Tractatus super psalmos

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii Episcopi Pictaviensis Tractatus super psalmos. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 22). Zingerle, Anton, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1891.

Cedar enim secundum hebraicam linguam id est, quod nobiscum pronuntiatur obscuratio. in hoc enim obscuro tenebrosoque corporum habitaculo inuisibilis illa animarum nostrarum conformatio continetur, habetque hunc contagiosi incolatus sui carcerem caelestis naturse captiua generositas. meminit huius tabernaculi sponsa illa in Canticis canticorum dicens: nigra sum et formonsa sum, filia Hierusalem, sicut tabernaculum Cedar: ex tabernaculis huius obscuritatis confessa se nigram, sed non abnuens, quia Christi sponsa sit, se esse formosam. omnis enim se spondens Christo in specie iam consistit aeterna. in his nos inluminari tabernaculis dominus praecepit dicens: lucerna corporis tui est oculus tuus, [*](2 Gen. XXV, 13. 16 Cant. I, 4. 22 Matth. VI, 22. ) [*]( 1 ineolens VRE incolis PT usque niedos VRPT usque ad Medos E cf. Acad. p. 106 et Wijlfjiin Arch. IV, 56 2 ismael VP ismahel R hismahel T et sic infr. inter fuit et genesi del. illut m.2 V 8 inquid R t Dabaoth R nabaioht P naueoth V hi VRPs hii PIT 5 putant RPTE putauerunt V 6 ei RPTE illi populo V 7 non intellpgentes RJYJ'E e n5 sit intellegere debemus saquentibus usque ad continente omissis V 9 omnino PTE omni R 10 congruat RTE congrua P 11 haebraicam R hebreicam r id est quod RPTE om. V 12 in hoc RE hoc PT 14 confirmatio e 17 et formonsa stl VPl et formosa sum RT et formosa P'b sed formosa e filia Va cf. Sahatier 11, 376 filiae RPT3 tabernaculum VPT tabernacula Re 18 ex tabernaculis RP1 ex tabernaculi TE ex tabernaculo P* obscuritatis IIP obscurilate TE 19 nigram lTE nigramq R (an nigram quidem?) quia 11PE quae T se esse ITK esse R 20 in specie Rllb in spe e 21 consisit aeternam P. )

558
et si lumen. quod in te est, tenebrae sunt tenebrae ipsae quantae sunt? et rursum: uos estis filii luminis. non filii tenebrarum.

Seruauit -autem etiam hanc rationem propheta, ut cum habitationibus Cedar habitauerit, non in habitationibus. licet enim sancti in carne uiuant, tamen, si habeant arma militiae non carnalia, sed potentia deo, cohabitabunt tabernaculis Cedar, non inhabitabunt. peregrinantes enim a corpore ut dei accolse audient ab apostolo: uos autem non est isincarne, sed in spiritu; si tamen spiritus dei habitat in uobis. sic ergo habitauit, ut cohabitaret habitantibus, ostendens in eo, quem doleat, incolatu se esse peregrinum. et quia iniquorum consortium et cohabitationem habitantium in obscuritatibus odisset, quamquam de futuro iam questus esset, adhuc etiam de praeterito ait: multum incola fuit anima mea, in multis scilicet tribulationibus labiorum iniquorum et linguae dolosse, ob quas ad dominum proclamauit.

Sed cuiusmodi incolatus sibi fuerit, ostendit dicens: cura his, qui oderant pacem, eram pacificus. hoc proprium et dignum prophetae est, simultates et motus naturae alienae uoluntatis suae pace cohibere et infidas quasque animorum ac turbulentas affectiones omni placabilitatis modestia continere. et haec dominus docuit pacificans ipse in semet, quae in caelis et in terra sunt, orare pro persequentibus, neminem odisse. [*]( 1 Matth. VI, 23. 2 I Thess. 5, 5. 9 Rom. VIII, 9. ) [*]( 1 ai lumen quod in te est tenebrae sunt PTE cf. Sabatier 111, 36 quodsi oculus tuus tenebrosus R (librarius ad uersiculum antecedentem sacri textus aberrauit) 4 cum habitationibus PTb cum habitantibus (ntib in ras. 1) R cum habitantibus e 7 militiae RTE ex miliae P tabernaculis PTE in tabernaculis R cf. de loco uniuerso ac de sententia In adn. Bened. 8 non inhabitabunt E non = 1= habitabunt P non & habitabunt RT 9 accolae R (ubi cco in ras.) PTE 11 habitantibus PTE habitanteB R ostendens RE contuens PT 12 incolatu se esse RTE incolatu'esse P peregrinG PTE ex peregrina corr. m. 1 R et PTE ex tum et corr. R 13 cohabitationem RT habitationS V coh*bitationes E conhabitationibus P 15 animea V 18 cum is qui oderant V cf. Sabatier 11, 250 oum odientibus PTE cum odientes R 90 motus PTE supr. scr. m. 1 R 21 pace RTE pacem P. )

559
amare inimicos. et apostolus monet: si possibile est in uobis, cum omnibus hominibus pacem habentes. et dominus hanc ueluti praceptorum summam consignat: pacem meam do uobis, pacem meam relinquo uobis. haec igitur conseruabit corda nostra in Christo, haec nos patriarchis adaequabit, haec etiam eos, qui pacem oderunt, per pacem obsequentes in pace retinebit.

Sed prophetae restat et aliud officium. doctrinam scilicet dei uniuersis constanter ingerere et uerbum uitae seternse iugiter praedicare. non inmemor quoque huius fuit ministerii; nam ait: cum loquebar illis, inpugnabant me gratis. erat quidem pacificus cum pacis inimicis, sed praedicationem pacis ipsius oderant pacis inimici et ad doctrinam dei commouebantur, quos per modestiam prophetae silentium eius in pace cohibebat; atque ita cum inimicis pacis propheta pacificus est et praedicare pacem propheta non desinit, sed pacis praedicatorem inimici pacis inpugnant.