Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae dicit hominis animam non factam a deo ita appellari animam, sed ante, inquit, intellectus [*]( 2 Gen. II 7 Ioh. XX 22 10 Ioh. I 3 13 Matth. X 28 21 I Reg. XVI 14 23 Sap. I 4 ) [*]( 1 anima A 4 ante spiritus sp erasum in A 5 Accipe .ÃI 6 accipe A 7 homine Bx 9 quod per B ut per A 10 factum nihil B 11 inspiratione A 15 hanc Al 18 gratia Al 22 sps om Al 27 inquid B )

59
uocabatur, et erat in caelo: postea autem, quia terrena desiderauit, discessisse eam de caelo, et ex eo eam animam nuncupatam arbitrantur, ignorantes quod in principio facta a deo et creata post angelos anima est appellata a domino, hocque nomen proprietatis accepit a deo, ut anima, non intellectus uocaretur, dicente scriptura: Anima eius in bonis demorabitur.

Et iterum: Quod non derelinquis animam meam in infernum. Et iterum: Conuertere anima mea in requiem tuam. Et iterum: Anima mea conturbata est ualde.

Et iterum: Ita desiderat anima mea ad te, deus. Et iterum: Benedictus dominus, qui fecit animam me am. II Illud itaque filosoforum inanes sententiae aderunt, non scriptura diuina ita praedicat.

Alia est heresis quae pecudes, serpentes et aues rationabiles arbitratur esse ut homines, sicut Manichei et Gnostici perditi et quidam de poetis et filosofis Stoicis uanissimi suspicantur, ignorantes quod homo rationabilis intellectum habet animi de deo, id est scire posse de deo et credere, sensum autem habet corporis <.communem> cum pecudibus quippe et ceteris aliis similibus,

quae sensum quidem corporis habere possunt, intellectum autem animi de deo habere nullo modo possunt, aut animam inmortalem ac rationabilem, ut homo, qui imago est appellatus <dei>, dicente scriptura:

Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non [*]( 6 Psalm. XXIV 13 7 Psalm. XV 10 8 Psalm. CXIV 7 9 Psalm. VI 4 10 Psalm. XLI 2 11 Ierem. XXXVIII 16 25 Psalm. XXXI 9 ) [*]( 1 terrea desiderabit A 2 ea animam A 5 accipit A 6 uocarentur A I 7 derelinquit A 8 inferno B anima meam in B 12 philosophorum inani B sententiae] litterae ntie in ras B 18 adserunt Sichardus] adhesernnt A adhaeserunt B nqn A non in B 15 hęresie B pecudes A pecudes d B 16 cognostici A 17 quidem A quid B philosophis B 20 <communem> addidi pecodibue B 22 autem om A 23 animum A 24 <dei> alio loco add Sichardus 25 in om B )

60
est intellectus. Et: Homo in honore cum esset, non intellexit, conparatus est pecudibus insensatis, et similis factus est illis.