Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
qui cum infecunditatem patiatur saepius [perdix, ** aliorumque furtim fetus incubans quasi suos iam fouet ac uindicat filios usque ad tempus aliquod; cumque eis iam tempus aetatis discernens adcreuerit, tunc amissis falsis parentibus, iura parentum \' sensu proprio recordantes, palamque oculis intuentes, sequi eos amplius non demorantur. Quorum causa nobis similitudo haec nuntiata est?
Quod diabolo relicto impietatis causa eius qui. orbem terrarum sui sub dicione ac potestate cum tenere putaret, *** postque uero Christo parente a nobis uiso et recognito, amissa falsitate parentis mendacissimi, iam ueri parentis Christi uestigia sequi omnis homo non moratur agnoscens. Cottidie per aenigma enim compleri cognoscimus prophetiam Hieremiae beatissimi ita dicentem: Clamauit perdix, collegit quae non parturiit, faciens sibi diuitias non cum sapientia, in medio dierum derelinquent eum, et in postremo erit insipiens,
quod nunc deserentes cottidie omnes gentes idolatriam mortiferam [*]( 5 Ierem XVII 11 ) [*](1 in B qui cum ed. pr. capp 1-28 seruauit solus nulla peculiaris libri huius praescriptio extat haeresaeon 6 diabolum om Sichardus 7 perdix om Sichardus excidit ueluti: aliorum nidos quaerens 13 ? posuit Oehlerus 14 ac potestate om Sichardus cum tenere] continere Oehlerus 15 excidit ueluti mendaciis suis animas ignorantium cottidie captiuaret, 18 cotidie 23 cotidie ) [*]( XXXVIII. Phllaat. ) [*]( 1 )
PRIMI sunt Ofitae, qui dicuntur et Serpentini. Isti serpentem id est colubrem uenerantur, dicentes quod hic prior initium nobis scientiae boni et mali adtulerit. Unde ei deum inuidisse adserunt, quia scientiam, inquit, primus detulit mulieri bonae rei atque malae, perque illam ita ad genus omne hominum permanauerit;