Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sunt alii, qui epistolam beati Pauli ad Hebreos non adserunt esse ipsius, sed dicunt aut Barnabae esse beati apostoli [*]( 8 Canon apostol. LXXXV (Hefele concil. histor. I (1878) p. 827) 7 1. s. ) [*]( 1 contrariis A 4 ignostici A 6 apocryfa B 7 conterapnunt A 8 eorum A et eorom B 9 legum ecclesia A catholicft A 10 epi- Btolis Al 11 iohannes A tris A1 12 iocobi A 14 debent A legi debent B 15 qui B 18 excidit accipiunt 23 tielud A 24 imputauerunt B 26 Hoc caput tractauit Th. Zahn hist. canonis T. N. ■ II p. 238 hebraeos B 27 ipsins om A )

49
aut Clementis de urbe Romae episcopi,

alii autem Lucae beatissimi euangelistae aiunt: epistolam etiam ad Laudicenses scriptam beati apostoli quidam uolunt legere. Et quia addiderunt in ea quaedam non bene sentientes, inde non legitur in ecclesia, et si legitur a quibusdam, non tamen in ecclesia legitur populo nisi tredecim epistolae ipsius et ad Hebreos interdum.

Et in ea quia rhetorice scripsit, sermone plausibili, inde non putant esse eiusdem apostoli; et quia et factum Christum dicit in ea, inde non legitur; de paenitentia autem propter Nouatianos aeque.

Cum ergo factum Christum dicit, corpore dicit, non diuinitate dixit factum, cum doceat ibidem quod diuinae sit paternae substantiae filius: Qui est splendor gloriae, inquit, et imago substantiae eius.