Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Alii autem Samaritani sunt a Samareo rege ita nuncupati. Alii autem aiunt a filio Canaan, qui hoc nomine Samareus uocabatur, a quo Samaritani sunt appellati. Isti legem accipiunt Mosi, id est quattuor solum libros, iudicium futurum non expectantes, resurrectionem negantes, Christum deum dei filium in lege et prophetis nuntiatum ante non credentes,
animam etiam inmortalem habere hominem iuxta legem non sentientes, solum autem hoc in corpore uiuendum esse putantes, resurrectionemque futuram in procreatione filiorum, quae in hoc saeculo fit cottidie, hanc aestimantes eamque praedicantes uanitatem, insensatis quippe pecudibus comparati, ut scriptum est in propheta: Homo in honore constitutus non intellexit, comparatus pecudibus insensatis, et similis eis factus est.