Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
NOUATIANI SURREXERUNT POST PEKSECUTIONEM POSTREMAH a Nouato quodam, qui sicut ecclesia catholica credebant antea, [*]( 8 Es, XXX 26 14 II Petro III 10. 12 17 exscripsit Augustin. de haeres. 68 18 Ezod. III 5 20 Es. XX 3 ) [*]( 1 filii A1 eispectat B 2 subdita B 6 ad gloriam flliorum] gloria ad filiorum A a gloria ad gloriam B <dei> addidi 7 hominis A haec A uisibilia A 8 ///// sol A (t erasa) 12 potentiam A 14 nilum B 17 excalcios A1 18 mosi A sub mosi B ,20 hac A traditiones A 22 ac A atq: B 24 postrema A 25 credebat A )
In persecutione autem, quia lapsi sunt multi fideles et in paenitentiam suscepti sunt a catholica ecclesia, irati, immo potius praesumptione ducti ac
superbia, uanam doctrinam conati sunt seminare, separantes se ab ecclesia catholica atque a Christi bonitate ac misericordia dissonantes, atque dicentes, non esse fideli post baptismum locum aliquem paenitentiae, ignorantes quod per prophetam clamat: Viuo ego, dicit dominus:
si uolo mortem peccatoris, quantum ut reuertatur et uiuat? Si ergo dixerint dehis qui baptizandi sunt dixisse scripturam, non tamen fidelibus, audiant saluatorem post baptismum aquae dicentem de baptismo alio, paenitentiae scilicet passionis. Ait ita: Baptisma, inquit,
habeo baptizari, et quam festino si sciretis, ostendens utique nobis post baptismum, quod per aquam ante dederat, aliud etiam passionis paenitentiae humano generi ab ipsius bonitate et clementia labentibus concedendum atque ab eodem domino tribuendum.