Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Quidam autem ex his ueluti biothanati moriuntur sese dantes ad praecipitium, diuersumque subeunt calamitatis interitum. Qui cum sine causa perire ita properant, honestae mortis sustinent detrimenta, et iudicio dei futuro se potius inplicant quam soluunt. [*]( 1 <I Cor. VII 5> 4 Rom. XIV 8 10 Gen. I 29 ) [*](1 «•• Exciderunt Pauli I ad Cor. VII 5 praemissis Et Paalua beatus apoatolas dicit: 7 et om B 10 dedi B de A sichardue 12 dicunt Ax 13 concessa factas nt B facta snnt A 15 facta A predicant A. 16 mendacio B mendatium A Sichardus 19 terras B 20 pa///ti B 22 uelut B biothonati A 25 implicant B )

47

Alii autem sunt qui cum hominibus non sument escas, praesumptione ducti inani, putantes melius quid facere, quia et prophetae hoc, inquit, faciebant, ignorantes diuersam oeconomiam Christi domini dispositione esse statutam hominibus. Hi de patre et filio bene sentiunt, de spiritu autem non recte 2. accipiunt, creatum credentes esse et factum sanctum spiritum, non deum, sicut scripturae nuntiant et ecclesia catholica praedicat.l\\