Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Leuaui oculos meos in montes. humanae mentis natura ea est, ut. si cogitatione aliquid contemplemur, talem se nobis unaquseque species exhibeat, qualem eam et cogitando formemus. quoquo enim mentis nostrae oculos intenderimus, id ipsum, in quo defixi sunt, referunt ad sensum. et ut planius intellegi id, quod dictum est, possit, adferemus exemplum. si quis hiemis die uer cogitauerit et ornamentum eius lumine mentis inspexerit, oblitterata hieme, in qua sit atque algeat. totum ei in sensu suo uer cum habitu suo ornatuque consistet. adeo mentis oculi oculis corporis praestant, ut ineunte in nos obliuione praesentium totos nos obtineat quidam quasi animo prsesumptus usus absentium. hoc igitur quo spectet, mox uidebimus.

Leuat in montes propheta oculos. quosnam oculos? nempe de quibus scriptum est: reuela oculos meos, et cognoscam mirabilia de lege tua; et rursum: prseceptum domini lucidum, inluminans oculos. numquid non isti oculi nostri corporali lumine ad contemplandum accensi sunt? numquid non naturam uidendi sortiti sunt? quse inluminatio uel quae reuelatio erit necessaria? deinde qua? uisuri mirabilia in lege? nisi forte in casis festa frondium, in templo pecudum sanguinem, in pascha agni uictimam, [*](22 Pa. CXVIII, 18. 24 Ps. XVIII, 9. ) [*]( 2 quo — P 8 iudicio horum (o horum in ras. m. 1) R iudicio eorum PT iudiciorum a 9 natura ea V natura ex naturae R naturae PT contemplemur ex contemurmplemur m. 2 V talem RPT talis T 12 in quo defixi RPT in quod fixi (in add. m. 2) V sunt ex sumus m. 2 V 16 totum & R uer — suo om. R 91 leuat RPT leuauit ergo V 99 acribtum est VP 28 de lege tua VRe (ita etiam p. 381, 7 VRCp) ex lege tua PT 28 mirabilia R in casis (iRT in causis P. )

561
in summa religionis sabbati otium? et, ut puto, fieri haec ab his, qui spectatores aderant, uidebantur. non ergo in id reuelandi sunt oculi, quod cernebatur, sed ad id, quod intellegi optabatur in lege.

Mentis ergo oculos propheta eleuauit in montes. quosnam in montes? non utique in hos lucis atque aris profanatos et conuentibus impios, neque illos siluis horridos, saxis nudos, prseruptis inuios, niuibus concretos; quid enim in his admirationis aut spei situm est? sed montes accipimus propheticos libros ex terra in altum eleuatos, per quos sit in superiora conscensus et gradus in aeterna. poterimus autem et montes existimare angelica ministeria, caelorum uirtutes et potestates, quarum ministerio nobis in sublimia praestatur ascensus. si enim secundum Danielum dominus ipse mons magnus est, non ambigendum est montes eos nuncupari, qui praecepti eius et uoluntatis et communicandae in nos beatitudinis sunt ministri.

In hos igitur montes propheta oculos cordis eleuans horumque intra se omnium monita, ministeria, officia. dona contemplans et in his intellegentise suae lumen intendens reddidit sensui suo contemplatae speciei integram perfectamque naturam et totum id, quod cogitatione uiderat, mente continuit sciens, unde uenturum esset auxilium ei, dicens: unde ueniet [*](1 religionis RPT *** onis C religione E otium ex totium R et ut RP sed ut T 2 qui spectatores Re quia spectatores PT in id C VRPT ad id E 3 uerba sed ad — optabatur, quae in VRT extant, om. G, in mary. add. P 4 optatur V 5 ergo om. V propheta eleuauit VPTR (in R litt. ta e in rml.) profetae **** G mones C 6 in montes VPT montes Re in his C 7 neque illos GR neque in illos PTE 8 admirationis GRPT aut admirationis E 10 eleuatoa CV elatos RPT 11 uerba et gradus in aeterna, quae sunt in CRPT, om. V existimare CiRPT intellegere V 12 angelica CRPT1 euangelica V miniateria CRPT mysteria V caelorum C et caelorum VRPT quarum m GRPT quortl V 18 in sublimia GRPT in caelu V 14 danihaelum R danihelum T danielem P 15 praeceptis P 17 oculos cordis VR coulos PT releuans P 19 et in his GRPT et in his igitur V 22 sciens RPT insciens V unde VRPT unde ei E auxilium ei V auxilium & R auxilium — dicens om. PT. ) [*]( XXII. Hilar. Plct. pan J. ) [*]( 86 )

562
auxilium mihi. statimque sibi beata confessione respondit: auxilium meum adomino, qui fecitcselum et terram. ad montes quidem oculi eleuantur, quia per eos est doctrinae ministerium, profectus, ascensus. sed cum confitendum sit, unde ueniat auxilium: auxilium a domino est, qui fecit cselum et terram. hsec felix fides est, hsec uera confessio. haec spes aeterna et caelestis benedictionis digna muneribus.

Denique quia prophetia omnis in spiritu est, statim beatam hanc eius confessionem per personam prophetae sancti spiritus consecuta benedictio est: non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet, qui custodit te. sensus ipse significat conuersionem factam esse personse. ad eum enim, qui superius locutus est, sermo conuersus est: ne det in commotionem. quis? nempe qui fecit cselum et terram. pedem tuum. cuius ? quaeremus. namque eius, qui leuauit oculos in montes et qui confessus est, quod auxilium esset a domino. sed et illud, ne det, optantis et benedicentis affectus est. et quis optabit? ille scilicet, qui nobis est praeter dominum alius aduocatus, de quo ait: et alium aduocatum mittam uobis, qui et loquitur in prophetis. quid ergo aduocatus hic loquitur? confessorem scilicet fidei huius speique benedicit: ne det in commotionem pedem [*]( 19 Luc. XXIV, 49; cf. Ioh. XIV, 16. ) [*]( 1 statimque - respondit om. R statimque ex statimquae V respondet r 3 ad montes — caelum et terram in marg. inf. add. P dootrinae ex doctrina R 4 profectus, ascensus PT pfectus accessuB R cf. Acad. p. 20 5 ueniat PT ueniet R auxilium a dno est GR auxilium meum a domino VPT 6 fides est RPT fides V confessio RPT eonfessio est V 7 spes RPT species V et caelestis RPT e caelestis V benedictionis RPT benedictione ex benedictionia rn. 2 V 9 p peraonam R ** personam G personam P in persona T ad personam e 10 non V ne RPT 11 qui add. m. 2 V 12 faotam in ra.". P 15 quaeremus R quaerimus (i ex corr.) P quaerimus TE 1-euauit P 16 et qui R et quid PT auxilium RPle auxilium eius P* (ei' supr. add.), T 18 optabit RP optat T optauit e 20 mitta R mittet PT mitto t 21 scilicet fidei huius RPT utique huius fidei E 22 speiq R speique T spei qui P et spei E in commotione G. )

563
tuum, neque dormitet, qui custodit te. sed utraque haec indigna deo sunt, ut et commotioni tradat et dormitet et post custodise uigiliam ex quadam laboris continuatione requiescat. sed antequam id attingimus, quid in pede significationis sit, tractandum est.

Pes est pars corporis omne corpus in res efficiendas agendasque circumferens. et quia scriptura per corporalia spiritalia docet et inuisibilia per uisibilia demonstrat, sub pedis nomine motus mentis nostrae incessusque significat. ut in hoc eodem propheta: mei autem paulo minus moti sunt pedes. utique hi semper carnales mouentur in corpore: et quomodo periculi res est, quod paene sint moti, quorum ut semper moueantur proprium officium est? sed et in euangeliis dominus pedes alios significans dextrum scandalizantem iussit abscidi dicens: et si pes tuus dexter scandalizat te, abscide eum. numquid si in pede dextro scandalum est, minus scandalizabit sinister? aut quid illa pars corporis potest temptationis adferre, cum ipsa absque aliquo adpetitionis affectu solum in se habeat ministerium necessarise seruitutis? ergo ut oculi mentis, ita et pedes intellegendi sunt habentes in se et intellegentiae uisum et uoluntatis motionem.

Non est autem intellegendum, quod ideo ista benedictio sit: ne det in commotionem pedem tuum, tamquam deus aliquos tradat in uitia, in quae pedibus corruptae mentis [*](10 Ps. LXXII, 2. 15 Matth. XVIII, 8; of. V, 29. ) [*]( 4 attingimus G R attingamus PTE 6 efficiendas agendasque GRPT agendas efficiendasque V 7 per corporalia spiritalia docet GR apiritalia per corporalia dooet T per corporalia docet P 10 paulo minas in marg. add. T (in textu habet: pene) 11 uerba utique — absoide eum, ffuae extant in GR et ex parte in V, om. PT (in T spatium 2 linear. UllC.) hii R 12 paenae R 18 propriflra (sic) R 14 dfis V om. R significans GR significat V 16 abscidi GVRa abscindi e ecandalizat te GR scandalizat V 16 abscide GR abscinde V numquid si GRP nunqaid T 17 scandalizabitur G 18 aliquod R affectu ex affectus R 19 in se GR in re PT 20 ita et CRPT et V 23 in commotione G 24 dS atiqaos RTP (P aliquoe supr. add.) aliquoe deua E. ) [*](36* )

564
inuehimur. non ille nos tradet: sed cum ab eo per peccata discessimus, et cum in peccatoribus ipse non habitet, discessionem nostram ab eo consequitur abscessio eius a nobis, quia nos ab eo per peccata discedimus. et discedente eo a nobis in omnes delictorum foueas incidimus et per amplissimam mortis uiam currimus dominatui daemonum subditi, quibus nos dei a nobis abscessio derelinquit. et desolatio eius idcirco traditio est. quia peccatores obtinere diabolus nisi deo ab his abscedente non poterit.

Ceterum nobis penes eum manentibus uel eo in nobis manente peruigil custodia est et indefessa munitio. uerum si per teporem fidei dormiamus, dormit et ipse nobiscum. non enim in aeterna uirtute somnus aut requies est, cuius angeli et nomine et natura uigilantes sunt; hsec enim terrenis sunt corporibus necessaria: sed quia secundum fidem nostram aut uigilantem aut dormientem dei auxilium nobiscum aut uigilabit aut dormiet, idcirco dominus frequenter et uigilans significatur et dormiens. quo exemplo illud in hoc eodem propheta dictum est: cum sancto sanctus eris et cum peruerso subuerteris. numquid deus non semper sanctus est, ut etiam [*]( 19 Ps. XVII, 26. ) [*]( 1 inuehimur GRT inuehamur ex inuehemur P tradet G tradit RPTE locum, qui sequitur, in mss. inde a PT et in editionibus ualde deprauatum, codd. G R aurilio restitui; vt totius rei planam imaginem depinifarn idemque breuitati consulam, h. 1. tota sententia ex nostris fontibvs exscribenda uidetur: eed cum ab eo per peccata discessimus et cum peccatoribus ipse non h∗∗∗∗∗ discessionem nostram ab eo consequitur abscessio eius a nobis G sed cum ab eo per peccata desciscimus et cum in peccatoribue ipse non habitet, discessionem ncstram ab eo consequitur et abscessio eius a nobis Ra sed cum ab eo (ab eo irifr. add. T) abscedimus consequitur et abscessio eius a nobis PT; de ampUjicata illa lectione, quae ex dittographia orta post editionem Frob. 1550 apud recentiores ubique legitur, cf. Stud. 1886, 335 4 discedente GPT decedente R 7 derelinquit ex derelinquid P 8 a deo R 10 ceterum nobis penes (paenes R) RPT ceterum in nobia penes G 12 per teporem VT (m in ras. T) per tempora P tepore R et ipse nobiscum V ** ipse nobis cum G ipse nobiacum R ipse in nobis cum P ipse in nobis T 13 in aeterna uirtute RT (in T post uirtute una litt. eras.) in aeterna uirtutem P 88 14 uigilantes VRP uigilantes T 19 subuerteris Ge peruerteris RPT. )

565
aliquando peruersus sit? non utique. non enim quidquam nisi bonum in eo et aeternum est: sed quia secundum uniuscuiusque mores ac studium unicuique deus adiacet, idcirco et peruersis auersus est et sanctus in sanctis est.