Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Ad te, domine, cum tribularer clamaui, et exaudisti me. propheticus sermo, lieet communi usu humani sermonis utatur, tamen non eandem, quae communi sensui adiacet, significantiam continet. namque quamuis, prout possemus intellegere, rerum cselestium enuntiationem temperaret, uirtutem tamen significantise suae moderata licet uerborum electione seruauit. c“pit enim ita: ad te, domine, cum tribularer clamaui, et exaudisti me. de consuetudine forte et pro humani sensus affectione clamor hic ad deum prophetse existimabitur, ut promiscuus hic dolor sit, ob quem etiam cum uociferatione deum precetur, quia multos aut periculi metus mortisque terror, aut damni anxietas ac pecuniae dolor, aut orbitatis telum dolorumque uulnera ad deum uccem efferre conpellunt; tamquam non omnia eorum, quse? accidunt, bonis spebus aptissima sint. apostolus dissolui et cum Christo esse sibi melius esse testatur, curam pecuniae radicem totius malitise condemnat, et flendos potius uiuos euangelia dixerunt: et quid contra haec fidei nostrae propcsito firmato loci aduersus nos saeculo relinquetur, cum Christi consortium mors adquirat, inopia pecuniae praestet inopiam peccati, nostrorum abscessio spei communis sit accelerata properatio?

Sed si istae non sunt, quse ergo erunt tribulationes, ob quas clametur ad dominum ? sunt plane et maximae, trahentes nos in profundum peccati. propheta enim hominem gradibus ad aeterna scandentem ex persona sua formans, quibus maxime malis cauere debeat, docet; his namque, quse consiliorum [*](1 Sic A. /. repetunt hunc sacri textus uersiculum VR et ponunt PTprioribus a sequentibus noua inscriptione non separatis. 3 utatur — adiacet Ont. PT utamur R 4 significantiam RPE suam significantiam T quamuis nia propossemus P 5 temperaret RP temperarit Tb temperet e 8 de consuetudine forte R de consuetudine enim forte PTE 10 profeta P 11 cum PTE eū (supr. scr. m. 1) R praecetur R 12 damni aut anxietas G 13 haec ferre P 14 tamquam non RPTb tamquam *++ G u b; quamquam e accidunt G accidant RT E accedant P 15 spebs G spe R 16 melius esse ex uestigiis codicis G melius RPTE 18 loci RE om. spatio uac. relicto Pdilectissimi T 19 relinquetur PTE relinqueretur (?) G relinqtur (n in ras.) R 23 planae R1 maxime P 24 hominem RE om. PT 25 quibus RPT a quibus E. )

550
auctoritatibus et hortationum inpulsibus et blanditiarum inlecebris in infernum demergunt, cum alius nos hortatur ad honores, alius otio, somno, gula, luxu ad praesentem uitam detinet, alius ad falsarum religionum superstitionem deducit, alius hortatur ad schismata, alius ad haeresim sollicitat. de quibus scriptum est: subuertunt mores bonos colloquia mala. namque aduersus hsec omnia animi nostri inbecilla natura est. circumcursant enim undique ac uariis nos blandimentorum suorum aculeis conpungunt. ac prima illa spes uitae est, ut inrumpentibus illis in sensum nostrum ui, fraude, dominatu, tamquam e media tribulatione clamemus ad dominum, ut conuersio nostra ad eum, conflictantibus calamitatibus, totis fidelis clamoris uiribus audiatur. iam autem ipse clamor ad eum noster erit requies et ipsa confessio deprecandi maxima est pars salutis. et idcirco ait: ad te, domine, cum tribularer clamaui, et exaudisti me. ipse enim solitusest precantibus dicere: ecce adsum.

Et quia adest, de his, quae consecuntur, rogandus est: domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa. haec enim sola tribulatio iustis periculosa est, malae adhortationis societas et pestiferi consilii consuetudo. a qua animus referendus est et aures obstruendae sunt. distinxit autem labia iniqua et linguam dolosam. et quidem iniquitas inuerecunda est, palam audet, palam molitur, palam perficit. hi sunt, qui abnegantes deum nullum humanis rebus adserunt relicum esse in religione dei profectum; sed solum hoc sibi [*]( 6 I Cor. 15, 38. 17 Esai. LII, 6. ) [*]( 2 in infernum RPT nos in infernum E 5 soismata RPT 6 colloquia PTE consilia R sed cf. Sabatier III, 717 et Hartel Lucif. p. 2-5 8 enim & undique R 10 ui et fraude T 11 dominatum PT 14 noster PT n? R nostra E confessio depraecandi G connersio deprapcandi PR . conuersio deprecandi T maxima est pars R et G ut uidelur (maxima est ***) maxima pare est PT maxima pars ac spes est E 17 praecantibus GR 18 et qui G consecnntur P consequntur R 19 animam m$am PTe (P meS supr. add.) animam eam V animam Rb et a lingua (et in marg. add. P) VPe a lingua RTb cf. p. 651,15 21 pestifera T 24 perfioit ex perfecit P 26 relicum G reliqum R reliquum ex reliquam P in regione G. )

551
bonum esse, quod luxui et corpori uiuant adimentes deo curam, prouidentiam, arbitrium, potestatem. horum ergo labia sunt iniqua. dolosae autem linguae opus fallax est et per simulationem noxium. quod sub religionis nomine euertat religionem et per uitse spem deducat in mortem. hsereticorum quoque ista mendacia sunt, prophetarum dictis et euangeliorum uirtutibus et apostolorum perscriptionibus mendacio occultatis aliter omnia tradere et docere quam scripta sunt. ab his igitur per dei misericordiam orantes liberamur et inter eorum tribulationes clamantes ad deum exaudiemur.

Sed sequitur: quid detur tibi quid adponatur tibi ad linguam dolosam? bene ad id, quod dictum est: ad te, domine, cum tribularer clamaui, et exaudisti me: domine, libera animam meam a labiis iniquis et alingua dolosa, subicitur: quid detur tibi, et quid adponatur tibi ad linguam dolosam? ut perprophetam impleretur, quod a domino dictum est: ecce adsum tibi, tamquam in ipso puncto imprecationis hsec domini uox refertur: quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam? frequenter autem interrogantis domini sermonem legimus et in nouo et in ueteri testamento, ut ad Adam: ubi es Adam? ut ad Cain: ubi est frater tuus? ut ad turbas, cum mulier fimbriam attigisset: quis me tetigit? [*](22 Gen. III, 9. Ibid. IV, 9. 23 Marc. V, 30; Luc. VIII, 45. ) [*]( 1 b. Dum esset G adimentes ex adementes P 3 sic RPT, coi. V, qui et in hoc ps. ubique decurtatus est, haec habet: dolosa autem lingua opus est fallax quod per uitae temporalis spem deducit in mortem 5 hereticorum VRT 6 uerba prophetarum — occultatia, quae GRPT praeberet, om. V 7 persoribtionibus G praescriptionibue RPTE flidacio supr. scr. P 8 di add. m. 2 V 9 eorum VRPT illorum E 10 ad dffl GYRE om. PT 11 sed sequitur R sequitur PTE sub hoc subsequitur V et quid VRPlT aut quid pie adponatur G RVf E ex adponitur m. 2 V 18 de iis, quae in P post tribularer usque ad p. 556, 21 desunt, if. Acad. p. 74 14 animam meam RTE animam G cf. p. 550, 19 15 et a lingua GRe a lingua Tb 17 impleretur Rb impleatur Te 18 imprecationia TE interpretationis R 19 quid detur R et quid detur TE ti 21 sermonem R peraonam T B 28 fimbriam RE fimbrias T tegit corr. m. 1 R. )

552
ut addiscipulos: quem me dicunt homines? uos autem quid dicitis? non ille doceri uult, qui scrutans corda et renes deus est, cogitationum nostrarum inspector est, sed per confessionem interrogatorum aut peccatis ueniam aut fidei honorem redditurus interrogat. denique Adam confessus uenise reseruatus et glorificatus in Christo est: Cain negans maledicto diaboli adaequatus est; est enim iam a principio designatus homicida. confessa mulier fide sanata est; respondens fide Petrus claues cseli sortitus est. atque ita omne spei nostrae praemium in confessione consistit, ut ea, quae consequi nos posse credidimus, consecuturos esse testemur.

Et idcirco quaedam a propheta interrogationis est facta conuersio; sed fidei digna consecuta responsio est. ad id enim, quod quaesitum est: quid detur tibi et quid adponatur tibi ad linguam dolosam? id est: quid tibi aduersus falsitatem eius praesidii adferatur? responsum est: sag i ttae potentes acutae cum carbonibus desolatoriis. solae enim sunt domini potentes et acutse sagittae, quae linguam dolosam ualent configere habentes in se uirtutem perurendae fraudulentiae atque uastandse; de quibus in septimo psalmo ait: sagittas suas arsuris operatus est; quse sibi utraque conueniunt. dei enim uerbum omnem nequitiam configit et omnem sensum petuantise conuulnerat et ipsum illum uehementissimum mortis aculeum conpungit. namque peccator cum audiat deum aeternum, deum mundi conditorem, deum iudicem, [*](1 Matth. XVI, 13 sq. 21 Ps. VII, 14. ) [*]( 1 homines RT (G?) homines filium hominis E 51 quid GRT quem me E 8 cogitationum G et cogitationum RTE 4 interrogatorum GTR (in R torfi in uersu exeunte add. m. p) 8 sanata RE sana T respondens — sortitus est om. T 9 adque R 18 conuersio RE fell conuersio T 15 id est VRE om. T 16 eius VRT huius E 17 poe tentes VRb potentis T potentis e cfl RTE cf. Sabatier IJ, 249 et LXX (ubi 6vv) in V desolatoriis VRE desolationis T 18 sunt dnf potentes et R sunt domini potentes eunt et T domini potentes sunt et E 19 ualent R ualeant TE perurendae RTE perimendae ed. rtcJ (cf. adn. Bened.) 20 fraudulentiae GRTe fraudolentiae b 25 mundi conditorem RE mundi čditorem ex munditorem T. )

553
seseque hominem intellegat deo debere, quod natus sit, quanto doctrinae dei telo conscientia eius errorque ferietur, cum se igni inextinguibili, separatum ut paleas tritico et desolatum bonorum fructuum consortio, cognoscat urendum? cuius doctrinae per apostolos reuelandse in psalmo altero meminit dicens: sagittse paruulorum factae sunt plagae eorum. has potentes sagittas, hos carbones desolationis dari sibi fidelis quisque orat et ad linguam dolosam expectat adponi emendandis his, qui tribulant, uel doctrinae telo uel metu p“nse.

Sed et beatus Iob hostem suum. quo confixus fuerat, ignorans cruciatus corporis sui et dolores sagittas domini esse dixit dicens: sagittae enim domini in corpore meo sunt, quarum indignatio ebibit sanguinem meum. et forte has quoque ultricium poenarum sagittas aduersus labia iniqua et linguam dolosam inprecetur propheta, quibus confixa eum lingua dolosa uniuersa labia perurantur.

Quamquam sint plures, qui spiritaliter suscepta a fidelibus caelestis doctrinae praecepta sagittas uelint existimari et carbones desolationum peccatorum emundationem, atque ita accipiendum putent carbones desolationis, quia dominus dixit: ignem ueni mittere in terram; etquiduolo, si iam accensus est? non est autem dubium, peccatorum eum ablutionem et remissionem attulisse; quem ignem iam accensum esse dixerit. quia per eum uitiorum omnium fiat sordiumque purgatio. accommodant autem ad hoc illud, quod dictum ad Esaiam est, cum per forcipem carbone conprehenso labia eius contacta sunt: ecce abstuli iniustitias tuas et peccata tua purgaui. [*]( 6 Ps. LXIII, 8. 12 Iob. VI, 4. 21 Luc. XII, 49. 27 Esai. VI, 7. ) [*]( 2 doctrinae dei telo RE ***** nae di loco (?) G doctrinae telo T 3 tritico R a tritico TE 9 telo TE zelo R 10 ostom R 18 ebibit RT obibit (?) G 14 adnersus GE aduersfl RT 15 inpraecetur GR 16 labia perurantur GRe labia iniqua perurantur Tb labia dolosa peruu rStur a 19 desolationum Ge desolatorum R desolationis Tb emndationem G adque G R 20 dixit G dixerit RTE 23 abluitionem G quem G cū R quam Tb in qua e 24 per eum RE *** cum (?) G per eam T 25 illud RTE id ad (?) G. )

554