Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis, quae dicit ante corpus fuisse hominis factum, non animam, et quod imago dei corpus sit non anima hominis, et quod secundum praedestinationem dixerit dominus, ita arbitrantur, cum dicat scriptura: Et fecit deus hominem. Ad imaginem suam fecit eum, masculum et feminam fecit eos; ignorantes, propheta quid dixerit.

Cum dicit enim Faciamus, promittit facturum se, oumque dicit Fecit deus, iam opus factum demonstrat, et factam non carnem, sed animam, quae rationabilis est, declarauit.

Nam quod caro sine anima non possit eloqui non est dubium; ergo caro organum animae est rei rationabilis. Masculum et feminam cum primum <factum> dicit scriptura, non hic corporum sexum, sed animae dominantis et subiacentis declarat indicium.

Et quod non corpora ante sint facta lacentia, li sicut quidam aestimant inprudentes, non est ambiguum, cum caro Adae ac mulieris postea facta sit; nam septimo die dicit [*]( 1 Psalm. CXXXV 6 4 Es. LXV 17 LXVI 22 5 Luc. XXI 33 Matth. XXIV 35 10 exscripsit Augustin, de haeres. 76 13 Gen. I 27 ) [*]( 1 desunt ueluti haec: Et ita cum dicit propheta hanc terram dicit quae habitatur a nobis, quam fundauit dominus super aquam 2 renouari b se renouari cum signis trayispositionis A et purgari-saepe om A 4 faciam B 10 heresis B 11 imago sit. dei corpus (corpos A i) sit A 12 praedestinationem dixerit dns B predestinatio dixerit dnl A 16 promittat A 17 et facta A 18 declarauit A Sichardus declarat B 19 possa A 20 animae Sichardus] anima 21 <factumy addidi 23 ante sint A sint ante B )

57
scriptura de Adam ita: Et accepit dominus terram de limo, et plasmauit hominem quem fecit.

Vides ergo quomodo factum hominem, id est animam ante ostendit rationabilem et inmortalem esse creatam a domino, quae utique imago dei est appellata. Terram autem de limo acceptam adiunctam animae, id est exteriorem hominem, corpus fragile die sequenti manifestauit plasmatum, ac sic immisso sopore in Adam posteaque de costa eius accepisse dominum. et fecisse mulierem scriptura testatur ac praedicat.

Et <quod> primum sit anima facta, id est sexto die, die autem septimo corpus de terra plasmatum Adae, sic de uiri corpore, id est de latere eius, factam feminam demonstrauerit, non est ambiguum et quod anima ante facta sit, caro autem postea plasmata. mata, et sic postea inspiratione infusa dei spiritalis in fine conlata sit gratia, ut sic iam capax homo legis diuinae non inpotens a domino monstraretur, euidens est ratio ueritatis: quod et beatus dicebat Dauid, factam animam.

primum, sic corpus plasmatum: Manus tuae, inquit, fecerunt et plasmauerunt. Ac sic postea fuisse infusum spiritum declarauit: dicens: Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.