Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Inque hoc et suum Iudaei confirmant mendacium, cum peruident quosdam Christianos indoctos legis eorum sequi uanitatem quam regulam catholicae ueritatis. Et 3 nihilominus et illi cum istis concelebrant, ut consortes Iudaeorum criminis et sceleris manifestantur atque ab omnibus dinoscuntur.

Alia est heresis, quae Apocryfa, id est secreta, habet solum prophetarum et apostolorum, <non> accipit scripturas canonicas, id est legem et prophetas, uetus et nouum scilicet testamentum.

Et cum uolunt solum illa apocrifa legere [*]( 2 exscripsit Augustin. de haeres. 71 4 III Reg. XIII 9 ) [*]( 2 autem om A 8 inanes A facere B facere quid A 4 hoc inquit om A iconomiam B 5 dispositionem 7 creatum] m in ras III litterarum B 9 praedicant A 11 <tłOS> addidi 12 pascha B galatiae et syriae B frygia B 13 hierosoljmis B iudaeis Bl simili B 16 regula A 17 ut om A 18 omnibus B3 bominibus ABl 21 Hoc caput tractauit Th. ZaJm hist. canonis T. N. II p. 236 habet) et A om B 22 <non> addidi accipit A accipit non B 24 apocryfa B lege A )

48
studiose, contraria scripturis canonicis sentiunt, atque paulatim dogmatizant, contra eas dantes sententias, contra legem et prophetas contraque dispositiones beatissimorum apostolorum consulta ponentes:

e quibus sunt maxime Manichei, Gnostici, Nicolaitae, Valentiniani, et alii quam plurimi, qui apocrifa prophetarum et apostolorum, id est Actus separatos habentes, canonicas legere scripturas contemnunt.