Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt Aquarii sic dicti, qui in sacramentis caelestibus offerunt aquam, non illud quod ecclesia catholica et apostolica facere consueuit.

Alii sunt heretici, qui prophetas cottidie adserunt et prophetias fieri praedicant, ignorantes legem et prophetas usque ad beatum Iohannem fuisse baptistam, finemque legis et prophetarum in Christi praesentia conpletum atque consummatum.

Alii sunt autem Coluthiani a Colutho quodam ita dicto in Aegypto, qui dicunt deum malorum non esse factorem. Econtra autem alter ei opponebat dicens deum malorum esse factorem, qui et ipse erat hereticus pariter, et cum utrique contentioni ferebantur inani, nescierunt potentiam rationis.