De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

huic post mortem Aegyptii patrio gentis suae instituto templa fecerunt, et ut iustae dispensationis gratiam posteritas disceret, ille modius quo esurientibus frumenta diuiserat, capiti superpositus est. nomen etiam ut sanctius coleretur ex primo auctore generis accepit. nam quia Sarrae pronepos fuerat, ex qua nonagenaria Abraham indulgentia Dei susceperat filiam, Serapis dictus est graeco sermone, hoc est Σάρρας παῖς.

sed hoc inuito Ioseph, immo mortuo: neque enim ad hoc facinus religiosus animus et Deo summo dicatus adduci-potuisset, ut erroris inlecebras ex nomine suo superstitiosis hominibus ipse praeberet, praesertim cum sciret haec esse in Dei sacrosanctis legibus, ne qui hominum tale aliquid aut ueneraretur aut coleret. hic in Aegypto colitur, hic adoratur, huius simulacrum neocororum turba custodit, et ad memoriam uetustatis errans populus ordinem sacrorum in [*](Bursian, qui ac communis in P sibi dispexisse uidetur: ac communi a, ac (at?)***unis inepta (non nostra) f ** gilitate P, ut Lorenz testatur 1 cum in Aegipto glisceret (an saeuiret?) coni. Bursian, cum ingrueret a 2 fames Jacobi patriarchae a 3 interpretatusque a 4 innue- bat a 1\\ er * * * * cob P, litteris post er (an es?) macula deletis; est Jacobi a, est Jacob ed. Burs. 1\\ Jacob filius Krabinger (Miinchner gel. Anzeigen 1848 n. 177) obelo notauit, contra Wowerus erat (est) Jacob filius delenda censuit 7 mentis P: manus a 9 num posteritas an posteriores in P legatur dubitat Lorenz; quod deinde sequitur disceret, sic in P m. 2 scriptum est, cum aliud manum ueterem habuisse appareat 10 ille modius quo] quomodo P (?) a, quo modio Wowerus; cum tamen Lorenzio et Wilmannsio testibus constare uideatur quomodo in P non exstare, ipsi ille modius quo suppleuimus; obscuratae sunt autem ante esurientibus duodecim fere litterae 1\\ esurientibus P satis distincte (testibus Lorenzio et WHtnannsio): esurientibus et ementibus a, cuilectioni iam spatium in cod. refragatur 1\\ capitis P, cupitis a, capiti is Wowerus, ipse malim capiti eius 12 sarre P, Sarae a 13 Sarapis Hildebrand ad Apul. p. 1017 14 ZuQQag nuTg Bursian: CAPIOCTOC P, Σάллϱϱας άπó a II inuitio P 20 neogrorum Pa, em. Wowerus )

96
honorem mtegerrimi ac prudentissimi hominis constitutum contentiosa hodieque animositate custodit.

sed et in ipso simulacro sicut in ceteris ex assiduis sacrificiis immundi daemonum spiritus colliguntur: nihil enim operantur uictimae et cruor ex assidua pecndum caede profusus nisi ut daemonum substantia, qui diaboli procreatione generantur, ex isto sanguine nutriatur. nam ista esse Porphyrius, defensor simulacrorum, hostis dei, ueritatis inimicus, sceleratarum artium magister, manifestis nobis probationibus prodidit. in libris enim, quos appellat περὶ τῆς ἐκ λογίων φιλοσοφίας, maiestatem eius praedicans de infirmitate confessus est. in primis enim librorum partibus, id est in ipsis auspiciis † positus dixit: Serapis uocatus et intra corpus hominis conlatus talia respondit.