De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

o facinerosae cupiditatis triste solacium! o hominum deflenda persuasio! o infelicis imitationis cruenta meditatio! scaenam de caelo fecistis et errantes animos per abrupta praecipitia crudeli calamitate duxistis, cum hominibus peccare cupientibus facinorum uia de deorum monstratur exemplis. sed in ista criminum lege, in ista confessione scelerum gratias agamus illis, qui etiam exitia et mortes deorum istorum nobis nescientibus prodiderunt, ut disceremus omnia per tot opstantes. fuit enim et aput ueteres, licet nondum terram inluminasset domini nostri Christi ueneranda dignatio, in spernendis superstitionibus religiosa constantia.

Diomedes pudicus ac sobrius Venerem uulnerat, Martem uincit et percutit: Oti et [*]( 3 et 6 aliquis a 3 aemulos rigore Oehler; at cf. Firm. Mat. Mathes. lib. IIII, 1 p. 86: inuido stridore 5 cruciatus Bursian (facinus idem habet in uerborum contextu): casibus P, casue a 7 uidet P II Herculis Pa II iberas a II abigerit P 8 si quis a, item uersu 18, et p. 95, 18 10 diis P: piis a 1\\ collegit Pa 11 posset Pa II admitteret P 14 ui- deat Iouis a 19 ecce Bursian: esse Pa II facinorosae edd. 21 scaenam P, ut emend. Wowerus: coenam a 22 abruta a 28 Iesu Christi a 29 Diomedis P 30 Oeti Pa, em. Woioerus )

94
Efialtae edicto Mars belli potens temporali exilio damnatus ferrea catenarum uincla sustinuit: Sarpedonem filium mortuum in Troia Iuppiter plangit et mercedem fabricatorum murorum Neptunus a superbo rege non recipit: alterius regis Apollo greges pascit et Soli omnia uidenti alius occisarum boum nuntiat mortes: Castores sepelitSparta, ardet aput Oetam Hercules et Aesculapius alibi fulminatur: Vulcanus a patre praecipitatus pedem frangit, Lycurgum fugiens Liber moritur: Venus in adulterio deprehensa detegitur et post dei nuptias Anchisae hominis cubile sectatur: Saturnus regno timens deuorat filios et filium fugiens in Italia fugitiuus absconditur: ob amorem Catamiti Iuno spernitur et ad Endymionem Luna descendit et contra uoluntatem uxoris et filiae Troianis auxilium ferens deceptus Iuppiter dormit.

o flagitiosa confessio! o * * deflendique cultus! o durae seruitutis miseranda conditio! ad istorum cultum deorum sanctos homines et deo deuota mente credentes sacrilegum tyrannorum traxit imperium, et ut huic facinori aliud facinus adderetur, mors est decreta nolentibus. ad theatrum potius templa transferte, ut in scaenis religionum istarum secreta tradantur, et ut nihil praetermittat improbitas, histriones facite sacerdotes: alter dignior locus religionibus istis inueniri non poterit: illic amores deorum uilis turba decantet, illic casus mortesque saltentur, illic deorum templis ab impiis et facinerosis magistris melius mens perdita et adulterium docetur et facinus.