Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis quae de caelorum diuersitate ambigit. Scriptura enim in primo die caelum et terram factam declarat duo haec elementa, secundo die firmamentum aquae factum, et nihilominus et ipsum firmamentum caelum appellatum fuisse testatur.

Dauid autem dicit de caelis ita: Laudate dominum deum caeli caelorum, et aquae quae super caelos sunt. Siue ergo sex caelos, secundum Dauid, et septimum hoc firmamentum accipere quis uoluerit, non errat: nam Salomon tres caelos dicit ita: Caelum et caelum caeli.

Paulus aeque beatus apostolus usque ad tertium caelum se raptum confitetur. Siue ergo septem quis acceperit, ut Dauid beatus, siue tres, siue duo, non errat, quia et dominus ait: Pater qui in caelis est.

Nam et pagani uanissimi unum caelum et polus profitentur interdum. Dauid ergo beatus quod plenum est docuit; Salomon autem quod ex parte est et beatus Paulus aeque. Liber autem Geneseos duos caelos nobis nuntiauit. [*]( 12 Gen. I 1 13 Gen. 18 15 Psalm. CXLVIII 4 19 III Beg. VIII 27 21 II Cor. XII 2 23 Matth. VI 9 ) [*]( 1 personam Siehardlls] personarum harumq: B q; A personam. Nam A 2 maiestatem et potentiam om A 3 et in B in A 4 enarranda A 7 ita om A 11 haeresis B diuersitatem A ambiga B 12 facta B 13 die om B 15 autem A Sichardus enim B 16 de (um) ] de A om B caelis A et om A 20 beatus om A 22 duos B 24 polos B 26 geneseus Al 27 nobis om A )

55