De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Christus filius Dei ut humanum genus a mortis laqueis liberaret, uere omnia ista sustinuit, ut captiuitatis durae iugum tolleret, ut hominem patri redderet, ut mitigata offensa hominem cum Deo prospera conciliatione componeret, ut promissae resurrectionis fructumproprio monstraret exemplo. fecit filius Dei quod ante promiserat: elusit ianuas sedis infernae et durae legis necessitatem calcata morte prostrauit: per triduum recensita ab eo iustorum turba collecta est, ne diutius contra eos mortis dominaretur inprobitas: ne iustorum meritum ex longa desperatione concideret, fregit claustra perpetua et ferreae fores Christo iubente conlapsae sunt: ecce terra contremuit et fundamentorum suorum stabilitate concussa praesentis Christi numen agnouit: ante praefinitum tempus praecipitat diem mundi rotata uertigo et sol non completo diurnarum horarum spatio properato cursu uergit in noctem: ecce ueli fastigia summa finduntur et obscurioribus tenebris orbem terrarum caligo noctis abscondit. omnia elementa Christo pugnante turbata sunt, tunc scilicet cum primum contra mortis tyrannidem humanum corpus armauit. per triduum ista conflictatione pugnatum est, quamdiu mors superatis malitiae suae uiribus frangeretur.

quid solita impatientia, homo religiose, homo Christi, desperas et deficis? tridui moram non feris? sollicitudinem ac desperationem tuam nouis precibus confiteris? hoc te facturum esse illo die spiritus sanctus ueneranda uoce significat, cum per Dauid dicit: Caestimati sumus sicut oues occisionis. exsurge: quare obdormis, domine? exsurge et ne disperdas usque ad finem. quare faciem tuam auertis? obliuisceris inopiam nostram et tribulationem? quoniam humiliata est in puluere anima nostra, haesit in terra uenter noster. exsurge, [*]( 27 Ps. 43, 23-27. ) [*]( 5 uere om. a 6 mitigatS offensfi P 9 clausit a 10 recensita Muenter: recens ita Pa 11 dinaretur P, em. in a 13 iuuente P 15 nomen P 17 spatium P 24 feris P: fers edd. cf. ad p. 107, 9 30 abertis P )

115
domine, opem fer nobis et libera nos propter nomen tuum.

\' ecce post triduum lucidior solito dies oritur et reddita soli praeteriti luminis gratia: omnipotens deus Christus splendidioribus solis radiis adoratur: exultat salutare numen et triumphales currus eius iustorum ac sanctorum turba comitatur. tunc elato gaudio clamat elata mortalitas: (ubi est, mors, aculeus tuus?\' tunc praecurrens salutare numen aperiri sibi caelestes ianuas praecipit: aperite, aperite et immortalia claustra conuellite: Christus deus calcata morte ad caelum hominem quem susceperat reuocat. hoc a uenerando propheta sancta uoce praecanitur et ex ore prophetico uox iubentis auditur: ait enim spiritus sanctus, ut nobis licentiam Christi iubentis ostenderet: ctollite portas, principes, uestri, et extollite uos, portae aeternae, et introibit rex gloriae.

hoc angelis nescientibus imperatur: neque enim scire potuerunt, quando uerbum Dei descendit ad terram: ideo et ipsi sollicita interrogatione respondent: cquis est iste rex gloriae?\' quibus quaerentibus perspicua Christus numinis sui maiestate respondet: \'dominus fortis et potens, dominus us pot ens in proelio.) cognoscitur statim a custodibus caeli filius Dei et quicquid illos ante fefellit agnoscunt: uident prostrati hostis exuuias et recordati primae dispositionis ordinem etiam ipsi cum ascendentibus iterata pariter uoce conclamant: Ctollite portas qui praeestis illis et extollite uos, portae aeternae, et introibit rex gloriae\'.