De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

dominus Iesus Christus cum diabolo pro nostra salute sollicitus diuina maiestatis suae conluctatione certaret, ut de faucibus eius quem gerebat hominem liberaret, hac eum responsione quassauit. nam cum diceret ei diabolus: csi filius dei es, fac u t isti lapides panes fiant/ respondens ei dominus dixit: cnon in pane tantum uiuit homo, sed in omni uerbo Dei.\' nescientes itaque substantiam generis humani cottidianas epulas hoc nomine consecrarunt: nam omne quod uescuntur homines penus uocatur: hinc et cella penaria, hinc et dii penates ab abiectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione compositi.

Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid aut cum summo terrore religionis inuentum. ignis est domesticus, qui in focis cottidianis usibus seruit: quapropter cocos habeat, non miseras uirgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius fauillas aut prostituto corpore peccare coguntur aut in uirginitate perseuerantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem.

Palladii etiam quid sit numen audite: simulacrum est ex ossibus Pelopis factum, hoc Abaris Scytha fecisse perhibetur. iam quale sit considerate, quod Scytha barbarus consecrauit. estne aliquid aput Scythas humana ratione compositum et illa effera [*]( 11 Matth. 4, 3. ) [*]( 1 POENATES P 2 praetermissum esse uitam P mance, sit praetermissum. Qui nihil aliud putant a; nos Bursiani supplementum recepimus 5 aepulis et u. 14 aepulas P, item alias 9 certaret et, ut Pa, et del. Bursian 10 quem o: quae P 13 uiuet\'P 16 panus P et paulo post pęnates 18 composita a 21 coquos a 22 contempnentes Pa 23 prostituto Wowerus: constituto P, pro constituto a 25 immo quod sit 26 Abaris Jos. Scaliger (apud Wotcerum): auaris P, auarus a, et sic item p. 98, 3 27 post sit in P uocab. erasum est quinque sexue litterarum, cuius prima littera a (Abaris?) adhuc dispicitur ) [*]( II. ) [*]( 7 )

98
gens hominum et crudeli atque inhumana semper atrocitate grassata in constituendis religionibus rectum aliquid potuit innenire?