Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt autem Coluthiani a Colutho quodam ita dicto in Aegypto, qui dicunt deum malorum non esse factorem. Econtra autem alter ei opponebat dicens deum malorum esse factorem, qui et ipse erat hereticus pariter, et cum utrique contentioni ferebantur inani, nescierunt potentiam rationis.

Scriptura enim deum facere bona et nihilominus et mala facere praedicauit, cum dicat propheta: Ego sum dominus, qui facio pacem, et creo mala. Et alter propheta: Si est, inquit, malities in ciuitate, quam deus non fecit.

Sed mala ista non natura esse dixit scriptura a deo facta, sed causis existentibus hominum scilicet, in lege peccan- [*]( 5 eoMcripsit Augustin. de haeres. 64 10 Matth. XI 18 15 exscripвit Augustin. de haeres. 65. 66 21 Es. XLV 7 22 Amos III 6 ) [*]( 1 pytagoricam A 2 unitatem B 9 cotidie B 11 iohannem beatum B 12 completum B 15 autem sunt B cholutho A 16 dicunt in ras A 17 ei B et A 19 ferebatur A 20 facere bona B facerebant A (guper t altera t posita et erasa) 21 face Ax Egs Al )

41
tium domino, quae sunt temptationes persecutiones diuersaeque angustiae quae deo permittente insurgunt peccantibus, sicut scriptum est: Quis dedit Israhel in direptione? nonne dominus, cui peccauerunt, et noluerunt in uiis eius ambulare?

Non autem fecisse mala deum natura dicit scriptura alicubi: Ecce enim, inquit, omnia ualde bona quae fecit deus, in libro Geneseos. id est creaturae mundi. Et alibi propheta dicit: Quoniam deus malum non fecit, neque delectatur in perditione uiuorum.

Quia ergo non causa dei creantis est mala naturaliter, sed hominum uoluntatis, quae obnoxia legi dei et iudicio urguetur et coercitione constringitur, conuersionis causa a domino haec inferuntur hominibus cottidie. Cum ergo.

haec dicuntur, quomodo dicta sunt ignorantur. Quae enim imputantur hominibus in coercitione mala, haec eruditionis et utilitatis sunt plena, quae hominum uoluntas peruersa pati meretur, cum dicat apostolus: Numquid iniustus deus, qui infert iram suam hominibus?

Non tamen sine utilitate et emolumento futuro haec cuncta humano generi fieri permittuntur. Iustus enim in tribulatione sustinendo fidelior et iustior conprobatur, peccator autem aut peccare desinit emendatus, aut perseuerans de mundo tollitur, ne in corpore constitutus amplius delinquere uideatur..

Ergo aut emendatus, cum superest adhuc in corpore, bonum iam opus facere non retardabit, aut mens accersitur, ut desinat a peccato, quod ait apostolus: Qui mortuus est, iustificatus est a peccato. [*]( 3 Es. XLII 24 7 Genes. I 31 8 Sapient. I 13 17 Rom. III 5 26 Rom. VI 7 ) [*]( 3 sicut. om A isrt 5 mala A1 deum] d ex m fadtt B 6 inquit om B 7 ualde A ualde inquit B 8 creatura A 9 neq: B quae A 12 arguetur A coertione A 13 cause A a om A cotidie B 14 dicantur A 15 imputantur A putantur B coertione A 16 peruersa pati B peruersatio A 20 in eras in A tribulatione A2 tribulatio A1 21 aut B ut A 22 desinet B 85 men Bl accersitur] coercetur Sichardus )

42