Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sempiterna similitudo itaque filii est secundum opera, quia sicut facit pater, et filius similiter facit omnia de ipsius qualitatis diuina substantia genitus, quia de ipso natus est proprie sempiternus, non factus ex nihilo, ut homo et angelus aut creatura aliqua quae est < in > omnibus occidens.

Alii sunt Semiarriani. Hi de patre et filio bene sentiunt, unam qualitatis substantiam, unam diuinitatem esse credentes, spiritum autem non de diuina substantia, nec deum uerum,

sed factum atque creatum spiritum praedicantes, ut eum [*]( 8 Genes. I 26 17 Ioh. V 19 23 exscripsit Augustin, de haeres. 52 ) [*]( 2 presbytero B 5 ante nomine hab erasum m B 7 creatoras similes A 13 ut om B 17 est A et B 18 de ipsius A et de ipsius est B 19 propiae A 20 aut B ut A 21 quae est omnibus occidens A est quae omnis accidens B in addidi 23 bene om A 26 de om A 26 eum B ca A )

35
coniungant et comparent creaturae, cum Christus dominus patri et sibi in fide baptismi salutis aeternae coniuncxerit, eumque cum patre et filio cunctis credentibus adorandum iusserit, omnique saeculo deum ueram praedicandum statuerit: non intellegentes quod euangelista cum dicit:

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, non de spiritu sancto dicit, quasi factum spiritum per filium.

Nam propheta trinitatem omnia fecisse uisibilia ( et inuisibilia definit, dicens: Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. In omni itaque creatura, quae facta est per spiritum, non aliquid praetermisit quod non per eum factum sit;