Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

iiqui tantae bonitatis munus et clementiae humano generi conferens ab Iudaeorum iniquissimo ignorabatur populo. Passus itaque est carne passibili, non diuinitate naturaliter inpassibili, qui et agnoscitur et creditur non absente tamen diuinitate, sed coniuncta cum corpore pariter propter mysterium consummationis statutum ac definitum antea.

Quod sciens apostolus non separauit in cruce diuinitatem a carne dicens: Si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. Paulus itaque beatus coniunxit utrumque ut [*]( 2 exscripsit Augustin. de haerea. 73 6 Matth. X 28 16 Psalm. XLIX 3 17 Psalm. XV 5 25 I Cor. II 8 ) [*]( 3 diuinitate A 4 potens A 5 a om A 9 Erant B 10 natura Sichardus] naturam 11 gemuisse A 12 carne] add Fabricius 14 eis om B 15 carne B predicatur A 17 idem om A 19 generis A 20 iniquissimo Sichardus] nequissimo ignorabantur A 21 carni A diuinitate naturaliter inpassibili om A 22 absente-sed om A 23 iuncta A 24 statu A 26 magestatis Ax ) [*]( 4* )

52
Christi bonitatem et misericordiam nobis manifestaret plenissimam. Petrus autem beatus apostolus quod natura est passibile et quod est inpassibile docuit ex aperto, dicens: Mortuus quidem est corpore, uiuificatus autem spiritu.

Neque ergo caro a diuinitate nec diuinitas a carne aberat cum caro pateretur humana naturaliter, et in hoc ipso permittente Christi diuinitate mysterium nostrae causa salutis consummabatur a domino, ut plena deuictio fieret inimici, ut, in quo uidebatur ut homo pati, qui deus erat in carne, non sibi sed nobis iam uinceret inimicum, nobisque ante deuictis in sui passione in eum credentibus uincendi potentiam aperiret eumque sequentibus caelestem gloriam ministraret.