et uisitem templum eius, et rursum: domine, dilexi decorem domus tuse et locum tabernaculi glorise tuse. haec domus desiderabilis, hic auditus laetabilis, fundamento duodecim uiuarum gemmarum esse uiuos lapides extructos, excisos primum ad opus aedificationis a Moyse in lege, a prophetis in passionibus suis, a domino in corpore, ab apostolis in martyriis, a sancto spiritu in uirtutibus. hi sedificatores, haec aedificia, haec ciuitas. hinc stantes pedes in eius atriis, custodes scilicet, quibus datae sunt claues domus huius — dictum est enim: uobis dabo claues regni caelorum —, speciem domu signorantibus nuntiantes beati pedes et a propheta merito laudati: quam pulcherrimi pedes euangelizantium pacem.

Ac ne conuenire quicquam horum in eam Hierusalem, quae terrena fuit, existimaretur, id consecutum est: Hierusalem, quae sedificatur ut ciuitas. non ciuitas, sed ut ciuitas; quia illa terrenae ciuitatis sedificatio et templi extructio et tabernaculi institutio speciem illius aeternae et caelestis ciuitatis prsefigurabat. et quia in omne tempus et usque ad saeculi [*]( 4 Pe. XXVI, 4. 8 Pe. XXV, 8. 15 Matth. XVI, 9. 17 Esai. LH. 7. ) [*]( 3 nam acriptura ait 1T nam cum scriptura ait R nam dicit scriptura E nS in alio psalmo ait V peti V 4 a d5 V hanc requiram om. R 5 omnibus diebus V cf. Sahatier 11, 52 omnes dies RPTE 6 uoluntatem P1 cf. Sobaiier l. c. dilectiones supr. scr. m. 2 P delectationes RTE 8 tabernaculi PT (σxηvώματος LXX) habitationis RE desiderabilis est r 9 hic — laetabilis om. V auditus RE aditns T aditur P 10 extructos (s in ras.. 3 litt.) R id opus V 11 a moysi V a moysen P 12 in martyribus V 18 hii VT aedificatoribus V 14 hinc RP hic V hii T hi E pedes VPTE pedibus R sed if. lin. 17 et Acad. p. 31, infr. 573, 26 custodes VRT custodia P 17 pulchri R 19 hac ne Rl an PT in eam potest hierusalem PT 20 quae terrena — hierusalem om. PT 28 tabernaculi instructio PT aeternae illius PT $4 quia (et om.) R. )

573
consummationem et per omnium generationum aetatem sedificatio caelestis huius ciuitatis explenda est, ideo sedificari eam sine temporis definitione significat dicens: sedificatur ut ciuitas, donec, ut apostolus ait, intret plenitudo gentium, et tunc quod est reliquum Israhel saluabitur.

Sed quia unum ecclesiae corpus est, non quadam corporum confusione permixtum neque singulis in indiscretum aceruum et informem cumulum unitis, sed per fidei unitatem, per caritatis societatem. per operum uoluntatisque concordiam, per sacramenti unum in omnibus donum, unum omnes sumus, in quod nos Paulus hortatur dicens: obsecro uos, fratres, ut idipsum sapiatis omnes ean-dem caritatem exercentes, et cum fuerit, ut scriptum est: erat autem omnium, qui credebant, cor et anima unum, tunc erimus ciuitas dei, tunc sancta Hierusalem, quia Hierusalem sedificatur ut ciuitas, cuius participatio est in idipsum. dissidentes autem a coetu sanctorum et se ab ecclesiae corpore peccatis, fastu, litibus separantes participationem sanctae istius domus non habent, quia participatio ciuitatis huius in idipsum est. ex consortio enim perfectae ciuitatis unanimes non possunt participationem in diuerso habere, sed in idipsum. omnes igitur. qui unum erunt, in ea erunt. et testis est psalmus; ait namque: illic ascenderunt tribus, tribus: non una, sed plures.

Sed forte sine exceptione ab uniuersis sedificanda uide- 6 bitur ciuitas, quod in tribubus cognominatis nulla fiat exceptio, eritque populis dominum nescientibus in hanc domum [*](4 Rom. XI, 25. 11 I Cor. 1, 10. 18 Act. ap. IV, 32. ) [*]( 1 generationfl ex generatione m. 1 R .4 donec T'7? om. PT ut RP nt sicut 7' 8 unitis R unitatis P adunatis TE 10 in quod R in quo PT 11 paulus hortatur RPT hortatur Paulus E 12 eadem R Ip 16 in idipsum RT in id.sum' P in ipsu V 18 peccatis fastu litibus R peccatis praecipitantibus PTE 19 habent RPTE habebunt V ciuitatis huius RVPl1 huius ciuitatis E in ipsum r 20 est add. m. 2 V unanimes RP unianimes T 21 in diuerao RP in diuersum T in id iptam P 22 igitur RPTE enim V unum erunt RITE uno animo sunt V ut testis PT 28 illic R (lxei LXX) illuc PT trib. trib. dfii I' 26 sine exceptione RI-T sine ulla exceptione E 26 in tribus R. )

574
communis ingressus? sed intellegi istud scriptura non patitur adiciens ad id, quod dixerat: illic ascenderunt tribus, tribus domini. sunt enim, qui non sunt domini. quibus dictum est: uos estis a diabolo, et rursum: abite maledicti in praeparatum ignem diabolo et angelis eius. tribus ergo, quae erunt domini, ascendent,

Sed forte sibi Israhel hoc esse debitum uindicabit, id est, qui secundum litteram et non secundum spiritum, qui carnalis et non caelestis, qui crucifigens dominum, non qui adorans est? sed ab hac spe repulsus est. illic enim conscenderunt tribus, tribus domini testimonium Israhel. non tribus Israhel in testimonium gentium, sed tribus domini in testimonium Israhel. tribus enim domini dixerunt: uenite ascendamus in montem domini et in domum dei Iacob: et adnuntiabit nobis uiam suam, et ambulabimus in ea. ex Sion enim exiet lex, et uerbum domini ex Hierusalem. ex Hierusalem enim exiens uerbum domini uenit ad gentes. hse introeunt in sanctam ciuitatem, in testimonium Israhel.

In quod tandem testimonium? ad confitendum, inquit, nomini domini. tribus domini nomen domini confitentur. hoc autem est testimonium Israhel. ille Israhel a [*]( 4 Ioh. VIII, 44. Matth. XXV, 41. 13 Esai. II, 3. ) [*]( 1 istud RPT illud E 9 illic RPX illuc PTA 8 qui GV quae RTP dfii GRTV di P 4 a diabolo GRPT fili diaboli V abite GR abite a me PT 6 erunt GRlrT sunt V 7 sibistrahel G uiDdicabit GRT uindicauit P uendicabit e 8 et non seoundum GR non secundum PT qui carnalis et non -GRT quia carnalis et nunc P 10 sed ab GPT sed qui ab R illic GRP1 illuc PTJF conscendernnt GRPT ascenderunt E 11 G h l. uocem tribus semel posuit istrahel G israel Re illi israel PT 13 sq. ita GR (ubi hae tantum uariae lectiones: 13 dixerunt G dixerant R 16 in ea R in eam G)PThaec tantum habent: tribus enim dñi et in domum dei iacob et adnuntiabit nobis uiam suam et ambulabimus (ambulauimus P) in ea; unde foeda amplificatio nata rit in E, explicaui Stud. 1886,336 exion GP 18 ueniet G heae G haea 7: 20 in quo GP 21 nomini dfii GRPT nomini eius V tribus dfii GRPT tribus enim domini E confitentur GPT confitetur R 92 testimonium israhel (istrahel G) GPRT testimonium e. )

575
domino in Pharao uindicatus, in mari ablutus, in deserto angelorum cibo pastus, in lege eruditus, in prophetis obiurgatus, in natiuitate a domino per consortium corporis susceptus, in cruce si crederet saluatus. in resurrectione si confiteretur glorificatus, nihil horum suum credidit, nihil horum manere suum uoluit. habens mannam cucumeres Aegypti desiderauit; legem uitse a deo expectans uitulum adorauit; prophetas audiens occidit; uirginis partum prophetatum sibi infamauit, deum in carne non credidit, peccati remissorem falsi peccati reum arguit, emit ad mortem, in crucem sustulit; testes resurrectionis ad silentium corrupit; apostolos morte intercepit. in hoc sceleris sui testimonium tribus domini ascendunt. illi promissum est, hae obtinent. illi testamentum, sed harum hereditas est. hunc eius cruciarium deum suum tribus confitentur. in hoc itaque testimonio agnoscit Israhel, quem conpunxit, et ab accessu eius inhibetur, quem resurrexisse non credidit. hunc archangeli adorant, huic omnes uirtutes caelestes ministrant, hic tribus suas conformes gloriae corporis sui praestat. confitentur ergo nomini domini, quia deus est, quia filius unigenitus ingeniti est. in hoc itaque testimonium Israhel in domum domini tribus domini conscendunt confitentes nomini domini.

Sed confessio ista iudicium est. iudicatur enim per eos, quibus dictum est: sedebitis super duodecim tribunalia iudicantes duodecim tribus Israhel. non solum hi iudicabunt. sed et regina austri condemnabit et Niniuitse [*]( 28 Matth. XIX, 28. ) [*]( 1 in farao GR ablutua RE ablatua PT 4 orucem G crederet GPT O credet R 6 mannam R manna PT 9 falsi GRP fals ||| T 11 intercepit G intercaepit R interfecit PTE 12 testimonio G 18 illi testamentum 1 GRP illius testamentum TE 14 oruc.ariu P crucarium RT rucarium (?) G 16 credidit G R credit PT 17 adhorant R airtutes caelestes R uirgines oaelestes G caelestes uirtutes PT 19 nomini dni GR dfli nomini PT 21 nomini ex nomine m. 1 R 28 tribunalia V thronos RPT 25 iudicabunt VE iudicant RPT condemnabit RPTE b et ipsa iudicauit V nineuitae V niniuetae T. )

576
condemnabunt; quia hi paenitentiam super Ionse praedicationem egerunt et illa ex ultimis terrae partibus ueniens sapientiam Salomonis audiuit: in quibus ecclesiae praefiguratio est, quse peregrina et incognita et psenitentise credidit et sapientiam desiderauit audire.

Hic igitur sedes . iudicii erit, ubi in testimonium Israhel tribus domini ascendent ad nomen domini confitendum, in ecclesia scilicet, sanctorum lapidum ciuitate, quae domus domini est. ait enim: quia illic sederunt sedes in iudicium. sedes super domum Dauid. Dauid nunc quoque, sicut in ceteris locis, domino nomen ex corpore est. scriptura enim. ubicumque mentionem adsumendi corporis facit, Dauid eum solita est nuncupare, nomen ei ex parente carnis adsumens. non est autem ex eo perturbatio intellegentise suscipienda, quod quaedam ex praeterito prophetae locuti sint; iam enim de hoc eodem in plurimis locis rationem et frequenter edidimus. deo namque conplectenti in se omnia futura pro factis sunt; et cuius tam fidelis praescientia est, ut, quae nondum gesta sunt. tamen ab eo iam pro et praeteritis habeantur et gestis. denique statim res se futuri temporis loqui propheta demonstrat