Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae de aqua ambigit, quod non facta sit a deo, sed semper esse eam ex semetipsa adserunt, ignorantes, quod si maius elementum factum est, id est terra, quanto magis et minus, id est aqua, quae continetur a terra, dicente propheta Iona: Ego seruus sum dei, qui fecit mare et terram.

Et Dauid idem dicit factam aquam a domino et tres pueri itidem. Alia itaque est terra quae continet uniuersa, et alia est terra quae super aquam fundata est, quippe ista quae habitatur a nobis, de qua ait propheta [*]( 5 Sap. XI 17 Gen. I 2 8 Psalm. CXXXV 6 14 Gen. I 1. 29 16 exscripsit Augustin. de haeres. 75 20 Ion. I 9 21 PsaJm, CIII 3. 6 22 Dan. III 60 ) [*]( 2 haeresia B de terra A Sichardus de terra et terra B 4 est om A quaeque quasi yah A quae quasi hyle B 5 in om A 7 fnntata Al 9 terra inmensa B trammen A 12 alii A 13 opulentos iassos A domino om A 14 <id est> addidi 16 heresis B facta sit a deo sed semper esse eam B factus ita domina semper esse ea A 21 marem et terram J. mare et aridam B 23 tsrra quae super A quae super B 24 ista qujfe B itaqqe A-)

56
Qui fundasti terram super aquam. *** non illam utique primam.

Hanc itaque renouari et purgari necesse est, quam et moueri saepe cognoscimus terrae motu, de qua ait dominus: Ego facio nouum caelum, et nouam terram. Et iterum dominus ait caelum et terram transire in euangelio.