Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

alii autem Lucae beatissimi euangelistae aiunt: epistolam etiam ad Laudicenses scriptam beati apostoli quidam uolunt legere. Et quia addiderunt in ea quaedam non bene sentientes, inde non legitur in ecclesia, et si legitur a quibusdam, non tamen in ecclesia legitur populo nisi tredecim epistolae ipsius et ad Hebreos interdum.

Et in ea quia rhetorice scripsit, sermone plausibili, inde non putant esse eiusdem apostoli; et quia et factum Christum dicit in ea, inde non legitur; de paenitentia autem propter Nouatianos aeque.

Cum ergo factum Christum dicit, corpore dicit, non diuinitate dixit factum, cum doceat ibidem quod diuinae sit paternae substantiae filius: Qui est splendor gloriae, inquit, et imago substantiae eius.