Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Vides ergo quomodo factum hominem, id est animam ante ostendit rationabilem et inmortalem esse creatam a domino, quae utique imago dei est appellata. Terram autem de limo acceptam adiunctam animae, id est exteriorem hominem, corpus fragile die sequenti manifestauit plasmatum, ac sic immisso sopore in Adam posteaque de costa eius accepisse dominum. et fecisse mulierem scriptura testatur ac praedicat.

Et <quod> primum sit anima facta, id est sexto die, die autem septimo corpus de terra plasmatum Adae, sic de uiri corpore, id est de latere eius, factam feminam demonstrauerit, non est ambiguum et quod anima ante facta sit, caro autem postea plasmata. mata, et sic postea inspiratione infusa dei spiritalis in fine conlata sit gratia, ut sic iam capax homo legis diuinae non inpotens a domino monstraretur, euidens est ratio ueritatis: quod et beatus dicebat Dauid, factam animam.

primum, sic corpus plasmatum: Manus tuae, inquit, fecerunt et plasmauerunt. Ac sic postea fuisse infusum spiritum declarauit: dicens: Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Alia est heresis, quae dicit inspirationem animam esse, non inspirationem in animam datam fuisse, ignorantes quod, si inspiratio anima est, quomodo diiudicari potest quod de deo est infusum proprie? cum non adtendant quod inspiratio diuini spiritus est quaedam gratia et prouectio dignitatis, ut possit homo capax legis caelestis existere.