Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

ALIA EST HERESIS QVAE DICIT ueluti triformem DEUM esse et compositum, ut quaedam pars patris, quaedam filii, quaedam spiritus sancti sit, atque ita credi debere adserunt, et hoc dicentes nesciunt nec intellegunt diuinae scripturae sententiam.

Triformem enim quandam dicentes substantiam multis blasphemant peius ignorantes, quod alter est qui misit, alter qui missus est. Ergo est uera persona patris, quae misit filium, et est uera persona filii quae aduenit de patre, et est uera persona spiritus quae a filio et patre missa est.

Trium itaque harum personarum una est ueritas, maiestas et [*]( 3 I Petro III 18 15 Ioh. I 14 19 exscripsit Augnstin. de naeres. 74 ) [*]( 1 manifestare A 2 natura om B* 6 hoc ipsa B ipso A 13 dei oin A dolos A 14 aestimant A Sichardus aestimabant B 15 scribtqm B 16 causae A consumabatnr A 19 haeresis B 20 quiclam pars A quidft filii A 23 quondam dicentis A . )

53
substantia aequalis et diuinitas sempiterna. Qualis est enim inmensa inenarranda patris persona, talis est et filii. talis est et sancti spiritus, ut in distinctione nominum ac trium personarum non sit aliqua naturae diuersitas.

Inmensibilis est igitur haec trinitas et inuisibilis et inenarrabilis, quae fide solum cognoscitur, tamen expositione humanae uocis ac sensu mortali condigne non expromitur.