Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii sunt Tropitae qui dicunt conuersum uerbum in carnem, non intellegentes quod ait apostolus beatus Iohannes: verbum caro factum est, et habitauit in nobis; non adtendentes quod uerbum est inmutabile et inconuertibile, id est deus dei filius, caro autem quam accepit! pro nostra salute, ipse eam formando adsumpsit et induit nostrae causa incapacitatis.

Ad eum uisendum itaque res istae in unum coniunctae pro nostra salute non mutationem uerbi in carnem, sed adsumptionem magis rei uisibilis declarabant, ut inuisibilis per uisibilem carnem uideri possit, credi atque cognosci, et ab humano genere capaciter adorari.