Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Qui ergo inspirauit facto homini habenti animam Adae, ipse et postea inspirauit beatis apostolis habentibus animam, ut cognoscatur quod per ipsum cuncta facta sint et sine ipso nihil factum sit.
Nullius ratioms est ltaque ut uelit quis aestimare inspirationem esse animam, cum facta cognos citur anima, quae sub legis condicione posita iudicio obnoxia repperitur, de qua ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus. animam autem non possunt occidere, sed hunc timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
Inspiratio itaque non est anima, sed gratia dignitatis, de diuino spiritu a deo Christo perueniens omnibus, quam habentes et custodientes adiectionem accipiunt gratiarum, ut apostoli et prophetae et omnes iusti.
Iniusti autem neglegentes ac contemnentes amittunt tantum meritum dignitatis, ut Saul ille, de quo dictum est: Recessit ab eo spiritus domini, et inmundus spiritus fatigabat eum. Et quod in malignam animam non intrabit; spiritus sapientiae scriptura testatur.
Alia est heresis quae dicit hominis animam non factam a deo ita appellari animam, sed ante, inquit, intellectus [*]( 2 Gen. II 7 Ioh. XX 22 10 Ioh. I 3 13 Matth. X 28 21 I Reg. XVI 14 23 Sap. I 4 ) [*]( 1 anima A 4 ante spiritus sp erasum in A 5 Accipe .ÃI 6 accipe A 7 homine Bx 9 quod per B ut per A 10 factum nihil B 11 inspiratione A 15 hanc Al 18 gratia Al 22 sps om Al 27 inquid B )
Et iterum: Quod non derelinquis animam meam in infernum. Et iterum: Conuertere anima mea in requiem tuam. Et iterum: Anima mea conturbata est ualde.
Et iterum: Ita desiderat anima mea ad te, deus. Et iterum: Benedictus dominus, qui fecit animam me am. II Illud itaque filosoforum inanes sententiae aderunt, non scriptura diuina ita praedicat.