Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Et cum suis caecitatibus properant inseruire, alieni modis omnibus Christianae salutis repperiuntur, cum apostolus deiciat Ii iustificationem illam Iudaicam carnalemque uanitatem, Christi autem ueram et plenam confirmat sententiam dicens: Vetera transierunt, ecce noua omnia per Christum facta sunt.

De lege enim et umbra dicebat dominus et sua gratia plenitudinis, duorumque hominum *** quod ait apostolus: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo caelestis.

Quod enim erat per umbram, et quod erat futurum in domini praesentia maius et melius, hoc nuntiabat docendo ac rebus testantibus confirmando.