Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nam in epistola ipsa rebaptizatores excludit, non baptismum paenitentiae abnegat conferendum, quod interdum in multis infructuosum inuenietur paenitentibus:

quod postea fide, uita, bono opere et in hoc saeculo a domino conlaudati sunt :1 perseuerantes iam in rebus bonis et operibus fructuosis, quod dominus dixerat per prophetam: Non ero memor malorum eius, sed bonorum potius, si iam in bonis permanserit operibus. [*]( 8 Hebr. III 2 9 Hebr. VI 4 X 26 12 Hebr. I 3 20 Hebr. VI 4 25 Ezech. XXXIII 16 XVIII 28 ) [*]( 2 laodicenses B 3 scripta A Et B, om A 4 quaedam non] non om Bl 6 haebreos B 7 quia om A rethoricae B 8 et quia. et B et quia A 11 docebat A 13 inquid B 14 plenitudinem A docendo A 15 integrum se Zahnius 18 sanitate A dignitatem B 19 impetrat B 20 ipsa epistola B 22 fructuosum inueniatur B 23 uita bono B bona uita A cum signis transpositionis collaudati B 27 permansit B ) [*]( XXXVIII. Fllwt. ) [*]( 4 )

50

Melitiani sunt alii a Melitio quodam in Aegypto, qui de parte fuerat An-iana, et abiectus est ab ecclesia catholica: qui postea quasi uerum sequendo susceptus est, et discipuli eius cum eo pariter.

Atque iterum indift\'erenter post haec agere cupientes communicabant et hereticis et ecclesiae catholicae. Quorum cum cognouisset indifferentiam, exortes eos suae communionis effecit ecclesia catholica.

Alii sunt in Aegypto et Alexandria a Retorio quodam nomine, qui omnes laudabat hereses, dicens omnes bene sentire, et neminem errare ex eis sed ambulare bene omnes illos: et male eos credere non sentiebat. Si itaque omnes laudabat, quem uituperabat?

Ergo non tenet quod uerum est. Et Fotinus ergo laudandus est et hereticus, qui Christum deum negat esse ante saecula cum patre, et omnis heresis quae blasphemat aut in patrem aut in filium aut in spiritum.

Cur itaque blasphemos hereticos laudet, cum eos Christus dominus ex hoc iam saeculo damnauerit, dicens non dimitti hominibus blasphemiam in spiritum sanctum blasphemantibus et perseuerantibus, neque hic neque in futurum? Propter quod constat! et istum esse hereticum, immo potius nihil scire, qui eos laudandos, non uituperandos et abiciendos iudicauerit. [*]( 10 exscripsit Augustin. de haeres. 72 18 Matth. XII 31 ) [*]( 2 Malitiani A 5 indifferente A 6 communicabat A haereticis B 8 efficit A 11 nomine] homine 18 non credere B 14 tuperabat Al 15 fotinus B protinus A ergo om A laudandll A et om B 16 hereses A 17 patre A 18 hereticos B laude A laudat B 23 abiciendo A )

51