De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Syracusani liberalitate mulieris prouocati raptum uirginis consecrant et mitigantes dolorem matris pompam miseri funeris excolunt honore templorum. sed nec hoc sufficit matri, sed ascensa naue per peregrina litora filiam quaerit. sic fluctibus tempestatibusque iactata ad Atticae urbis locum peruenit: illic hospitio recepta incolis incognitum adhuc triticum diuidit. locus ex patria et ex aduentu mulieris nomen accepit, nam Eleusin dictus est, quod illuc Ceres relicta Henna uenerat.

sic quod ipsa dispensato quod adtulerat frumento colligendarum frugum tradiderat disciplinam, post mortem ob beneficium, quod ex frugum copia nascebatur, et sepulta in loco est pariter et consecrata et diuino cum filia appellata nomine. amat enim Graecorum leuitas eos qui sibi aliquid contulerint uel qui consilio aut uirtute se iuuerint diuinis appellare nominibus, et sic ab ipsis beneficiorum gratia repensatur, ut deos dicant, deos esse credant, qui sibi aliquando profuerint. sic de Libero Nysa non dubitat nec de nouis ambigit Sparta sideribus: cremat et consecrat Herculem tristis Oeta et a uanis Cretensibus adhuc mortui Iouis tumulus adoratur.

additur tamen, sacratissimi imperatores, ad huius profani erroris augmentum quod hos binomines, id est Liberum et Proserpinam, maiore quasi auctoritate defendat: nam Liberum ad solem uolunt referre commenta Graecorum, Proserpinam uero Liberam dicentes lunam esse confingunt. quod quam absurdum et quam miserum sit ex ipsa ueritatis possumus ratione colligere. quis uidit puerum solem ? quis fefellit? quis occidit? quis lacerauit? quis diuisit? quis [*]( 1 ait P: tunc ait a 3 qu5 (t. e. quoniam) nos: quo Pa, quia Oehler 4 donis Bursian: dotis P, dotibus a 12 dispensato — frumento J. Fr. Gronouius: dispensatio — frumenta P (Sicque tum ipsa dispensatio quod attulcrat frumenta, tum quod colligendarum etc. a) 15 in eo loco a II numine Pa, em. Woicerus 20 nisa Pa II spartha P 21 herculimP II Oetas Pa, em. Oehler 24 binomines Bursian: hihomines P, homines a II id est — Proserpinam obelo notauit Wowerus 26 libera P 29 multa uocdbula litteraeue fol. 9\' et partim iam fol. sb in scriptura albitudine fere extincta alia manu renouata sunt )

89
membris eius epulatus est? quis lunam rapuit? quis abscondit?

quis Plutonis coniugem fecit? sed et errorem istum physica rursum uolunt ratione protegere: indiuisam mentem et diuisam, id est TOV af.ieQiarov xai xov fiefiequonivov vovv, hac se putant posse ratione uenerari.

dicite mihi, o miseri mortales, quid naturalibus rebus additis funera? quid dei dispositionem crudelium mortium atrocitate polluitis? quid opus erat tam duro crudelique tormento ? quid sibi uult ista persuasio, ut diuinis rebus funestae calamitatis ordo societur? ut natura siderum, quam Deus summus certis legibus fecit, mortalis calamitatis luctibus iungeretur? cui rei prodest quod facitis? miscetis terrena caelestibus, caduca superis, tenebrosa lucentibus, dolores ac luctus hominum diuinis honoribus consecrantes.